Denz.-U. 875

Ergo Salvator noster, discessurus ex hoc mundo ad Patrem, sacramentum hoc instituit, in quo divitias divini sui erga homines amoris velut effudit, memoriam faciens mirabiliiiin siwrum [Psiio,4], et in illius sumptione colere nos sui memoriam [Cor 11, praecepit, suamque annuntiare mortem, donec ipse ad iudicandum mundum veniat [iCorii,26]. Sumi autem voluit sacramentum hoc tanquam spiritualem animarum cibum [Mt 26 26], quo alantur et confortentur [can. viventes vita illius, qui dixit: «Qui manducat me, et ipse vivet propter me-> [lo6, 58], et tanquam antidotum, quo liberemur a culpis quotidianis, et a peccatis mortalibus praeservemur. Pignus praeterea id esse voluit futurae nostrae gloriae et perpetuae felicitatis, adeoque symbolum unius WYms corporis, cuius ipse caput [iQorii, ii\ Eph 5, 23] exsistit, cuique nos, tanquam membra, arctissima fidei, spei et caritatis conexione adstrictos esse voluit, ut idipsum omnes diceremus, nec essent in nobis schismata [cf. i Cor i, lo].

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 285.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.