Denz.-U. 405

Tua fraternitas intimavit, quod altero coniugum ad haeresim transeunte, qui relinquitur, ad secunda vota desiderat convolare et filios procreare, quod utrum possit fieri de iure, per tuas nos duxisti litteras consulendos. Nos igitur consultationi tuae de communi fratrum nostrorum consilio respondentes distinguimus, licet quidam praedecessor noster sensisse aliter videatur, an ex duobus infidelibus alter ad fidem catholicam convertatur, vel ex duobus fidelibus alter labatur in haeresim vel decidat in gentilitatis errorem. Si enim alter infidelium coniugum ad fidem catholicam convertatur, altero vel nullo modo, vel saltem non sine blasphemia divini nominis, vel ut eum pertrahat ad mortale peccatum, et cohabitare volente: qui relinquitur, ad secunda, si voluerit, vota transibit; et in hoc casu intelligimus, quod ait Apostolus: Si infidelis discedit, discedat: frater enim vel soror non est servituti subiectus in huiusmodi [1 Cor 7, 15]. Et canonem etiam, in quo dicitur: Quod contumelia creatoris solvit ius matrimonii circa eum, qui relinquitur.

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 177.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.