Denz.-U. 2306
Huiusmodi evolutionis commenta, quibus omne, quod absolutum, firmum, immutabile est, repudiatur, viam straverunt novae aberranti philosophiae, quae cum, idealismo immanentismo ac, pragmatismo contendens existentialismi" nomen nacta est, utpote quae, immutabilibus rerum essentiis posthabitis, de singulorum, exsistentia" tantum sollicita sit. Accedit falsus quidam, historicismus*, qui solis humanae vitae eventibus inhaerens, cuiusvis veritatis legisque absolutae! Conc. Vatic., D. B., 1876, Const. De Fide cath., cap. 2, De revelatione. fundamenta subvertit, cum ad res philosophicas tum ad christiana etiam dogmata quod attinet. In hac tanta opinionum confusione aliquid solaminis Nobis affert eos cernere, qui a.,rationalismo plàcitis, quibus olim. instituti erant, hodie non raro ad veritatis divinitus patefactae haustus redire cupiunt, ac verbum Dei in Sacra Scriptura asservatum agnoscere ac profiteri, utpote disciplinae sacrae fundamentum. At simul dolendum est haud paucos istorum, quo firmius verbo Dei adhaereant, eo magis humanam rationem: adimere, et quo libentius Dei revelantis auctoritatem extollant, eo. acrius Ecclesiae Magisterium aspernari, a Christo Domino institutum, ut veritates divinitus revelatas custodiat atque interpretetur. Quod quidem non solum Sacris Litteris aperte contradicit, sed ex ipsa rerum experientia falsum manifestatur. Saepe enim ipsi a vera Ecclesia dissidentes de sua ipsorum in rebus dogmaticis discordia palam conqueruntur, ita ut Magisterii vivi. necessitatem fateantur inviti.