Denz.-U. 886
Can. 4. Si quis dixerit, peracta consecratione in admirabili Eucharistiae sacramento non esse Corpus et Sanguinem Domini nostri Iesu Christi, sed tantum in usu, dum sumitur, non autem ante vel post, et in hostiis seu particulis consecratis, quae post communionem reservantur vel supersunt, non remanere verum Corpus Domini: A. S. [cf. n.876].