Denz.-U. 2291

-..Ipsa (Deipara Virgo) fuit, quae vel propriae, vel hereditariae labis expers, arctissime. semper cum Filio suo: coniuncta, eundem in Golgotha, una cum maternorum iurium maternique amoris sui holocausto, nova veluti Eva, pro omnibus Adae filiis, miserando eius lapsu foedatis, Aeterno Patri obtulit; ita quidem, ut quae corpore erat nostri Capitis mater, spiritu facta esset, ob novum etiam doloris gloriaeque titulum, eius membrorum omnium mater. Ipsa fuit, quae validissimis suis precibus impetravit, ut Divini Redemptoris Spiritus, iam in Cruce datus, recens ortae Ecclesiae prodigialibus muneribus Pentecostes die conferretur. Ipsa denique immensos dolores suos forti fidentique animo tolerando, magis quam Christifideles omnes, vera Regina Martyrum, adimplevit ea. quae desunt passionum Christi...pro Corpore eius, quod est Ecclesia" (Col 1, 24); ac mysticum Christi Corpus, e scisso Corde Servatoris nostri natum?, eadem materna cura impensaque caritate prosecuta est, qua in cunabulis puerulum Iesum lactentem refovit atque enutrivit. Ipsa igitur, omnium membrorum Christi sanctissima Genetrix, cuius Cordi Immaculato omnes homines fidenter consecravimus, et quae munc in caelo corporis animique gloria renidet, unaque simul cum Filio suo regnat, ab eo efflagitando contendat, ut uberrimi gratiarum rivuli ab excelso Capite in omnia mystici Corporis membra haud intermisso ordine deriventur. τ CK. «Divinum illud. ASS 29 (1896) 653. * AAS 35 (1943) 247 sq.? Cf. Oft. Ssmi Cordis in hymno ad Vesp. * CES. Pius X, «Ad diem illum»: ASS 36 (1903/4) 453

Ed. Denzinger–Umberg–Rahner, 1957. Trascrizione da scansione: possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.