Denz.-U. 315
(8) Illud quoque salutare sacramentum, quod commendat Iacobus Apostolus dicens: 'Infirmatur quis... remittetur et» [Iac 5, 14 sq], solerti praedicatione populis innotescendum est: magnum sane ac valde appetendum mysterium, per quod, si fideliter poscitur, et peccata remittuntur, et consequenter corporalis salus restituitur.... Hoc tamen sciendum, quia, si is, qui infirmatur, publicae poenitentiae mancipatus est, non potest huius mysterii consequi medicinam, nisi prius reconciliatione percepta communionem corporis et sanguinis Christi meruerit. Cui enim reliqua sacramenta interdicta sunt, hoc uno nulla ratione uti conceditur.