Denz.-U. 361
Can. 4. Praeterea iuxta beatissimi STEPHANI Papae sanctionem statuimus, ut laici, quamvis religiosi sint, nullam tamen de ecclesiasticis rebus aliquid disponendi habeant facultatem: sed secundum Apostolorum canones omnium negotiorum ecclesiasticorum curam episcopus habeat et ea velut Deo contemplante dispenset. Si quis ergo principum aut laicorum aliorum dispensationem vel donationem rerum sive p.ossessionum ecclesiasticarum sibi vindicaverit, ut sacrilegus iudicetur. Haec contra haeresim simoniacam, quae ideo haeresis vocabatur, quia simoniaci illi non solum contra legem peccabant, sed et licitam esse illam pro ordinibus pecuniae solutionem contendebant, adeoque ipsam morum regulam impetebant, vel ab ea non esse prohibita dicebant, quae ipsi tamen adversabantur. Contra hanc pestem sequentibus decretis Pontifices et Concilia pugnaverunt: CHALCEDON. can. 2; CLEMENS II in Rom. synodo; LEO IX in Rom. I, Remen., Mogunt.; NICOLAUS II in Rom.; ALEXANDER II in Rom.; GRE- GORIUS VII in Rom. I II V; URBANUS II in Troian., Placentin., Rom., Claromontan., Nemausen.; CALLISTUS II in Tolosan., Remen., Synodi oecumenicae LAT. I hoc can. 1; LAT. II can. 1 et 2; LAT. III can. 7 et 15; LAT. IV can. 63. Quibus decretis ordinationes et promotiones quaecunque simoniacae et redemptiones altarium prohibentur. Haec contra haeresim Nicolaitarum, hoc est clericorum incontinentium, qui in tantum pro haereticis habebantur, in quantum non solum ecclesiasticam legem coelibatus infringebant et concubinatum exercebant, sed illam etiam observatu impossibilem atque moribus nocivam traducebant. Huc pertinent etiam haec decreta: LEO IX in syn. Moguntin., Rom. II; GREGORIUS VII in Rom. I II V; UR- BANUS II in Troian. et Claromontana; CALLISTUS II in Remen.; LAT. I oec. hoc can. 3; LAT. II can. 6 7 8, quod coniugia maiorum clericorum et regularium irrita declarat; LAT. III can. 11. Hoc et sequenti can. 10 finita est longissima de investituris pugna, quae in tantum huc pertinet, in quantum etiam de principio agitur, utrum potestas magisterii et ministerii ecclesiastici a civili