Denz.-U. 470
Licet... de necessitate non sit, iterum eadem confiteri peccata: tamen, quia propter erubescentiam, quae magna est poenitentiae pars, ut eorundem peccatorum iteretur confessio, reputamus salubre, districte iniungimus, ut Fratres [Praedicatores et Minores] ipsi confitentes attente moneant, et in suis praedicationibus exhortentur, quod suis sacerdotibus saltem semel confiteantur in anno, asserendo, id ad animarum profectum procul dubio pertinere.