Denz.-U. 319
Cap. 4. Christus Iesus D. N., sicut nullus hom est, fuit vel erit, cuius natura in illo assumpta non Redemptio et gratia. — Praedestinatio. fLierit, ita nullus est, fuit vel erit homo, pro quo passus non fuerit; licet non omnes passionis eius mysterio redimantur. Quod vero omnes passionis eius mysterio non redimuntur, non respicit ad magnitudinem et pretii copiositatem, sed ad infidelium et ad non credentium ea fide, quae per dilectionem operatur [GaFS, respicit partem; quia poculum humanae salutis, quod confectum est infirmitate nostra, et virtute divina, habet quidem in se, ut omnibus prosit: sed si non bibitur, non medetur.