Denz.-U. 284
— Item unius substantiae credimus esse Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, non tamen dicimus, ut huius Trinitatis unitatem Maria Virgo genuerit, sed tantummodo Filium, qui solus naturam nostram in unitate personae suae assumpsit. Incarnationem quoque huius Filii Dei tota Trinitas operasse credenda est, quia inseparabilia sunt opera Trinitatis. Solus tamen Filius /formam servi accepit [cf. Phil, 7] in singularitate personae, non in unitate divinae naturae, in id quod est proprium Filii, non quod commune Trinitati: quae forma illi ad unitatem personae coaptata est, adeo ut Filius Dei et Filius hominis unus sit Christus, id est, Christus in his duabus naturis, tribus exstat substantiis: Verbi, quod ad solius Dei essentiam referendum est, corporis et animae, quod ad verum hominem pertinet.