Denz.-U. 2299

In spirituali igitur vita nulla intercedere potest discrepantia. vel repugnantia inter divinam illam actionem, quae ad perpetuandam Redemptionem nostram gratiam in animos infundit, ac sociam laboriosamque hominis operam, quae donum Dei vacuum non reddat oportet; itemque inter externi Sacramentorum ritus efficacitatem, quae ex opere Operato oritur, atque eorum bene merentem actum, qui eadem impertiunt vel suscipiunt, quem quidem actum opus operantis vocamus; ac pari modo publicas supplicationes inter privatasque preces; inter rectam agendi rationem supernarumque contemplationem rerum; inter. vitam asceticam ac Liturgiae pietatem; ac denique inter Ecclesiasticae Hierarchiae iurisdictionem legitimumque magisterium ac potestatem illam, quae proprie sacerdotalis dicitur, quaeque in sacro exercetur ministerio. Gravi de causa Ecclesia instar, ut piae meditationi, diligenti sui ipsius recognitioni ac censurae, ceterisque spiritualibus exercitationibus statis temporibus ii vacent", qui altari ex demandato munere inserviunt, quive religiosae vitae institutum inierunt, quandoquidem iidem peculiari modo liturgicis Sacrificii factitandi divinaeque persolvendae laudis perfunctionibus destinan- -! AAS 39 (1947) 528 sq. 532. * AAS 39 (1947) 537. 3 Cf. 2 Cor 6, 1. * Cf. CIC can. 125 126 565 571 595 1367. tur. Procul dubio liturgica precatio, cum publica sit inclitae Iesu Christi Sponsae supplicatio, privatis precibus potiore excellentia praestat. Quae tamen potior excellentia neutiquam significat duo haec precandi genera inter se discrepare vel repugnare. Uno enim eodemque cum sint studio animata, una simul etiam confluunt ac componuntur secundum illud, omnia et in omnibus Christus (Col 3, 11), ad idemque contendunt propositum, donec in nobis formetur Christus!.

Ed. Denzinger–Umberg–Rahner, 1957.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.