Denz.-U. 417

In quadam nostra decretali epistola asseris te legisse, 4 1 illud fuisse nefarium opinari, quod quidam dicere praesumpserunt, in sacramento videlicet Eucharistiae aquam in phlegma converti, nam de latere Christi non aquam, sed humorem aquaticum mentiuntur exiisse. Licet autem hoc magnos et authenticos viros sensisse recenseas, quorum opinionem dictis et scriptis hactenus es secutus, ex quo tamen nos in contrarium sentimus, nostrae compelleris sententiae consentire.... Nam si non fuisset aqua, sed phlegma, quod de latere Salvatoris exivit, ille, qui vidit et testimonium veritati perhibuit [cf. lo 19, 35], profecto non aquam, sed phlegma dixisset.... Restat igitur, ut qualiscumque fuerit aqua, sive naturalis, sive miraculosa, sive de novo divina virtute creata sive de componentibus ex parte aliqua resoluta, procul dubio vera fuit.

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 183.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.