Denz.-U. 945
Monet deinde sancta Synodus, praeceptum esse ab Ecclesia sacerdotibus, ut aquam vino in calice) offerendo miscerent [can.9], tum quod Christum Dominum ita fecisse credatur, tum etiam quia e latere eius aqua simul cum sanguine exierit [lo 19, 34]; quod sacramentum hac mixtione recolitur, et cum aquae in Apocalypsi beati Ioannis populi dicantur [Apc 17, 1 15], ipsius populi fidelis cum capite Christo unio repraesentatur. Cap. 8. [De lingua liturgica et mysteriorum explicationej