Denz.-U. 2244
Quae autem afferuntur pro sociali et eugenica indicatione, licitis honestisque modis et intra debitos limites, earum quidem rerum ratio haberi potest et debet; at necessitatibus, quibus eae innituntur, per occisionem innocentium providere velle absonum est praeceptoque divino contrarium, apostolicis etiam verbis promulgato: Aor esse facienda mala, ut eveniant bona [Rom 8, 8]. Iis denique, qui apud nationes principatum tenent feruntve leges, oblivioni dare non licet, auctoritatis publicae esse, congruis legibus poenisque, innocentium vitam defendere, idque €o magis, quo minus ii, quorum vita periclitatur et impugnatur, se ipsi defendere valent, inter quos primum sane locum tenent infantes in visceribus maternis abditi. Quod si publici magistratus parvulos illos non solum non tueantur, sed, legibus suisque ordinationibus, permittant atque adeo tradant medicorum aliorumve manibus occidendos, meminerint Deum iudicem esse et vindicem sazguinis innocentis, qui de ferra clamat ad caelum [Gn 4,10),