Denz.-U. 354

Dominus Papa NICOLAUS synodo in basilica Constantiniana praesidens dixit: Erga simoniacos nullam misericordiam in dignitate servanda habendam esse cernimus; sed iuxta canonum sanctiones et decreta sanctorum Patrum eos omnino damnamus, ac deponendos esse apostolica auctoritate sancimus. De iis autem, qui non per pecuniam, sed gratis sunt a simoniacis ordinati, quia quaestio a longo tempore est diutius ventilata, omnem modum [a/. nodum] dubietatis absolvimus: ita ut super hoc capitulo neminem deinceps ambigere permittamus.... Ita tamen auctoritate sanctorum Apostolorum PETRI et Pauli omnimodis interdicimus, ne aliquando aliquis successorum nostrorum ex hac nostra permissione regulam sibi vel alicui assumat, vel praefigat: quia hoc non auctoritas antiquorum Patrum iubendo aut concedendo promulgavit, sed temporis nimia necessitas permittendum a nobis extorsit....

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 162.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.