Denz.-U. 275

Confitemur et credimus sanctam atque ineffabilem Trinitatem, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, unum Deum naturaliter esse unius substantiae, unius naturae, unius quoque maiestatis atque virtutis. — Et Patrem quidem non genitum, non creatum, sed ingenitum profitemur; ipse enim a nullo originem ducit, ex quo et Filius nativitatem et Spiritus Sanctus processionem accepit: fons ergo ipse et origo est totius divinitatis. Ipse quoque Pater est essentiae suae, qui de ineffabili Substantia Filium [al.: Pater, essentia quidem ineffabilis, substantiae suae Filium] ineffabiliter genuit nec tamen aliud quam ipse est, genuit: Deus Deum, lux lucem; ab ipso est ergo omnis paternitas in coelo et in terra 276[Eph3, 15].

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 118.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.