Denz.-U. 336

Tuv euGeiav Kai aai- [Textus Anastasii:] Can. I. XiKiiv 666v Ti] Geiaq 6iKaio- Per aequam et regiam divinae iustitiae viam inoffense incedere volentes, veluti quasdam lampades semper lucentes et illuminantes gressus nostros, qui secundum Deum sunt, sanctorum Patrum definitiones et sensus retinere debemus. Quapropter et has ut secunda eloquia secundum magnum et sapientissimum Dionysium arbitrantes et existimantes, etiam de eis cum divino David promptissime canamus: Mandatmn Domini lucidum illuminans oculos \?s\%,% et: Lucerna pedibus meis lux [lex] tua et | 6v. ἐπιστολῶν τῶν προ lumen semitis meis [Ps 118, 105], et cum Proverbiatore dicimus: Mandatum tuum lucidum et lex tua lux [Prv6,23]: et cum magna voce cum Isaia clamamus ad Dominum Deum, quia: Lux praecepta tua sunt super terram [Is 60, 19 sq (?)]. Luci enim veraciter assimilatae sunt divinorum canonum hortationes et dehortationes, secundum quod discernitur melius a peiore et expediens atque proficuum ab eo, quod non expedire, sed et obesse dignoscitur. Igitur regulas, quae sanctae catholicae et apostolicae Ecclesiae tam a sanctis famosissimis Apostolis quam ab orthodoxorum universalibus necnon et localibus Conciliis vel etiam a quolibet deiloquo Patre ac magistro Ecclesiae traditae sunt, servare ac custodire profitemur; his et propriam vitam et mores regentes et omnem sacerdotii catalogum, sed et omnes, qui Christiano censentur vocabulo, poenis et damnationibus et e diverso receptionibus ac iustificationibus, quae per illas prolatae sunt et definitae, subici canonice decernentes; tenere quippe traditiones quas accepimus sive per sermonem sive per epistolam [2 Thess 2, 14] Sanctorum, qui antea fulserunt, Paulus admonet aperte, magnus Apostolus.

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 153.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.