Denz.-U. 431

Damnamus ergo et reprobamus libellum seu tractatum, quem Abbas Ioachim edidit contra Magistrum Petrum Lombardum, de unitate seu essentia Trinitatis, appellans ipsum haereticum et insanum pro eo, quod in suis dixit Sententiis: Quoniam quaedam summa res est Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus, et illa non est generans, neque genita, neque procedens. Unde asserit, quod ille non tam Trinitatem, quam quaternitatem astruebat in Deo, videlicet tres personas, et illam communem essentiam quasi quartam; manifeste protestans, quod nulla res est, quae sit Pater et Filius et Spiritus Sanctus; nec est essentia, nec substantia, nec natura: quamvis concedat, quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt una essentia, una substantia unaque natura. Verum unitatem huiusmodi non veram et propriam, sed quasi collectivam et similitudinariam esse fatetur, quemadmodum dicuntur multi homines unus populus, et multi fideles una Ecclesia iuxta illud: Multitudinis credentium erat cor uyiuni et anima una [Act4, 32]; et: Qui adhaeret Deo, unus spiritus est cum illo [iCor6, 17]. Item: <Qui... plantat, et qui rigat, unum sunty» [i Cor 3, 8]; et: Omnes unum corpus sumus in Christo [Rom 12, 5]. Rursus in libro Regum [Ruth]: Populus meus et populus tuus unum Sunt [Ruth i, i6]. Ad hanc autem suam sententiam astruendam illud potissimum verbum inducit, quod Christus de fidelibus inquit in Evangelio: Vo/o, Pater, ut sint unum in nobis, sicut et nos unum sumus, ut sint consummati in unum [Ioi7, 22sq]. Non enim (ut ait) fideles Christi sunt unum, i. e. quaedam una res, quae communis sit omnibus, sed hoc modo sunt unum, id est una Ecclesia, propter catholicae fidei unitatem, et tandem unum regnum, propter unionem indissolubilis caritatis, quemadmodum in canonica Ioannis Apostoli epistola legitur: Quia tres sunt, qui testimonium dant in coelo, Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus: et hi tres unum sunt [iIo5, 7]. Statimque subiungitur: Et tres sunt, qui testimonium dant in terra: Spiritus, aqua et sanguis: et hi tres u?tu?n sunt [i lo 5, 8]: sicut in quibusdam codicibus invenitur.

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 190.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.