Denz.-U. 2275

Minister Christi sacerdos: divini igitur Redemptoris quasi instrumentum est, ut mirabilem eius operam, quae superna efficacitate universum hominum convictum redintegrans, eum ad excellentiorem cultum traduxit, per tempora persequi valeat. Quin immo ipse, quod iure meritoque dicere sollemne habemus, 'alter est Christus', cum eius gerat personam secundum illud: 'Sicut misit me Pater, et ego mitto vos' (Io 20, 21)... Istiusmodi potestates, peculiari sacramento sacerdoti collatae, cum ex indelebili forma oriantur eius animo impressa, qua, illius instar, cuius sacerdotium participat, 'sacerdos in aeternum' (Ps 109, 4) factus est, non caducae sunt ac fluxae, sed stabiles atque perpetuae. Etiamsi, ob humanam infirmitatem, in errores sit et in dehonestamenta prolapsus, numquam tamen sacerdotalem hanc formam suo ex animo delere poterit. Ac praeterea ... nova etiam peculiarique gratia, peculiarique ope adaugetur, per quas quidem - si modo divinitus efficienti caelestium donorum virtuti, adiutrici liberaque opera sua, fideliter obsecundaverit - digne profecto nec deiectus animo poterit arduis suscepti ministerii officiis respondere. ...

Testo latino da patristica.net, senza l'apparato moderno.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.