Denz.-U. 2287
Quamobrem sacrorum Antistites non solum eminentiora universalis Ecclesiae membra. habendi sunt, ut qui singulari prorsus nexu iunguntur cum divino totius Corporis Capite, atque adeo iure vocantur partes membrorum Domini primae"; sed, ad propriam cuiusque Dioecesim quod spectat, utpote veri Pastores assignatos sibi greges singuli singulos Christi nomine pascunt ac regunt (Conc. Vat., Const. de Eccl, cap. 3; v. n. 1828); id tamen dum faciunt, non plane sui iuris sunt, sed sub debita Romani Pontificis auctoritate positi, quamvis ordinaria. iurisdictionis potestate fruantur, immediate sibi ab eodem Pontifice Summo impertita. Quapropter, ut Apostolorum ex divina institutione successores (cf. Cod. Iur. Can., can. 329, 1), a populo venerandi sunt; ac magis quam huius mundi moderatoribus, etiamsi altissimis, illud Episcopis, utpote Spiritus Sancti chrismate ornatis, convenit effatum: Nolite tangere Christos meos (1 Par 16, 22; Ps. 104, 15).