Denz.-U. 878

Nullus itaque dubitandi locus relinquitur, quin omnes Christi fideles pro more in catholica Ecclesia semper C) recepto 1 atriaecu 1 1 u m, qui vero Deo debetur, huic sanctissimo sacramento in veneratione exhibeant [can.6]. Neque enim ideo minus est adorandum, quod fuerit a Christo Domino, ut sumatur [cf. Mt 26 sqq], institutum. Nam illum eundem Deum praesentem in eo adesse credimus, quem Pater aeternus introducens in orbem terrarum dicit: <.<Et adorent eum omnes Angeli Dch [Hebri,6;exPs96, 7], quem Magi procidentes adoraverunt [cf. Mt, 11], quem denique in Galilea ab Apostolis adoratum fuisse Scriptura testatur [cf. Mt 28, 17]. Declarat praeterea sancta Synodus, pie et religiose admodum in Dei Ecclesiam inductum fuisse hunc morem, ut sin annis peculiari quodam et festo die praecelsum hoc et venerabile sacramentum singulari veneratione ac solemnitate celebraretur, utque in processionibus reverenter et honorifice illud per vias et loca publica circumferetur. Aequiisimum est enim sacros aliquos statutos esse dies, cum Christiani omnes singulari ac rara quadam significatione gratos et memores testentur animos erga communem Dominum et Redemptorem pro tam ineffabili et plane divino beneficio, quo mortis eius victoria et triumphus repraesentatur. Atque sic quidem oportuit victricem veritatem de mendacio et haeresi triumphum agere, ut eius adversarii in conspectu tanti splendoris, et in tanta universae Ecclesiae laetitia positi vel debilitati et fracti tabescant, vel pudore affecti et confusi aliquando resipiscant. Cap. 6. [De asservatione et delatione ad inGrmos.J

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 287.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.