Denz.-U. 414

Quaesivisti (siquidem), quis formae verborum, quam ipse Christus expressit, cum in corpus et sanguinem suum panem transsubstantiavit et vinum, illud in canone missae, quo Ecclesia utitur generalis, adiecerit, quod nullus Evangelistarum legitur expressisse.... In canone missae sermo iste videlicet «-mysterium fidei> verbis ipsi(u)s interpositus invenitur.... Sane multa tam de verbis quam de factis dominicis invenimus ab Evangelistis omissa, quae Apostoli vel supplevisse verbo vel facto expressisse leguntur.... Ex eo autem verbo, de quo movit tua fraternitas quaestionem, videlicet «.mysterium fidei-» munimentum erroris quidam trahere putaverunt, dicentes in sacramento altaris non esse corporis Christi et sanguinis veritatem, sed imaginem tantum, et speciem et figuram, pro eo, quod Scriptura interdum commemorat, id, quod in altari suscipitur, esse sacramentum et mysterium et exemplum. Sed tales ex eo laqueum erroris incurrunt, quod nec auctoritates Scripturae convenienter intelligunt, nec sacramenta Dei suscipiunt reverenter, Scripturas et virtutem Dei pariter nescientes.... Dicitur tamen mysterium fidei, quoniam et aliud ibi creditur, quam cernatur, et aliud cernitur, quam credatur. Cernitur enim species panis et vini, et creditur veritas carnis et sanguinis Christi, ac virtus unitatis et caritatis...

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 182.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.