Denz.-U. 277

Spiritum quoque Sanctum, qui est tertia in Trinitate persona, unum que aequalem cum Deo Patre et Filio credimus esse Deum, unius substantiae, unius quoque naturae: non tamen genitum vel creatum, sed ab utrisque procedentem, amborum esse Spiritum. Hic etiam Spiritus Sanctus nec ingenitus nec genitus creditur: ne aut si ingenitum dixerimus, duos Patres dicamus, aut si genitum, duos Filios praedicare monstremur: qui tamen nec Patris tantum, sed simul Patris et Filii Spiritus dicitur. Nec enim de Patre procedit in Filium, vel de Filio procedit ad sanctificandam creaturam, sed simul ab utrisque processisse monstratur; quia caritas sive sanctitas amborum esse agnoscitur. Hic igitur Spiritus Sanctus missus ab utrisque sicut Filius a Patre creditur; sed minor a Patre et Fil non habetur, sicut Filius propter assumptam carnem minorem se Patre et Spiritu Sancto esse testatur.

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 119.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.