Denz.-U. 227
Can. 14. Si quis defendit epistolam, quam dicitur Ibas ad Marin Persam haereticum scripsisse, quae abnegat quidem Deum Verbum de sancta Dei genitrice semper virgine Maria incarnatum, hominem factum esse, dicit autem purum hominem ex ipsa natum esse, quem templum vocat, ut alius sit Deus Verbum, et alius homo, et Sanctum Cyrillum, qui rectam fidem Christianorum praedicavit, tanquam haereticum et similiter Apollinario imp scripsisse criminatur, et inculpat primam EPHESI- NAM sanctam Synodum tanquam sine examinatione et quaestione Nestorium condemnantem, et duodecim capitula Sancti Cyrilli impia et contraria rectae fidei vocat eadem impia epistola, et defendit Theodorum et Nestorium, et impia eorum dogmata et conscripta. Si quis igitur memoratam impiam epistolam defendit, et non anathematizat eam, et defensores eius, et eos, qui dicunt eam rectam esse, vel partem eius, et eos, qui scripserunt vel scribunt pro ea, vel pro impietate quae in ea continetur, et praesumunt eam defendere vel insertam et impietatem nomine sanctorum Patrum vel sancti CHALCEDONENSIS Concilii, et in his usque ad mortem permanent, talis A.