Denz.-U. 2268
incolae ad fines maxime varios consociationes condere solent, quibus nomen dandi aut secus unicuique est ampla potestas, jta qui in eadem arte versantur, consociationes pariter liberas alii cum aliis inibunt ad fines aliqua ratione cum ipsa arte 1 Cf, Litt. Encycl. «mortale De», d. 1. Nov. 1885 [v. n. 1871 sq]. exercenda connexos. Cum liberae hac consociationes a d. mem. Decessore Nostro distincte ac dilucide explanentur, satis habemus, id unum inculcare: liberam esse homini facultatem, non solum has consociationes condendi, quae iuris et ordinis sunt privati, sed etiam eam in iis «libere optandi disciplinam, easque leges, quae maxime conducere ad id, quod propositum est, iudicentur» ἡ, Eadem affirmanda est. libertas consociationes instituendi, quae singularum artium limites excedant. Quae autem iam florent ac salutaribus laetantur fructibus liberae associationes, collegiis iis praestantioribus seu «ordinibus», de quibus supra mentionem facimus, ad mentem doctrinae socialis christianae viam parare sibi praestituant et pro virili parte exequantur]