Denz.-U. 359

Can. 1. Sanctorum Patrum exempla sequentes et officii nostri debito innovantes, ordinari quemquam (oi) Guastalla Longobardiac. — Sequens decretum non in conc. Lateran. 1116, ut in prioribus editionibus [sec. Msi XXI 152] legebatur, sed in hoc Guastallensi editum est [cf. Hfl V 285 et 335; Bar(Th) ad 1106 n. 27 sqq (18, 170 b sqq)]. — Gravis saeculo X exorta fuerat controversia, utrum ordinationes haereticorum et simoniacorum validae essent necne, eo quod antiquiorum quidam eas irritas (quoad usum nempe) statuissent. Sed iam CLEMENS II in Romana synodo 1047 poenas simoniace ordinatis infligens validitatem ordinationum agnoverat. Quod decretum LEO IX in Romana synodo confirmavit, haereticorumque ordinationes validas esse per transennam declaravit. ISTCOLAUS vero II in Romana 1059 eos, qui hactenus a simoniacis gratis fuerant ordinati, in gradu remanere permisit [v. n. Idem URBANUS II in Placentina 1094 de iis statuit, qui nescii a simoniacis fuissent ordinati, et de iis, qui a schismaticis, quos tamen vita et scientia commendarent. Denique PASCHALIS II sequentia statuit, post quae omnino sopita est controversia. * Msi XX 1209 E sq; Jf post 6094; Hrd VI, II 1883 (primo) A; Bar(Th) ad 1106 n. 29 (18, 171 a).» Msi XXI 282 A sqq; Ilrd VI, II 1111 C sqq; cf. Ilfl V 379 sqq;. Bar(Th) ad 1122 n. 1 sqq (18, 343 a sqq). per pecuniam in Ecclesia Dei vel promoveri, auctoritate Sedis Apostolicae modis omnibus prohibemus. Si quis vero in Ecclesia ordinationem vel promotionem taliter acquisierit, prorsus careat dignitate

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 165.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.