Denz.-U. 534
6. Item dicunt Armeni, quod animae puerorum, qu nascuntur ex christianis parentibus post Christi passionem, si moriantur antequam baptizentur, vadunt ad paradisum terrestrem, in quo fuit Adam ante peccatum; animae vero puerorum, qui nascuntur ex parentibus non christianis post Christi passionem et moriuntur sine baptismo, vadunt ad loca, ubi sunt animae parentum ipsorum.