Denz.-U. 49

Sed neque minus culpandi sunt, qui Filium opus esse existimant. et Dominum factum esse sicut unum eorum quae vere facta sunt arbitrantur: cum illum genitum esse, ut congruit ac decet, non conditum aut factum, divina eloquia testantur. Non le- \is igitur, sed maxima est impietas, Dominum aliquo modo manufactum dicere. Nam si factus est Filius, erat tempus quando non erat: atqui fuit semper, si utique est, ut ipse declarat, in Patre [cf. lo u, 10 sq]. Et si Christus verbum, sapientia et virtus est — haec enim Christum esse divinae docent litterae, ut ipsi nostis — haec sane \virtutes Dei sunt. Quocirca si factus est Filius, fuit tempus quando haec non erant: adeoque fuit tempus, quo sine his erat Deus: quod perabsurdum est.

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 26.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.