Denz.-U. 2250

Verum, contra has quoque insanias omnes stat... una Dei certissima, a Christo amplissime confirmata, nullis hg minum decretis vel scitis populorum, nulla legumlatorum voluntate debilitanda: «Quod JDeus coniunxit, Aemo mon δι aret» [Mt 19, 6]. Quod quidem si iniurià homo separaveri irritum id prorsus fuerit; iure propterea, ut plus semel vidimu? AAS 22 (1930) 572sqq. Christus ipse asseveravit: «Oyiis qui dimittit uxorem. suam et alteram. ducit, moechatur; er qui dimissam a. viro ducit, moechatur» [Lc 16, 18]. Et haec Christi verba quodcumque respiciunt matrimonium, etiam naturale tantum et legitimum; omni enim vero matrimonio convenit illa indissolubilitas, qua. illud partium beneplacito et omni saeculari potestati, ad. vinculi solutionem quod pertinet, est omnino subtractum.

Ed. Denzinger–Umberg–Rahner, 1957.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.