Denz.-U. 958

Cum autem divina res sit tam sancti sacerdotii ministerium, consentaneum fuit, quo dignius et maiore cum veneratione exerceri posset, ut in Ecclesiae ordinatissima dispositione plures et diversi essent rainistrorum ord mes [Mt 16, 19; Lc 22, 19; lo 20, 22 sq], qui sacerdotio ex officio deservirent, ita distributi, ut, qui iam clericali tonsura insigniti essent, per minores ad maiores ascenderent [can. 2]. • Nam non solum de sacerdotibus, sed et de diaconis sacrae Litterae apertam mentionem faciunt [Acte, 21, 8; iTimS, 8sqq], et quae maxime in illorum ordinatione attendenda sunt gravissimis verbis docent, et ab ipso Ecclesiae initio sequentium ordinum nomina, atque uniuscuiusque eorum propria ministeria, Subdiaconi scilicet, Acolythi, Exorcistae, Lectoris et Ostiarii in usu fuisse cognoscuntur, quamvis non pari gradu; nam subdiaconatus ad maiores ordines a Patribus et sacris Conciliis refertur, in quibus et de aliis inferioribus frequentissime legimus.

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 316.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.