Denz.-U. 311
Invenimus enim in libelli vestri principio scriptum, U8 quQ(;l posuistis vos: «Confitemur et credimus Deum Dei Filium ante omnia tempora sine initio ex Patre genitum, coaeternum et consubstantialem, non adoptione, sed genere.» Item post pauca eodem loco legebatur: «Confitemur et credimus eum factum ex muliere, factum sub lege [cf. Gal 4, 4], non genere esse Filium Dei, sed adoptione, non natura, sed gratia.» Ecce serpens inter pomifera paradisi latitans ligna, ut incautos. quosque decipiat...