LettersBook IV: To bishops

san Pier Damiani († 1072) · Epistolae · 1040s-1072

4.1 Epistola Prima. AD ALBERTUM EPISCOPUM

ARGUMENTUM.--Hunc, ad quem scribit, Albertum, episcopum fuisse et Damiani ipsius ante episcopatum discipulum, facile mihi persuadeo. Magna enim auctoritate illum non modo admonet, sed etiam praecipit, ut in administratione animarum sibi commissa, nihil avare, nihil cupide agat; sed ita se innocenter gerere studeat, ut ex ejus vita et moribus non infamia, sed gloria ad ipsum magistrum sanctissimum redundet.

Domno ALBERTO episcopo..... PETRUS peccator monachus.....

Precor experientiam tuam, venerabilis frater Alberte, et paterni vigoris auctoritate praecipio, ut non adeo rebus temporalibus sit intenta quominus sufficiat in animarum, quae nobis commissae sunt, vigilare custodia. Nobis, inquam, animae sunt commissae, quae sicut a Deo mihi, sic a me commendatae sunt tibi; Deo tamen soli rationem sumus uterque procul dubio reddituri. Studeat ergo fraternitas tua et religiosam ducere vitam, et honestam habere famam. Vitam pro te, famam pro te et me; imo non tam pro nobis quam pro his etiam qui commissi sunt nobis. Nam si nomen tuum, quod absit, foeda laboret infamia, et in meum protinus redundat opprobrium, et his, quos ad virtutes informare studuimus, velut cancer perniciose pullulat in exemplum. Unde Petrus postquam praemisit dicens: « Conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo, quod detrectant de vobis tanquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis; » paulo post addidit: « Cum modestia, et timore habentes conscientiam bonam, ut in eo quod detrahunt vobis, confundantur qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem. » Paulus etiam ad Timotheum: « Oportet, inquit, episcopum testimonium habere bonum ab his qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat et laqueum diaboli. »

Illud praeterea, frater charissime, sollicite praecave, diligenter attende, ne cum decimas, vel quaelibet oblata fidelium per Ecclesias dividis, de consacerdotum meorum praesumas aliquid ratione minuere unde videlicet id quod mihi competit, quasi fideliter consulens, possis augere. Absit enim ut quod alieni juris est in mea lucra proficiat et quod ex offerentium merito sacrum est, in sacerdotum manibus sacrilegium fiat. « Ego enim, sicut Apostolus ait, habeo omnia, et abundo; » nec volo fratres meos in his rebus, quae nobis in communes usus a Deo concessae sunt, per potentiam, vel astutiam supplantare, quos in Christi simplicitate et humanitate praecedere, et in quorum oculis debeo mihi stigma paupertatis Christi evidenter imprimere, absit, ut eorum pauperiem in mea patiar lucra transire, quatenus cum eodem Apostolo libera fronte coram eis valeam humiliter gloriari: « Ego, inquit, didici, in quibus sum, sufficiens esse, scio et humiliari, scio et abundare, ubique, et in omnibus institutus sum, et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati. Omnia possum in eo qui me confortat. »

Volo praeterea, ut in eisdem dioecesanis ecclesiis, in quibus oblati sunt per celebriora solemnia panes, et si qua sunt alia, quae ad cibum videntur pertinere, vel potum, pauperibus erogentur, ne dum aliis pauperibus offerenda congerimus, de tractionis materiam populo relinquentes, infarcire sacculis per avaritiam judicemur. Et certe dignum est ut pauperes Christi refrigerium sentiant de stipe potissimum illius ecclesiae quam frequentant.

Cave etiam, ne more quorumdam, non dicam pastorum, sed fabrorum, cuiquam sacerdotum sub pecuniae titulum cujuslibet reatus opponas, eumque ab administratione suspendens, postmodum per terreni lucri commodum in sui gradus jura restituas. Giezi nempe meretur lepram, qui suam mutat pro pecuniae cupiditate sententiam. Qui commodum tollit et ministerium reddit, ex ore Petri vibratum in Simonem spiculum non evadit. Simoniacae leprae compellitur....

4.2 Epistola II. AD B. EPISCOPUM

ARGUMENTUM.--Gratias agit B. episcopo pro eleemosynis in se suumque monasterium collatis. Admonet tamen, ut misericordiae et in pauperes beneficentiae caeteras quoque virtutes adjungat, ne, quod absit, eleemosynae meritum per obnoxiam culpis vitam oblitteretur. Ad extremum rogat, ut duos clericos ad diaconatus ordinem promoveat.

Domno B. episcopo, PETRUS fidelem orationem in Christo.

Dilectissime, dum collata mihi tuae liberalitatis beneficia recolo, in amorem tuum totum, fateor, ad rependenda quotidianae orationis dona recurro. Quae videlicet oratio, etsi, ut cuiquam prosit, peccatis meis obstantibus impeditur, tua tamen devotio ut tibi prodesse valeat promeretur. Cave ergo, dilectissime, ne bonum, quod eleemosynarum tibi largitas conferre poterat, vitiorum incentiva consumant, et aedificium quod misericordiae manu construitur, impacto libidinis ariete destruatur. Sic igitur bona fiant ut eis se mala non misceant. Ad hoc dantur bona temporalia, quatenus per haec acquirantur aeterna, ne, quod absit, in statera districti Judicis dum [malum et avaritia] praeponderat, pondus boni operis inanescat. Quid enim prodest Deo temporalia bona conferre, animam autem pretiosissimam, videlicet pecuniam denegare? Cuncta nimirum condita omnipotens Deus usibus hominum tradidit, solas autem animas suo usui reservavit. Sic ergo, dilectissime pater, satage tua impendere ut temetipsum quoque studeas exhibere. Tibi enim episcopalis officii dignitate collatum est, ut nos juniores sanctae praedicationis uberibus pascas et lacteolae teneritudini viscera maternae pietatis impendas. Rogamus itaque sanctitatem tuam, ut hos duos clericos, qui se a suo episcopo licentiam accepisse fatentur, ad ordinem diaconatus promoveat, et debitam hujus officii consecrationem gratis, ut dignum est, habere decernat.

4.4 Epistola IV. AD G. EPISCOPUM AUXIMANUM

ARGUMENTUM.--Ab episcopo Auximano, cui ut mundi hujus vanitatibus nuntium remitteret, persuaserat, recenter digressus, et ad suos reversus, multos ibi ex iis quos ipse noverat, mortuos invenit. Hinc igitur sumpta occasione hortatur eumdem episcopum, ut ulterius conversionem suam non differat, nec se tandiu male blandientis Oceani procellis et fluctibus jactari patiatur, sed ad monasterii portum festinus accurrat. Quod si fecerit, omne illi suum studium, obsequium benevolentiamque pollicetur; sin minus habere eum sibi res suas jubet, nec quidquam sibi posthac cum illo negotii fore denuntiat.

Domno G. reverendissimo AUXIMANO episcopo, PETRUS quidquid servus, et filius.

Dilectissime, postquam a vobis discessi, quamplures homines defunctos esse in nostris partibus reperi. Unde ad vos quoque mentis oculum reflectens, valde perterritus sum, ne vobis, quod absit, simile quid contingeret, et me tot per inducias super inducias protelantem, divina sententia ex aliena morte damnaret. Quapropter obsecro te, charissime pater, per omnipotentem Jesum, per sanctos angelos ejus, per thronum majestatis ejus igneum, in quo judicaturus est vivos et mortuos, ne temetipsum decipias, ne ulterius differas, ne salutis tuae remedium de die in diem procrastinando animam tuam seducas, sed intra cito, dum licet, in portum conversionis, ne te tardantem repentini opprimant casus, ne te inopinatae mortis absorbeat fluctus, et aestuantis gehennae deglutiat barathrum. Heu, heu! pater mi, quare non possum impetrare apud Deum ut tibi oculos cordis aperiat, et lectum calamitatis tuae, in quo securus jaces, videre permittat? Certe si manifeste conspiceres quam propinqua est mors, quae nunc tibi post tergum in insidiis latitat, absque mora relinqueres quidquid tibi mundus arridet: quidquid tibi deceptrix haec vita demulcet. Sed imprudenter ago, si doctiorem me docere praesumo. Unum dico, pater mi, nec irascaris, si converti volueris, me servum, me filium, me vilissimum famulum, quandiu vixeris, sub pedibus tuis semper habeto; sin autem, nequaquam tecum ulterius colligam, ne, quod absit, a Deo meo dissentiens spargam; nec unquam volo alicui in amore esse conjunctus qui a divina fuerit societate divisus.

4.5 Epistola V. AD G... EPISCOPUM

ARGUMENTUM.--Terribilem illum et formidandum mortalibus diem, quo universum genus humanum ante supremi Judicis tribunal, ut exactissimam vitae in hac miseriarum valle transactae rationem reddat, quasi arena maris congregabitur, luculenter describit, et velut in pictura G. episcopi ob oculos ponit. Hortatur ut ejusdem speciem et imaginem mentis oculis tanquam praesens intueatur, et suo animo insidentem nullo unquam fucatae hujus mundi felicitatis aspectu dimoveri, aut divelli patiatur.

Domno G. reverendissimo episcopo, PETRUS debitae servitutis obsequium.

Dilectissime pater et domine, nunc dum tibi mundus arridet, dum carnis sanitas fervet, dum prosperitas terrena demulcet, quae post ista sequuntur excogita, et jam quasi transactis, quae praesto sunt, illud prudentia vestra solerter examinet, quae praesentibus futura succedant. Quaecunque ergo transitoria sunt, altiori consilio jam transisse decernite, et velut ludifactoriae illusionis somnium deputate. Illuc mens vestra recurrat, illuc sollicitos acuminis sui oculos dirigat, quod postquam contigerit transire non novit. Terribilem quoque ultimi judicii diem jam in conspectus vestri praesentia ponite, et repentinum tantae majestatis adventum tremefactis visceribus retractate, nec illum diem putetis esse longinquum, quem propheta tanto ante nos saeculo vicinum, et velut jam esset in limine praedicabat, dicens: « Juxta est dies Domini magnus; juxta est, et velox nimis; vox diei Domini amara, tribulabitur ibi fortis. Dies irae, dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies calamitatis et miseriae; dies tenebrarum et caliginis; dies nebulae et turbinis, dies tubae et clangoris. » Pensa, dilectissime, extremum diem judicii super corda reproborum, qua asperitate propheta vidit amarescere, quem tot appellationibus non valuit explicare. Enimvero, ut taceamus nunc de illis nunquam finiendis damnationis aeternae suppliciis, tantummodo si solus ille ultimi terror et horror, ut dignum est, studiose discutitur, tota mundi hujus deceptrix, et falsa felicitas, ac si lutum velut infructuosa alga littoris judicatur. Quem enim vox illa non terreat, quis non medullitus contremiscat, cum audiat ipsum Dominum dicentem in Evangelio: « Quia sicut fulgur exit ab oriente et apparet in occidente, ita erit adventus filii hominis. » Quis, inquam, non expavescat, cum eadem Veritas dicat: « Quia sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de coelo, virtutesque coelorum movebuntur. » De quo etiam Petrus ait: « Adveniet autem dies sicut fur, in quo coeli magno impetu transient, elementa vero calore solventur; » et iterum dicit: « Coeli autem, qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt, igne reservati in diem judicii et perditionis impiorum hominum. » Hinc et Judas apostolus ait: « Ecce, inquit, veniet Dominus in sanctis millibus facere judicium contra omnes, redarguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum, quibus impie egerunt, et de omnibus duris, quae locuti sunt contra eum peccatores impii. » O si in palato cordis nostri sapere possit quantae amaritudinis est, quod per Joannem dicitur: « Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt, et plangent se super omnes tribus terrae. » Tunc dissolventur renes eorum formidine qui modo non timent; tunc replebuntur viscera eorum amaritudine qui modo in carnalis illecebrae voluptatibus molliter jacent. Tunc enim sanguineas lacrymas effundentes incipient dicere montibus: « Cadite super nos; » et collibus: « Operite nos. »

Tunc enim non est quoquam confugere, non est latibulum ubi se quisquam valeat occultare. Nimirum cum et inferni portae panduntur, mors inimica destruitur, pulvis qui putruerat, id est humana caro, audiens vocem tubae vivificatur. Jam quos in gremio suo terra susceperat, quos aqua sorbuerat, quos edax flamma consumpserat, omnes quasi commissum sibi depositum reddunt, et vitae absque ulla sui diminutione restituunt. Tunc enim terra concutitur, aer repentina tempestate turbatur, tonitrua perstrepunt, coruscationes et fulgura humana pectora terrore confundunt. « Deus enim manifeste veniet, Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus ardebit, et in circuitu ejus tempestas valida. Advocavit coelum desursum et terram, ut discernat populum meum. » In die scilicet illa tremenda cum Angelis et Archangelis, cum Thronis et Dominationibus, cum Principatibus et Potestatibus apparebit, coelis coruscantibus, terris ardentibus, cunctis etiam elementis in sui obsequii terrore commotis. Quem diem bene ille eximius prophetarum Isaias denuntiat, dicens: « Ecce dies Domini veniet insanabilis; dies furoris et irae, ut ponat orbem terrae desertum, et peccatores perdat ex eo. » Stellae enim coeli lumen suum non dabunt, et obscurabitur sol in ortu suo, luna vero non dabit lumen suum, et mandabo universo orbi mala, et impiis peccatorum, et perdam contumeliam iniquorum, et arrogantiam superborum humiliabo, et erunt qui relicti fuerint pretiosi magis quam aurum ab igne purgatum, et homo pretiosior quam lapis sapphirus. Coelum enim quatietur, et terra movebitur a fundamentis suis propter furorem irae Domini Sabaoth, in die qua supervenerit furor ejus. Sed et Malachias propheta consona his loquitur, dicens: « Ecce venit Dominus omnipotens, et quis sustinebit diem adventus ejus? Aut quis portabit conspectum ejus, quoniam ipse ingredietur ignem conflatorum, et sicut paleam velantium, et sedebit conflans, et purgans sicut aurum, et sicut argentum? » Et iterum dicit: « Ecce dies Domini veniet ardens ut clibanus ut urat eos, et erunt omnes alieni, et omnes qui faciunt iniquitatem ut stipulam incendet eos dies illa, qua veniet, dicit Dominus omnipotens, non relinquetur radix, neque palmes. » Alius vero vir desideriorum ita dicit: « Et ecce videbam, et throni positi sunt, et Antiquus dierum sedebat, et indumentum ejus sicut nix candidum, et capilli capitis ejus sicut lana munda. » Thronus ejus ignis exurens, fluvius ignis currebat ante ipsum, judicium constituit, et libri aperti sunt. Et paulo post: « Et vidi, inquit, in visu noctis, et ecce in nubibus coeli filius hominis veniebat, et usque ad Vetustum dierum pervenit, et in conspectu ejus oblatus est, et ipsi datus est principatus, et honor, et regnum; et omnes populi, tribus et linguae ipsi servient; et potestas ejus potestas aeterna, quae non transibit, et regnum ejus non corrumpetur. Inhorruit spiritus meus. Ego Daniel, hebetudo mea et visiones capitis mei conturbabant me. »

Cum ergo haec agi coeperint, pandentur sine dubio coeli portae, imo potius ipsum coelum auferetur e medio tanquam si tabernaculi velamina colligantur, scilicet ut reparetur, et transformetur in melius. Tunc ergo omnia metus habebit timorque, ac tremor implebit universa, nimirum cum ille judicet qui teste non egeat, qui argumenta non quaerat, qui oratorem causae non postulet. Sed, his omnibus procul amotis, ipse et gesta et verba et cogitationes dijudicat, atque in medium collocat, et cuncta velut in tabulis quibusdam depicta, oculis eorum qui commiserunt ea atque omnibus qui assistere videntur ostendet. Quomodo ergo tunc commovebitur, et in metu erit universa creatura? Age ergo cum ad illud singulare judicium venerimus ab eo Judice judicandi, qui nec falli occultatione criminum potest, nec ad impunitatem promerendam alicujus oblatione corrumpi. Cum coeperint omnia secreta revelari, et non solum actus ac verba, sed etiam ipsae cogitationes ostendi, quid faciemus sub tanti Judicis majestate? Quid excusationis ostendere poterimus? Qua nos defensionis arte purgabimus? Quae nobis subventura est poenitentia, quam in hac carne contempsimus? Quae nos defensura sunt opera bona, quae in hac vita non fecimus? Ad quos apostolos, aut quos alios sanctos confugituri sumus, quorum exempla. simul ac verba despeximus? An forte aliqua se fragilitas corporis excusabit, sed excusationi eorum reclamabunt omnium exempla sanctorum, qui fragilitatem carnis in carne vincentes, quod fecerunt utique facere nos posse docuerunt. Maxime quia nec ipsi peccato sua virtute, sed Dei miserantis auxilio restiterunt, qui se et non quaerentibus ut quaeratur atque ut in eum credatur ostendit, credentes in se ne a peccato vincantur invicta protectione defendit. Quid ergo responsuri sunt, si eis Dominus dicat: Si potuistis, quare non restitistis desideriis peccatorum? Si non potuistis, quare meum contra peccatum non quaesistis auxilium? Aut vulnerati, quare poenitendo non adhibuistis vulneri vestro remedium? Nunquid non ad haec obmutescent? Quid autem excusationi respondeant; non habentibus dicit: « Ligatis manibus et pedibus, mittite eos in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium. Ubi vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur. » Pensandum ergo est et summo studio revolvendum quis in illo die terror erit, cum in poena jam remedium non erit; quae illic confusio cui reatu suo exigente continget in conventu omnium hominum angelorumque erubescere; quis pavor eum quem et tranquillum mens humana non valet capere etiam iratum videre? De quo die bene per Isaiam dicitur: « Exaltabitur autem Dominus solus in die illa, quia dies Domini exercituum super omnem superbum et excelsum, et super omnem arrogantem, et humiliabitur, et super omnes cedros Libani sublimes et erectas, et super omnes quercus Basan, et super montes excelsos, et super colles elevatos, et super omnem turrim excelsam, et super omnem murum munitum, et super omnes naves Tharsis, et super omne quod visu pulchrum est, et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum, et elevabitur Dominus solus in die illa, et idola penitus conterentur et introibunt in speluncas petrarum et in voragines terrae a facie formidinis Domini, et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram. » Nunc peccata delinquentium Dominus videt, et tacet; « tunc autem loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos. » Sicut ipse per prophetam dicit: « Tacui, inquit, semper silui, patiens fui, sicut parturiens loquar. » Quisquis enim terrenis commodis nunc inhiat, quisquis lascivae carnis voluptatibus pascitur, tunc aeternae combustionis igne consumetur, et divini furoris gladio devorabitur. Ut enim propheta dicit: « In igne zeli Domini devorabitur omnis terra, et in gladio ejus omnis caro. » Illic jam a Domino non potest mereri quae petit qui hic noluit audire quae jussit. A quibus enim divina vox in hac vita despicitur, tunc falsa eorum humilitas cum precibus ante januam veniens non auditur, sed dicitur illis: « Nescio vos: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. » Et vere Dominus per Salomonem dicit: « Vocavi, et renuistis; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret; despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis. Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo vos, cum vobis id quod timebatis, advenerit. Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit. Quando venerit super vos tribulatio, et angustia, tunc invocabunt me, et non exaudiam. Mane consurgent et non invenient me. » In quo ergo confidemus? Ubi spem adipiscendae salutis habebimus? Nunquid in pecuniarum thesauris, quos in arca recondimus? Nunquid in divitiarum affluentia, quas intrinsecus vacui male exterius possidemus? Sed audi apostolum Jacobum, quanti divitias hominum faciat, quod meritum in terrenae substantiae possessione constituat: « Agite, inquit, nunc, divites, et plorate ululantes in miseriis, quae advenient vobis. Divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. Aurum et argentum vestrum aeruginavit, et erugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis enim vobis iram in novissimis diebus. » Et paulo post: « Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis adduxistis »

Eheu! quid tunc dicent miseri, cum se viderint et bona temporalia irrecuperabiliter amisisse, et mala sibi perpetua inevitabiliter imminere? Quae tunc illis mens erit, cum viderint tempus acceptabile et diem salutis penitus effluxisse et illud tempus adesse, in quo nihil boni facere, nullum perditionis suae remedium valeant invenire? Quam amara eorum conscientia, quam flebilis eorum poterit esse querela! Tunc enim, sicut Salomon fatetur, flentes et prae angustia spiritus gementes dicent: « Erravimus, inquiunt, a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, et sol intelligentiae non est ortus nobis; lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles; viam autem Domini ignoravimus. Quid profuit nobis superbia, aut quid divitiarum jactantia contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra, et tanquam nuntius praecurrens, et tanquam navis, quae pertransiit fluctuantem aquam, cujus, cum praeterierit, non est vestigium invenire neque semitam carinae illius in fluctibus. Aut tanquam avis, quae transvolat in aere, nullum invenitur argumentum itineris illius, sed tantum sonitus est alarum verberans levem ventum, et scindens per vim itineris aerem, commotis alis transvolavit, et post hoc nullum signum invenitur itineris ejus. Aut tanquam sagitta emissa in locum destinatum, divisus aer continuo in se reclusus est et ignoratur transitus illius, sic et nos nati continuo desivimus esse, et virtutis quidem signum nullum valuimus ostendere; in malignitate autem nostra consumpti sumus. » Talia dixerunt in inferno ii qui peccaverunt, quoniam spes impii tanquam lanugo est, quae a vento tollitur; et tanquam spuma gracilis, quae a procella dispergitur; et tanquam fumus, qui a vento diffusus est; et tanquam memoria hospitis unius diei praetereuntis.

4.6 Epistola VI. AD JOANNEM EPISCOPUM

ARGUMENTUM.--Mittit quosdam suos libellos ad Joannem episcopum, quem ad rerum humanarum contemptum adhortatur; ejusdem quoque amicitiam se appetere ostendit et nonnulla ad utriusque salutem utilia communicare.

JOANNI reverendissimo episcopo, PETRUS ultimus monachorum servus debitae venerationis obsequium.

Dilectissime, qui excelsum montem subire festinat, necesse est ut ad ejus verticem graduum interpositione conscendat. Quapropter ego ad celsitudinis vestrae notitiam pervenire desidero, utpote ecclesiastico viro, et super montem Sion divinitus elevato, ecclesiasticum munusculum scalarum more praemitto, quia vero, non vanae gloriae ostentatione, non corporalis commodi utilitate, vel mea ad vos opuscula dirigo, vel vestram gratiam requiro; illi melius satisfacio quem de oculis cordium judicare sine ulla dubitatione cognosco. Praeterea, dilectissime mihi pater et domine, vides ipse quia cuncta temporalia fugiunt; quae in hoc mundo possidemus diu nobiscum manere non possunt. Terreni honores et dignitates, quasi fumus, quo altius extolluntur in nihilum redeunt, et mundana omnia ipso jam mundo ad finem delapso subsistere nullatenus possunt. Nos etiam, qui hic tanto desiderio incipimus, momentanea febre correpti, subito cuncta deserimus; et tunc sine dubio discimus nulla fuisse quae maxima credebamus. Sola opera nostra, sive bona, sive mala, non pereunt, sed in districto examine tremendi Judicis ventilanda servantur. Tu igitur, dilectissime, intra conscientiam tuam revertere, et dum licet, quid tantae majestati respondere debeas, sollicitus meditare. Pensa quis tecum rationem positurus veniat, quam multiplicem fructum pro tam ampla villicatione tua requirat. Scias denique procul dubio, pater charissime, quia gratiam tuam et bonam voluntatem semper habere desidero, et salutem tuam non solum animae, sed etiam corporis medullitus concupisco. Quapropter de tuo mihi servitio fiducialiter praecipe, meque tibi libenter obedire indubitanter agnosce. Ego itaque quia munera terrena non habeo, despicabilia tibi opusculorum meorum dona transmitto, non ut per hoc defensionis tuae patrocinium quaeram, sed ut ad cordis tui cubiculum linguae meae vestigiis aditum pandam; non ut mihi prosit auxilium, sed ut meum tibi valeat prodesse consilium. Nonnulla quippe ab humilitate mea vobis sunt suggerenda non solum ad futuram, sed etiam ad praesentem vitam vobis maxime necessaria. Quorum videlicet partem in hac etiam epistola scriberem, si curiosum supervenientis oculum non timerem. Terminum mihi post tempus paschale praefigite, et ut ad vos veniam, vestrae sanctitatis auctoritate jubete. Peto etiam, si placet, ut quod latoris praesentium ore depromitur, efficaciter audiatur.

4.7 Epistola VII. AD N... EPISCOPUM

ARGUMENTUM.--Hanc epistolam scripsit, cum esset in itinere, ut ipse ait; admonet autem quemdam episcopum, ut a muneribus impiorum accipiendis abstineat, ne peccatorum eorumdem particeps fiat. Quod et sacrae Scripturae auctoritate et nonnullorum exemplis probat. Oportet igitur, ait, magnam cautionem adhiberi, ne passim ab omnibus dona accipiantur, sed tantum ab iis quorum munera etiam Deo accepta esse non ambigitur.

Domno N... venerandae sanctitatis episcopo, PETRUS peccator monachus salutem.

Dilectissime, licet in itinere constitutus, nequeam elimate quid scribere, rectius tamen judico rem necessariam utcumque signare, quam penitus silentio praeterire. Quod igitur ore ad os frequenter admonui, idipsum, nunc apicibus replico, et ne reorum quorumlibet hominum te muneribus polluas, funditus interdico. Scriptum est enim: « Immolans (Immolantis) ex iniquo oblatio est maculata, et non sunt beneplacitae subsannationes injustorum. » Cur enim non veremur accipere quae Deum novimus reprobare? Hinc iterum scriptum est: « Dona iniquorum non probat Altissimus, nec respicit in oblationibus impiorum, nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis. » Et alibi: « Victimae impiorum abominabiles Domino. » Et Psalmista: « Non dabit Deo placationem suam, nec pretium redemptionis animae suae. » Cur etiam illud ad memoriam non reducimus, quod Giezi perpetuae leprae scabredinem induit, dum oblata Naaman Syri munera concupivit? Sed ut caveatur exitium, aliud adhuc adnectatur exemplum. Gerardus sane religiosus Ecclesiae Florentinae canonicus nuper mihi retulit ista, quae narro. Hildebrandus comes Tusciae (in Tusciam), qui dicebatur de Capuana, in tantum dives erat ac praepotens ut gloriaretur se plures habere curtes atque castella quam dies sint qui numerantur in anno. Hinc presbyterum quemdam, religiosum videlicet et honestum virum spiritualem sibi fecerat patrem, a quo et poenitentiam ex more percipiebat. De quo presbytero alius presbyter, Rainerius nomine, hanc visionem vidit, quod non parva vox sonuit quae illum ascendere inclamavit: « Petre, inquit, presbyter, » sic enim, si rite teneo, vocabatur, « ascende huc. » Haec autem vox tam magna fuisse dicitur ut ad ejus vehementiam nonnulli de somno fuerint excitati. Ad hujus vocis imperium presbyter ascendit in quoddam arduae celsitudinis promontorium. Is autem qui vocaverat sanctus Benedictus esse videbatur. Post hujus autem montis ascensum illico presbyter toto corpore sese comperit esse leprosum, moxque prorumpens: Heu! heu! inquit, cur hujus pestilentiae plaga me perdidit? Cui B. Benedictus: Diplois, ait, quam suscepisti de eleemosyna comitis Hildebrandi (nam idem Hildebrandus tunc nuper obierat) haec tibi versa est in lepram: quamobrem redde transitoriam vestem, si vis perpetuae leprae vitare pruriginem. Haec enim odibilis ac perniciosa vestis tibi quidem, ut conspicis, nocuit, illi vero nihil omnino profecit. Ut quid ergo pravorum quorumlibet hominum munera quaerimus, cum eorum quaevis oblatio et illorum nequeat abolere contagia et nobis versatur in lepram?

Sed ut totius visionis seriem prosequamur, continuo B. Benedictus eum de monte deposuit, atque ad subjectae convallis inferiora deduxit. Interea videt presbyter horrendum quemdam fluvium, tetrum, piceum, atque sulphureum, juxta quem, duce beato viro, dum pergeret, vox de flumine sonuit, eumque vocavit. Cumque protinus ille subsisteret, et quis eum vocaverit, inquisisset: Ego, inquit, sum infelicissimus ille comes Hildebrandus, cui poenitentiam licet infructuosam imponere consueveras. Cui presbyter ait: Et quomodo tu comes Hildebrandus es, cum sis tam obesi et mutilati corporis ut non humanam speciem, sed taxi potius habere videaris effigiem? Cui comes: Tot, inquit, suppliciis atteror, tot novis, et exquisitis quotidie poenis affligor, ut non mirum sit quod corporis mei forma depereat, sed quod aliquatenus vel essentia ipsa subsistat. Tantae scilicet crudelitatis fui, dum in corpore vixi, ut nunc sanctis omnibus odio habear; et ita me justa eorum severitas unanimiter despicit quod nullus illorum adhuc pro me apud divinam clementiam intercessit. Videbantur autem praefato fluvio innumerabiles volucres quasi columbae varia plumarum diversitate conspersae ut hinc albi, illinc nigri discolor species videretur, omnesque velut moestae nimis, ac lugubres quasi prae dolore rostra retorquebant ad pennulas. Inquisitus itaque comes, quae illae volucres essent, respondit: Illae sunt, inquit, animae diversis in hoc gurgite purgatoriis deputatae, quae videlicet sicut non ex toto sunt albae, sed interfusa sparsim nigredine variatae, sic et ex parte jam purificatae et ex parte sunt adhuc peccatis obnoxiae. Nam quanto spatiosior albedo cernitur in varietate plumarum, tanto major intelligitur facta abolitio peccatorum; in quantum vero nigredo remansisse conspicitur, in tantum adhuc peccatorum maculis asperguntur. Sed post multa presbyter inde procedens, aspicit Lotharium comitem, qui jam ante non multum tempus obierat. Hic itaque pube tenus adhuc cruciabatur in gurgite, fere medius eminebat. Cumque presbyter eum, qualiter erga se ageretur, inquireret, respondit totum se sulphureis undis primo fuisse submersum, sed jam paulatim alleviari, ac de die in diem mitescere grave supplicium. Sed precor, ait, dic domui meae, ut reddant possessionem B. Mariae, quam abstuli, si forte merear ab his, in quibus teneor, poenis absolvi. De qua tamen ecclesia B. Mariae loqueretur, presbyter non agnovit, et viventibus specialiter designare non potuit. Praeterea presbyter in anteriora contendens, vidit domum nimis horrendam atque terribilem, pluresque ministros ejusdem domus aeque feroces, torvos, ac visu ipso formidabiles, qui nimirum hinc inde cum magna frequentia discurrentes anxiabantur, anhelabant, et nescio quid magnum velut egregium praestolantes hospitem, praeparabant. Cumque praefatus presbyter, quid hoc esset, stupefactus inquireret, responsum est, eos quarta feria proxime ventura comitem exspectare Guidonem. Sicut enim copiosi deliciarum sumptus venturis praeparantur hospitibus, ita maligni spiritus misero homini non alias, quam poenarum ac tormentorum epulas providebant. Presbyter itaque Rainerius post hanc visionem evigilavit; quod viderat, recitavit; comes quarta feria, sicut praedictum est, obiit.

Ut ergo ad id, quod coepimus, revertamur; noli frater, noli patere muneribus; non omnibus, quae praebentur, liber apud te pateat aditus, sed quaedam admittantur, ut in necessitatibus sublevent, quaedam repellantur, ne reatus alieni nos ponderibus gravent. Dum igitur oblata suscipimus, de offerentium meritis prius necesse est disputemus. Manus itaque nostra non omnia quae praebentur indifferenter accipiat; et non id quod offertur, sed potius a quo offertur cauta prius examinatione discernat. Dicit Scriptura: « Si recte offeras, et recte non dividas, peccasti. » Et nos quod similiter est necessarium dicimus quia si quae offerentur accipias et offerentium merita non discernas, deterius deliquisti. Vis audire quid mihi nuper de collato quodam munere contigit?

Primarius quidam Rodulphus nomine, potens satis et prudens, apud suum monasterium mihi pallium reverenter obtulit, quod triblathon, juxta sui generis speciem, nuncupatur; trium quippe colorum est; et blathon pallium dicitur, unde triblathon pallium vocatur, quod trium cernitur esse colorum. Hoc itaque vir ille suppliciter offerens procidit, soloque prostratus me, qua potuit, humiliati cordis intentione rogavit: Defer, inquit, hoc munusculum, domine mi, sanctis fratribus tuis, a quibus utique nil aliud peto, nisi ut hoc solum apud divinam impetrare clementiam studeant, quatenus a corde meo tenebrarum, quas patitur, caliginem tollat. Amor enim saeculi cor meum detinet obcaecatum, mihique tenebras ingerit, quas sanctis eorum orationibus expelli (cupido addit), quo saltem tenue divinae lucis igniculo merear illustrari. Sed cum ego et orationum vota promitterem, et munus ingestum non modo verbis, sed et manibus propulsarem, quae utrinque fusa sint verba, intelligenda reliquimus, non scribenda per ordinem judicamus. Quid plura? defero munus fratribus, sed ingratos invenio; legati fungor officio, sed non festive suscipior. Invehuntur enim, non gratias agunt; expostulant, non blandiuntur; et oblationem talis viri non donum, sed sordes atque contagium deputant animarum. Nullo itaque pacto quiescere potuerunt, donec munus incaute susceptum, ad eum, qui dederat, praesto remitterem, eique gratuitas orationes sub verbis excusatoriis nihilominus quasi non remitterem, pollicerer. Fateor, multum mihi placuit, quod objurgatus sum, quod correptus sum, quod verbis mordacibus aspersus sum. Tu quoque, frater, custodi te a muneribus impiorum, ut dum caves proprium, alienum perhorrescas tibimet adhibere flagitium: et, juxta Pauli sententiam: Non communices peccatis alienis, ac libera talibus cum eo valeas conscientia dicere: Mundus ego sum a sanguine omnium vestrum.

4.8 Epistola VIII. AD MAINARDUM EPISCOPUM EUGUBINUM

ARGUMENTUM.--Mainardo Eugubino episcopo suadet ut praedia facultatesque Ecclesiae tempore sui episcopatus ademptas, recuperare conetur; eumdem hortatur, ut mores corrigat, arduum vitae iter arripiat, quo facilius per aspera quaeque ac ardua mundi hujus saxa jactatus, ad quietis felicitatisque in coelo portum pervenire possit.

Domno MAINARDO episcopo..... PETRUS peccator monachus.

Quia novi, frater, tibi non deesse prudentiam, securus et absque formidine correptionis adhibeo disciplinam. Nam et in Proverbiis Salomon dicit: « Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagae apud stultum. » Et iterum: « Si corripueris sapientem, intelliget disciplinam. » Qui rursus ait: « Auris, quae audit increpationes vitae, in medio sapientium commorabitur. » Moxque subjungit: « Qui abjicit disciplinam, despicit animam suam; qui autem acquiescit increpationibus, possessor est cordis. » Quod ore ad os saepe praemonui, per litteras replico, et motum fugacis eloquii velut ad anchoram stationis apicibus ligo.

Instaura, venerabilis frater, ecclesiae tuae praedia prodige saecularibus tradita, revoca diversi generis ornamenta nocenter opposita [ f., exposita], et saltem insignia quaeque, vel optima restituantur, quae praelationis tuae tempore graviter suspiramus ablata. In moribus quoque tuis temetipsum corrige, et undique cautus, undique circumspectus omnino te in sacerdotali gravitate et honestate compone; nec delecteris fallacium divitiarum copiis, quae fortassis ingeruntur, affluere; nec de cathedrae, cui praesides, ambias honore gaudere. Nam saepe Deus omnipotens, quod procul sit a te, menti reprobae, quam per abrupta voluptatum suarum iter arripere conspicit, omnem sibi coepti conatus aditum intercludit. Et sicut jam praesidenti saepe prohibet, dum vult gaudere, ne gaudeat; sic ad regimen anhelantem reprimit, ne concupitae dignitatis culmen ascendat. Joannes plane Marsicanae prius Ecclesiae archipresbyter, nunc religiosus in Casinensi coenobio monachus, hesterna me docuit relatione quod narro. Albericus, inquit, Ecclesiae meae sub nomine episcopalis incubabat officii. Hic obscenae meretriculae prolectarius adhaerebat. Qui videlicet dum Ottonis Augusti propinquum formidaret adventum, falsum mentitus est caelibatum. Meretricem itaque a consortii sui societate removit, eamque sacro velamine fallaciter indutam, sanctimonialem esse constituit, verumtamen post imperatoris abscessum, et ad pristinae foeditatis ignominiam rediit, et insuper ad probrosae infamiae suae cumulum ex eadem tartarei prostibuli victima filium procreavit. Qui mox ut per incrementa temporum grandiusculus adolevit, pater eum sibimet in episcopali dignitate substituit. Sed cum longa dominandi consuetudo ad memoriam rediret, seque non celebrari ac venerabiliter excoli, sicut ante consueverat, erubesceret, reperit consilium ex intimo diabolici pectoris felle prolatum. Locutus itaque primo cum quibusdam pestilentissimis monachis, deinde cum nonnullis Deum nescientibus laicis, tandem condicto praestitae sponsionis pactus est foedere, ut centum librarum Papiensis monetae pretium infelix mercator appenderet; et sic illi, caecato prius abbate, qui tunc praeerat, Casinense monasterium ei secure contraderent, quod ille deinceps eorum fultus auxilio, sine ullo contradictionis obstaculo possideret. Hoc etiam primogeniti Satanae conventioni machinati foederis addiderunt, ut ille praetaxati pretii partem duntaxat per suos servos mitteret, et donec in manibus suis positos abbatis oculos non aspiceret, partem, quae residua esset, nullatenus destinaret. Quid plura? corrasis, undecunque potuit, atque congestis aureis muliebribus ornamentis, sexaginta librarum pretii ad B. Germani oppidum per suos complices misit, eisque quid et quibus loqueretur, quod de sententia diaboli nequam discipulus hauserat, serpentinum virus invomuit. Qui venientes ad oppidum, et communicato cum quibus edocti fuerant nefando mysterio, protinus in crypta quadam ejusdem oppidi missi sunt ibique per aliquot dierum spatium occultati, satellites autem Satanae comprehenso violenter abbati oculos eruunt, eosque linteolo protinus involutos, ad eos, qui in crypta habitabant, occulte transmittunt; qui mox alacres effecti, et tanquam thesaurum diu desideratum inhianter amplexi, festinanter ad propria remeare coeperunt. Cumque jam profligato longiori spatio extrema pars itineris superesset, et tanquam voti compotes securi jam alimenta perciperent, peregrinus quidam subito supervenit, et novum aliquid inquisitus, Albericum, qui dudum fuerat episcopus, obiisse respondit. Quod illi graviter aspernati ac vehementer attoniti credere nullatenus potuerunt. Deinde rem certius agnoscentes, et dierum spatium, quo videlicet ille in aegrotatione decubuit, diligenter addiscunt, et illa signanter hora, qua videlicet abbati lumen avulsum est, illum infeliciter exspirasse, liquido deprehendunt. Ecce quam amaro fine defecit, qui jucunde atque suaviter vivere concupivit; et ipso temporis articulo, quo se conscensurum esse sperabat quasi sublime fastigium, qui caecum fecerat, et ipse tanquam vere caecatus atque ex improviso correptus, repente est demersus in tartarum. Cui recte propheticum illud congruit: « Dum adhuc ordirer, succidit me. » Filius autem ejus, apostolus videlicet Antichristi, quem in ecclesiasticae dignitatis apicem pater allexerat, quanto tempore supervixit, multas calamitatum atque contentionum amaritudines pertulit; postremo ferocibus suorum gladiis undique perfossus occubuit. Dignum quippe est ut talis vitae clausula illis occurrat qui contra voluntatem Dei ad sacri ordinis culmen anhelant; ac proinde dulcedo vivendi, quem mente conceperant, in amaritudinem et prosperitas, quae per colorem falsitatis arriserat, illis provenit in calamitatem. Quibus et illud Jeremiae merito congruit: « Speravimus pacem, et non est bonum; quaesivimus bona, et ecce turbatio. » Et illud Psalmistae: « Dejecisti eos dum allevarentur. »

Econtra tu, venerabilis frater, hujus mundi suavia quaelibet, ac male jucunda contemne; rerum transeuntium copias ac mundanae gloriae lenocinium despice; sequensque vestigia Salvatoris aspera quaeque tibi ac dura propone, ut per difficilia gradiens, ad jucunda pertingas, et velut aspera dumeta perambulans viam tuam suavi fine concludas.

4.9 Epistola IX. AD OLDERICUM EPISCOPUM FIRMANUM

ARGUMENTUM.--Scribit hanc epistolam Firmano episcopo, qua primum gratissimas sibi de eo missas litteras scribit; deinde se graviter ferre suae nomen sanctitatis quod per illas tribuebatur. Quare pluribus argumentis conatur eum ab hac opinione deducere, quamvis se ipse consoletur, existimans id nequaquam illum credidisse, sed ad acrius impellendum fecisse. Addit praeterea se aegre tulisse calamitates Ecclesiae, ut armis res sacras defendere compelleretur. Quapropter non armis ac viribus corporis tuendam dicit Ecclesiam, sed precibus armisque divinis; idque sacris testibus et rationibus nititur comprobare.

Domno ORDERICO Firmano episcopo, PETRUS peccator monachus inexplebilem devotionis affectum.

Mellifluam vestrae sanctitatis epistolam quanta cordis aviditate susceperim, perseverantia probat. Eam quippe cohabitatricem mihi in cellula jugiter teneo, cum ea saepe confabulor, in ea interioris hominis vestri speciem ac veri vultus imaginem manifeste contemplor. Est tamen quod in ea graviter fero, quia scilicet non tam honoratum quam oneratum me tam sancti nominis laude reperio. In hoc siquidem flebilior est mea calamitas, quod non modo mei me reatus impediunt, sed insuper sancti homines in mea, proh dolor! aestimatione delinquunt. Absit autem, ut tantum virum fatear etiam me praedicando mentiri; sed quia homo es, potes saltem per benevolentiam falli. Quia vero mentiri est contra mentem loqui, contingit aliquando ut idem sit et ex dicentis opinione verum, et ex ipsius rei qualitate mendacium. Confiteor in domino meo quod saepe versatur in animo meo, quoniam quisquis me in os meum laudat, cupidum me procul dubio assentatoriae laudis accusat. Remordente scilicet conscientia protinus aio: Cum iste mihi loqui venit ad votum meque conetur benevolum reddere, nunquam me oleo delinificae suavitatis aspergeret, si me delectari laudum favoribus non speraret. In mea igitur laude confundor, et, dum magnificari videor, erubesco. Ipse quippe me favor objurgat, qui laudis avidum, et is qui videtur esse laudatus, existimat.

Huc accedit quia quaecunque humana mens sano viget fulta consilio, si se subtiliter et solerter inquirit, vix in suis facultatibus invenit unde merito sperare praeconium possit. Mortalis quippe conditio, undique coarctata atque constricta, quid novit unde possit extolli? Quis enim sciat quid in aeternitate fuerit, antequam Deus hunc conderet mundum? Sed cum ignoret quid fuerit ante mundi principium, novit forsitan quid post ejus terminum sit futurum, utrum scilicet in ministerio sui cursus ulterius astra deserviant et utrumne post ea, quae nunc sunt, alia rursus elementa succedant. Unde et Seraphim illa, quae Isaias propheta in conspectu Domini stare conspexit, senas alas habuisse describit: « Duabus, inquit, velabant faciem, et duabus velabant pedes, et duabus volabant. » Velabant porro faciem, sive pedes, non suos, sed utique Dei. Et quid « per faciem Dei, » nisi mundi principium? Quid « per pedes, » nisi ejusdem mundi finis debet intelligi? Alarum ergo Seraphim et plures sunt, quae velant, et paucae quae volant, quia ex divinorum operum celsitudine cum perpauca ad nostram permittantur advolare notitiam, plurima in thesauris secretorum coelestium servantur occulta. Nam quod funditus ignoremus quid ante mundi principium fuerit, et quid jam post consummationem sit futurum, idem perhibet Isaias: « Priora, inquit, annuntiate mihi, et novissima quae futura sunt, et dicam quia dii estis. » De mediis autem pauca utcunque cognoscimus, quae ex Scripturarum attestatione nobis panduntur. Porro autem et in his ipsis quantam notitiae patiamur inopiam, qui sapientissimus inter homines exstitit, non erubuit confiteri. Ait enim Salomon: « Sunt justi et sapientes, quorum opera in manu Domini, et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit, sed omnia in futurum servantur incerta. » Ubi notandum quia, cum justos dicat et sapientes, qui nimirum debuerant subtilius nosse ipsos etiam perhibet, quae futura sunt ignorare. Enimvero quod me non modo de sapientia, sed et de vitae quoque quasi sanctitate laudastis, non ut hoc vestra prudentia crederet, sed ob hanc fortassis industriam, ut me ad procinctum sancti certaminis acrius instigaret, qua confidentia, vel in hoc valeo quantumlibet assentire, dum pro quovis otioso verbo ratio redditur: dum sola fatui compellatio gehennae supplicium comminatur, dum divinae legis non apex, non iota praetereat, dum sola concupiscentiae visio moechiae crimen incurrit? Haec et hujusmodi, venerabilis pater, quisquis digna consideratione perpendit, ex divina quidem potest miseratione praesumere, sed nescio utrum valeat in quantumlibet exuberantium meritorum suorum securitate dormire, praesertim cum mundus undique fremat, undique velut maximum pelagus intumescentibus procellis se attollat, tantasque nobis quibuscunque raptoribus molestias ingerat, ut terrenis potius nos inservire negotiis quam obsequiis vacare divinis, vel ad puritatis aspirare munditiam plerumque compellat. Malignus plane spiritus humanum genus nunc solito vehementius per omnia vitiorum abrupta praecipitat, truculentius tamen odiorum, ac simultatum omnes livore perturbat. Tot enim quotidie bella desaeviunt, armatae acies proruunt, hostiles impetus inhorrescunt ut de militaribus quidem viris plures gladius videatur absumere, quam in grabatulis quiescentes corporeae conditionis aegritudo finire, ut propemodum maris more geratur hic mundus. Sicut enim cum ventorum tempestas oboritur, crispante mitius pelago, in vicinia littoris aestus ferventior excitatur; ita nunc in fine mundi velut vicino maris littore, furentibus dissidii discordiaeque procellis, cuncta hominum corda vexantur, et tanquam spumosis fluctibus illiduntur. Instabilis enim homicida omnia scrutatur, omnia mundi velut unius agri loca perlustrat, ne quid infecundum a lividi fomitis satione praetereat. Hinc est, quod ad ecclesiastici status universale periculum ab invicem sacerdotium imperiumque resiliunt, atque ad Dei omnipotentis injuriam nunc cum unus papa in apostolico sit solio constitutus, alter a finibus aquilonis destinatur electus. Sed ille papae abusivum papam procul dubio superaddit, qui primus omnipotentis Dei vocabulum plurali numero declinavit: « Eritis, inquiens, sicut dii, scientes bonum et malum. » Super quo nimirum potius flere compellimur, quam prolixius quid scribere delectemur. Unde, cum ante aliquot dies hymnos rhythmicos flendo depromerem:

Heu! sedes apostolica, Orbis olim gloria, Nunc, proh dolor! efficeris Officina Simonis.

Terunt incudem mallei, Nummi sunt tartarei. Justo Dei judicio Fit ista conditio,

Ut quisquis apostolicam Sedem semel comparat, Redimere non desinat, Donec male pereat, His dictis, prae dolore contabui et addere supersedi.

Sed cum inter caetera mala, quae nostris temporibus emergunt, ipsas quoque Ecclesias violenti homines insolenter opprimant ac praedia ( Consule Scholia ad calcem opusculi ), vel quaelibet bona sacri juris invadant, nonnullos movet, utrum Ecclesiarum rectores expetere vindictam debeant, ut malis mala, more saecularium, reddant. Nam plerique mox, ut eis vis injuriae, ad indicenda protinus bella prosiliunt, armatorum cuneos instruunt, sicque hostes suos acrius forte, quam laesi fuerant, ulciscuntur. Quod mihi plane satis videtur absurdum, ut ipsi Domini sacerdotes attentent quod turbis vulgaribus prohibetur, et quod verbis impugnant, operibus asserant. Quid enim magis Christianae legi videtur esse contrarium quam redhibitio laesionum? Ubi, quaeso, sunt tot praeconia Scripturarum? Ubi quod Dominus dicit: « Si quis tibi quod tuum est tulerit ne repetas. » Si enim nobis non licet eadem ipsa, quae nobis ablata sunt, repetere; quomodo pro his licet ultoriae retributionis vulnus inferre? Ubi et illud: « Si percusserit tibi maxillam, praebe ei et alteram: Si angariaverit te mille passus, vade cum eo duo alia millia: Si tulerit tibi tunicam, da ei et pallium. » At fortasse quis objicit turbis saecularibus haec esse mandata, non sacerdotibus, nimirum ut Ecclesiarum praesules haec praedicare debeant, non servare. Sed quis hoc vel desipiens sentiat, cum Dominus dicat: « Qui solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum. Qui autem fecerit, et docuerit, magnus vocabitur. » Sacerdos itaque, qui in regno coelorum vult esse magnus, sit in populo praevius, ut quod voce se sequentibus dictat, primus ipse vivis operibus impleat. Unde, ut omnis pravi intellectus occasio tollatur, primus ille inter Ecclesiae sacerdotes non ait: Domine, quoties peccaverit frater in fratrem, et dimittet ei? sed omnium potius sacerdotum causam in una sui persona constituens, « Domine, inquit, quoties peccaverit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies?. » Cumque sibi responderetur « usque septuagies septies » indulgendum, nullum jam de servando a sacerdotibus universali mandato relictum videtur ambiguum. Luca etiam evangelista testante docemur quia, Domino Jerusalem properante, discipuli praecedentes intraverunt urbem Samaritanorum, ut illi pararent. Cumque illos Samaritani nullatenus recepissent, commoti Jacobus et Joannes, humanitate dictante, dixerunt: « Domine, vis dicimus ut ignis descendat de coelo et consumat illos, sicut Elias fecit? » Mox conversus increpavit illos, dicens: « Nescitis cujus spiritus estis: Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare. » Ubi mox subditur: « Et abierunt in aliud castellum; » ac si non lingua, sed opere loqueretur: date locum irae, vel potius quod ipse dicit: « Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam. »

Vita plane, quam Salvator noster gessit in carne, non minus quam praedicatio evangelica, nobis est et proposita tenendae linea disciplinae. Sicut ergo ipse cuncta mundi furentis obstacula, non per districti examinis ultionem, sed per invictam superavit inconcussae patientiae majestatem, ita docet mundi rabiem potius aequanimiter ferre quam vel arma corripere, vel laedenti laesionibus respondere; praesertim cum inter regnum et sacerdotium propria cujusque distinguantur officia, ut et rex armis utatur saeculi, et sacerdos accingatur gladio spiritus, qui est verbum Dei. De saeculi nempe principe Paulus dicit: « Non sine causa gladium portat. Dei enim minister est, vindex in iram ei qui malum agit. » Azarias rex, quia sacerdotale usurpat officium, lepra perfunditur; et si sacerdos arma corripit, quod utique laicorum est, quid meretur? Nam et David idcirco ante Evangelium evangelice vixisse creditur, quia non modo Semei et Saul, sed et plurimis indulsisse suis hostibus invenitur. De quo, et caeteris sanctis Patribus nonnulla hic exempla perstringerem, nisi vobis incomparabiliter notiora quam mihi haec et his similia certum tenerem. Plane quis non videat quam sit inhonesta confusio, ut quod agendum Ecclesia denegat, impudenter ipsa committat et cum aliis praedicet patientiam, infoederabilem ipsa contra innocentes accendatur in iram? Contigit enim hoc facienti quod Apostolus dicit: « Ne cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar: » vel illud potius quod ad Romanos ait: « Qui ergo alium doces, teipsum non doces, qui praedicas non furandum, furaris; qui dicis non moechandum, moecharis; qui abominaris idola, sacrilegium facis. » Et praecipue id quod his praesto subjungit, sacerdoti congruere videtur: « Qui in lege gloriaris, per praevaricationem legis Deum inhonoras. » In lege quippe Dei sacerdos non immerito gloriatur, qui ministerii locum ad praedicanda legis mandata sortitus est, sed per praevaricationem legis Deum inhonorare convincitur, cum scita legalia transgredi non veretur. Dumque aliud agit, aliud praedicat, quantum in se est, omnes ab ejusdem legis observatione perturbat, sicut Scribis et Pharisaeis Dominus dicit: « Vae vobis, qui abstulistis claves sapientiae et scientiae, sed ipsi non introistis, et insuper alios introire volentes prohibuistis. » Et revera qua fronte, qua libertatis audacia sacerdos quilibet in dissidentium confoederatione desudet; cum ipse suis laesoribus non remissionis indulgeat veniam, sed efferatur implacabiliter ad vindictam? Inter omnes sane virtutum gemmas, quas Salvator noster de coelo veniens attulit, duas insignius atque praeclarius rutilare monstravit, quas et in se prius expressit, et ut nobis imprimerentur, edocuit, charitatem scilicet et patientiam. Et de charitate quidem dicit Apostolus: « Propter nimiam charitatem suam, qua dilexit Deus mundum, Filium suum misit. » De patientia vero ait: « Quaecunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam, et consolationem Scripturarum spem habeamus. » Per charitatem namque Dei Filius de coelo descendit, per patientiam vero diabolum superavit. His muniti virtutibus, et fundatores apostoli sanctam Ecclesiam condiderunt, et propugnatores ejus sancti martyres diversa mortium supplicia triumphaliter pertulerunt. Si ergo pro fide, qua universalis vivit Ecclesia, nusquam ferrea corripi arma conceditur, quomodo pro terrenis ac transitoriis Ecclesiae facultatibus loricatae acies in gladios debacchantur? Porro, sancti viri cum praevalent, haereticos idolorumque cultores nequaquam perimunt; sed potius ab eis pro fide catholica perimi non refugiunt. Quomodo ergo pro rerum vilium detrimento fidelis fidelem gladiis impetat, quem secum utique redemptum Christi sanguine non ignorat?

In Galliarum finibus audivi gestum fuisse quod refero: Inter abbatem et quemdam saeculi praepotentem orta est non levis de possessione contentio. Cumque a partis utriusque fautoribus minis diu certaretur et jurgiis, tandem ut armis ageretur utrinque condictum est. Et saecularis quidem, paratis militum copiis, campum praeliaturus ingreditur, acies struit, cuneos ordinat atque ad fortiter agendum omnium mentes acerrimus cohortator inflammat. Silvescunt omnia gladiis, rubent clypei, vociferantium clamor attollitur, minaces armatorum fremitus inhorrescunt, tela stringuntur, solus adversae partis impetus ad congruendum accensis manibus exspectatur. Abbas autem non in armis terrenis spem suam, sed in humanae salutis auctore constituens, cunctis, qui pro se dimicare convenerant, suum prohibuit comitatum, solos autem monachos suos equis imposuit, capita cucullis operiri praecepit, sicque cum illis, velut galeatis, et loricatis fidei munimento, crucisque vexillo ad locum certaminis venit. Cumque vir ille non ferrea, ut sperabat, arma conspiceret, sed tanquam coelestem, atque angelicam aciem adventare cominus advertisset, tantus eum cum suis omnibus divini timoris horror invasit ut desilientes ex equis protinus arma projicerent, terrae se humiliter sternerent, indulgentiam flagitarent. Sic, sic nimirum titulos victoriae triumphalis obtinuit, qui non in frequentibus equis, non in micantibus gladiis spem posuit, sed ex divinae tantum potentiae virtute praesumpsit.

Ad haec si quis objiciat bellicis usibus Leonem se frequenter implicuisse pontificem, verumtamen sanctum esse. Dico quod sentio, quoniam nec Petrus ob hoc apostolicum obtinet principatum quia negavit, nec David idcirco prophetiae meretur oraculum quia torum alieni viri invasit; cum mala, vel bona non pro meritis considerentur habentium, sed ex propriis debeant qualitatibus judicari. Nunquid hoc legitur, vel egisse, vel litteris docuisse Gregorius, qui tot rapinas ac violentias a Longobardorum est feritate perpessus? Num Ambrosius bellum Arianis se suamque Ecclesiam crudeliter infestantibus intulit? Nunquid in arma sanctorum quispiam traditur insurrexisse pontificum? Causas igitur ecclesiastici cujuscunque negotii leges dirimant fori, vel sacerdotalis edicta consilii ne quod gerendum est in tribunalibus judicum, vel ex sententia debet prodire pontificum, in nostrum vertatur opprobrium congressione bellorum. Sed ecce, dum aviditate loquendi vobiscum sermonis articulum longius protraho, metam, ut video, compendii epistolaris excedo. Incolumem te, venerabilis pater, ad regendum Ecclesiae suae statum custodiat omnipotens Deus, et tu quoque in sanctis orationibus tuis mei memor esse digneris.

4.10 Epistola X. AD R. EPISCOPUM

ARGUMENTUM.--Hanc epistolam ad Eugubinum episcopum scriptam esse credibile est. In qua se excusat, quod ecclesiam suam ab episcopo Forosemproniensi consecrari passus esset, cum ad Eugubinum spectare videretur jus consecrandi, quia in illius erat dioecesi constituta. Id se fecisse ait primum, quoniam eumdem episcopum habere quasi possessionem consecrandi illius loci ecclesias audisset. Deinde, ne quem antea sibi parum aequum expertus esset, infestiorem redderet. Proinde orat, ut ademptum missarum celebrandarum jus in ecclesia restituat, et suorum monasteriorum patrocinium suscipiat.

Domno R. episcopo domino suo, PETRUS quidquid servus, et filius.

Charissime pater, quod ecclesiam ab episcopo Semproniensi consecrari passus sum, testis est mihi conscientia, non causa vestrae derogationis feci, sed quia consuetudinem licet novam ab incolis sui decessoris audivi. Fatebantur enim, quia ex quo massam Sorbituli praedictus episcopus introivit, habita consuetudine ipse ecclesias consecravit, et ego quis eram, qui super unum possessorem, sive justum, sive injustum, alium superinducerem, et monachus inter duos episcopos jurgium seminarem? Porro non dubitabam quia necesse erat ut venirent scandala sed timebam quod sequitur: « Vae illi, per quem scandalum venit. » Et certe hoc scandalum cuicunque videatur adversum, in quantum cum Deo et cum justitia fuerit exsecutum, mihi fuerat non mediocriter necessarium. Ex quo enim vos in hunc episcopatum, Deo auctore, venistis; interrogate si verum est; ego cum Semproniensi episcopo charitatem habere non potui: et qui mihi eatenus fuerat devotissimus, jam non occultus, sed manifestissimus factus est inimicus. Felicem me tali infortunio! Unde enim adversum me vester animus commovetur, inde mihi qui inimicum fugere gestio, fructus utilitatis acquiritur. Est namque Saul, David nesciente, peremptus; est etiam peccator monachus nullo proprio studio, sed solo Dei nutu, de Semproniensis episcopi laqueo liberatus.

Noveris procul dubio, dilectissime pater, quia Ecclesiam vestram diligo, et salutem vestram, et honorem secundum Deum fideliter concupisco, vestrae etiam sedi obedientiam exhibere nequaquam refugio, sed potius alacriter curro. Obsecramus, igitur, dilectissime, interdictum nostrae ecclesiae officium reddite; et non solum illam possessiunculam, quae vestrae procul dubio dioecesis est, sed et quidquid habemus, vestra auctoritate defendite, vestrum per omnia deputate; quatenus fratres, qui nobiscum Deo deserviunt, patrem vos, et defensorem se habere congaudeant, et divinam pro vobis misericordiam implorare non desinant.

4.11 Epistola XI. AD THEODOSIUM SENOGALLIENSEM, ET RODULPHUM EUGUBINUM EPISCOPOS

ARGUMENTUM.--Theodosium Senogalliensem et Rodulphum Eugubinum antistites, librorum suorum judices et quasi censores constituit, praecipitque ut, iis diligenter perlectis, quidquid visum fuerit, aut ante, aut post suam mortem quacunque ratione corrigant et emendent.

Reverendissimis episcopis, THEODOSIO Senogalliensi, et RODULPHO Eugubino, PETRUS peccator monachus servitutem.

Noverit sanctitas vestra, dilectissimi mini patres et domini, quia praesumpsi quaedam opuscula scribere, non tam videlicet ut legivis (legibus) ecclesiasticis, quod temerarium fuerat aliquid adderem quam ob hoc praecipue quia sine quolibet exercitio inertis otii et remotioris cellulae taedia non perferrem, ut qui operibus manuum utiliter insudare non poteram, cor vagum atque lascivum quodam meditationis loro restringerem, sicque cogitationum ingruentium strepitum, atque acediae obrepentis instantiam facilius propulsarem. Sed quoniam jam illius examinis tribunalibus appropinquo, ubi non modo de verbis et scriptis, ultro etiam de minutissimis cogitationibus discussionem ventilandum esse non ambigo, sanctitatis vestrae prudentiam, qua valeo, supplicatione deposco, ut, aut me adveniente, si vacat, aut postquam me obire contigerit, quidquid opusculorum meorum invenire potestis, attenta diligentia perlegatis. Et si quid in his catholicae regulae dissonum, si quid sacrarum Scripturarum auctoritati reperitur adversum, prout visum fuerit, vel prorsus abscindere, vel ad sanum intellectum correctam sententiam revocare, quatenus quod meae stoliditatis ignorantia depravatur, ad rectae fidei lineam vestrae sanctitatis diligentia reformetur, et hoc per vos emendet charitas, quae aedificat, quod per me deliquit scientia, quae fortassis inflabat. Quid enim mirum, si ego imperitus et animalis homo dictatiunculis meis sanctos viros adhibeam judices, quandoquidem Lucas et Marcus in Evangeliis, quae Spiritu sancto dictante descripserant, Petrum et Paulum apostolos habuere censores? Porro autem quoniam ex his qui exercitati sunt in meditationibus Scripturarum, purioris circa me fidei, et abundantioris charitatis aliquem esse non arbitror, idcirco vobis potissimum hujus fascem laboris injungo. Sic igitur, dilectissimi, in hoc pietatis opere etiam me defuncto fideles estote, sic ultima veteris amicitiae jura persolvite ut et me, si qua reperitur, erroris mei noxa non toneat, et vobis ex impenso charitatis officio praemiorum coelestium merces accrescat.

4.12 Epistola XII. AD V. EPISCOPUM

ARGUMENTUM.--Episcopum ecclesiae bona alienantem reprehendit, et magnitudine culpae ante oculos posita, hortatur ne quid simile in posterum admittat.

Domno V. reverendissimo episcopo, PETRUS peccator, salutem.

Nolo te lateat, venerabilis frater, quia de praediis ecclesiae tuae, quae distrahere diceris, non parvus rumor increvit, nam et cor nostrum non levi moeroris aculeo nuper eadem fama transfixit. Nunquid oblitus es quod ante fere quinquennium Victor apostolicae Sedis episcopus in plenario concilio Florentiae celebrato, cui simul et imp. Henricus interfuit, hoc sub excommunicationis censura prohibuit? An ignoras quia ad hoc ecclesiis praedia conferuntur, ut ex his pauperes sustententur, indigentes alantur, ut ex his, viduis atque pupillis subsidium procuretur? Ecclesiae quippe nascentis initio hic mos inolevit, ut quilibet venientes ad fidem, possessionum suarum jura distraherent, atque ad pedes apostolorum pretium quod ex his sumebatur, offerrent. Unde et in eorum Actibus legitur: « Quotquot, inquit, possessores agrorum, aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quae vendebant, et ponebant ante pedes apostolorum. » Praecedente vero tempore sanctis Ecclesiarum rectoribus visum est, ut ipsa potius ecclesiis praedia traderentur. Unde scilicet non modo clericos sacris excubantes officiis ecclesiae pasceret, sed et refrigerii stipem diversis indigentibus, et inopia laborantibus ministraret. Perpende igitur, venerabilis frater, quantorum homicidiorum in die judicii reus erit, qui modo tot orphanis diversisque pauperibus, unde vivere debeant, subtrahit. Ad tribunal illius qui pauperes singulariter diligit, qui se in paupere refici, in paupere se perhibet esurire; ad tribunal, inquam, illius qua conscientia venit, qui alimenta se subtraxisse pauperibus recognoscit? Si damnatur ille, qui vel unum hominem peremit ferro, qua sententia dignus erit, qui bona Ecclesiae profligando, quamplures interficit famis et inopiae gladio? De quibus divina voce malo cuilibet venditori jam dicitur: « Ecce vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. » Et ille quidem fratrem peremit invidia, quia sacrificium ejus non est, Deo reprobante, susceptum. Isti plerumque tale quid faciunt amore pecuniae, « quod est servitus idolorum. » Sed quia conveni te, ac super his qua licebat austeritate corripui, respondisti parum quid esse quod datum est, nec rei modum tenuisse quod mihi, fama vulgante, perlatum est. Ad quod ego, aliquando guttatim liquor emanat, qui tamen vas prorsus evacuat; uber etiam promptuariom, unde modicum quid quotidie tollitur, tandem aliquando vacuum reperitur. Idipsum tamen quod parum et perexiguum dicis, judicantis omnia scientiam non evadit. Audi quid Jeremias dicat: « Factum est verbum Domini ad me dicens: Ecce Ananehel [Anamehel] filius Sella patruelis tui veniet ad te, dicens: Eme tibi agrum meum, qui est in Anathoth; tibi enim competit ex propinquitate, ut emas eum. » Et paulo post subdit: « Intellexi autem quod verbum Domini esset, et emi agrum ab Ananehel filio patruelis mei, qui est in Anathoth, et appendi ei argumentum septem stateres et decem argenteos. » Ecce quam exilis, quam parvus ager ille fuisse perpenditur, ut decem duntaxat argenteis et septem stateribus emeretur, et tamen super eum verbum Domini ad se factum propheta testatur. Nam et eidem Jeremiae tanti fuit agellus, ut de eo dicat: « Et scripsi in libro, et signavi, et adhibui testes, et appendi argentum in statera, et accepi librum possessionis signatum, stipulationes, et rata et signa forinsecus: » et alia plura quae hic adnotare postponimus, ne fastidium legentibus ingeramus. Dum ergo tam parva possessio a propheta tam solemniter emitur, ut etiam divinae vocis oraculo praedicatur, quaelibet ecclesiastici juris haereditas quanto ad vendendum debet esse terrori, ex qua videlicet Christus in suis debet indigentibus sustentari? Sed quid de venditione loquimur? cum non modo ea, quae emphyteuseos sunt locata contractu, vel jure proveniunt, sive etiam quae libellario nomine pensitantur, sed illa quoque, quae sub nudo beneficii vocabulo saeculares accipiunt, revocari de caetero, atque restitui ecclesiis nullo modo possunt? Ita quippe manus diripientium diabolicae tenaciae glutinis inviscantur, ut quolibet modo semel acceperint, ecclesiis reddere sua bona nullatenus acquiescant; et non modo ipsi, dum vivunt, proprietario quasi jure possideant, sed in posteros sui germinis eminus possidenda transmittant. Petunt tibi saeculares ecclesiastica praedia, importunos se ingerunt, supplicantes insistunt, et non sub astipulationibus monimenti, sed tantum forte nomine beneficii, quod utique tantumdem est, ac si adamantino stylo tabulis aereis scriberentur. Veniunt itaque ad te, dicentes cum Achab rege Samariae: « Da mihi vineam tuam, ut faciam mihi hortum olerum, quia vicina est, et prope domum meam. » Tu cum Naboth Jezraelite praesto responde: « Propitius sit mihi Dominus, ne dem haereditatem patrum meorum tibi. »

Praeterea non ignoras quia, cum a poenitentibus terras accipimus, juxta mensuram muneris eis de quantitate poenitentiae relaxamus, sicut scriptum est: Divitiae hominis, redemptio ejus. Perpende igitur, et congrua ratione considera quia, sicut is qui praedia praebet ecclesiis, poenitentiae suae pondere merito levigatur, sic ille qui subtrahit, subeundae poenitentiae digna mole deprimitur. Nam si dator absolvitur, consequens est ut praereptor vinculis innodetur, tantoque hic debito teneatur obnoxius quanto ille non ambigitur absolutus. Quisquis igitur ecclesiastici territorii prodigus est, tot in unum caput mala concurrunt. In tremendo namque Dei judicio sancti, quorum honor clericorum egestate minuitur, irascuntur, pauperes, viduae, pupilli, quilibet hospites famis se gladio clamitant interemptos. Sic multiplicis homicidii reus erit qui sanguinem forte nunquam fudit. Sunt etiam qui plebes saecularibus tradunt; ii nimirum tanto gravius delinquunt quanto et sacrilegium committere convincuntur, quia et sancta profanant, et his, quibus quasi beneficium praerogatur, venenum lethale propinant. Quid est enim decimas in usum saecularium vertere, nisi mortiferum eis virus, quo pereant, exhibere? Huc accedit quod et plebesanis justa datur occasio, ut matricibus suis ecclesiis obedientiam subtrahant, ut non eis legitima decimarum tributa persolvant; et haec revera sunt egregia dona pontificis, quibus nimirum honor ecclesiis tollitur: accipient quod datur in perniciem vertitur, populus a Christiani ritus obedientia revocatur. Ab his itaque sacrilegis donis, dilectissime frater, manum retrahe, ab his nefariis, profanisque contractibus cauta semper ac diligentissima te provisione compesce. Prius animas, tibi commissas, deinde etiam facultates ecclesiae tam pervigili semper attentione guberna, ut stadio tui villicatus emenso, non, quod absit, ecclesiae dissipator, sed celebris famae testimonio custos dicaris et pastor. Obsecro, frater, ne gravius tibi videatur ista correptio. Nam quia nostro studio te provectum ad episcopatus apicem non ignoras, dignum est, ut sicut provehentem, ita nihilominus et redarguentem aliquando aequanimiter feras. Nam et ipse Dominus Petrum universali prius Ecclesiae praetulit, deinde gravi reprehensionis invectione pulsavit. Nam cum diceret: « Tibi dabo claves regni coelorum, et quodcunque ligaveris, sive solveris super terram, ligabitur et solvetur in coelis; » paulo post eum tam austere corripuit, ut diceret: « Vade post me, Satana, scandalum es mihi, quia non sapis ea quae Dei sunt, sed ea quae hominum ». In quo nimirum nobis dedit exemplum, ut quos ad honoris culmen attollimus, sub disciplinae semper magisterio refrenemus, et ne ipsi se lenocinante fastigio in superbiae tyrannidem erigant, magistri eos custodiae suae calcibus premant.

4.13 Epistola XIII. AD V. EPISCOPUM SARSINATEM

ARGUMENTUM.--Sarsinati episcopo gratias agit quod juvenem quemdam praeclarae indolis, sed casu pauperrimum, quem ipse illi commendaverat, libenter amplexus esset et omni liberalitatis officio fovere non cessaret. Hortatur ut pergat de eo, imo de Deo, pietatis operibus bene mereri. Obtestatur quoque ut suam salutem non negligat, nec velut lethargo sopitus jaceat, sed fluxas mortalium spes, brevissimum, et anceps vitae proximumque et certissimum mortis tempus ante oculos ponat: coelestesque et sempiternas pro terrenis et caducis piis in coelo paratas opes assidua cogitatione meditetur.

Reverendissimo Ecclesiae Sarsinatis antistiti V. PETRUS peccator, debitam servitutem in Christo.

Dignas tibi, pater charissime, gratias refero, quia pauperculum hunc, quem ad te miseram, pro amore Christi et mea charitate alacriter suscepisti; et, ut revera gubernator pauperum et pupillorum pater, omne sibi humanitatis et pietatis officium praerogasti. Nunc itaque, dilectissime, reverentiam tuam suppliciter obsecro, perfice quae coepisti, planta in horto Ecclesiae tuae surculum, quem ab omni humani adjutorii radice praecisum, sub umbra misericordiae tuae absconditum, mori usque modo non permisisti, ne quem tuae pietatis humor ad tempus servat, aestus postmodum veniens nimiae paupertatis urat. Sed cur ego magistrum doceo? sic circa illum satage, dilectissime, non ut mea balbutit ignavia petere, sed sicut acutissima tua prudentia animae suae providet expedire.

De caetero, dilectissime, vide quid agas, considera ad quem finem haec tua tranquillitas tendat. O quam miserum est in hujus saeculi prosperitate modico tempore vivere, et ad aeterni ignis incendium quotidie clausis oculis velut in lectica positum properare! Quis scit, quam propinqua est mors, quae nunc improvisa velut in insidiis latitat, quam brevis vita, quae fraudulenter blandiens prospera cuncta ministrat. Sed quia apud sapientiorem plus forsitan valeo precando quam praedicando, obsecro te, dilectissime pater et domine, per Jesum excitare, expergiscere, evigila, aperi oculos, respice coelum, et per momentaneae illusionis somnium non perdas sempiternum verae beatitudinis praemium. Rogo etiam de charissimo et dulcissimo fratre Henrico ut eum apud te velut charissimum filium teneas, et amorem sibi paternae charitatis impendas, quatenus nunquam illum praeconii laudisque poeniteat, quae de te, quocunque ierit, referre non cessat. Bene valeas, et in sacris orationibus tuis mei peccatoris memoriam deprecor ut habeas.

4.15 Epistola XV. AD V. EPISCOPUM

ARGUMENTUM.--Quinque corporis sensus, quibus neglectis in turpissima scelera homines prolabuntur; ut quam arctissimae disciplinae custodia coerceantur, prudenter admonet, episcopumque hortatur, ut non modo ipse hoc praestet, sed etiam alios, qui suae curae commissi sunt, idem facere compellat, et praecipue ut in presbyteros et sacerdotes in hac re potissimum peccantes, nulla dignitatis, ut aetatis, habita ratione, imo ut quisque dignatione maxime anteit, severissime animadvertat.

Domno V. reverendissimo episcopo, et sanctis ecclesiae suae canonicis, PETRUS peccator monachus servitutem.

In procinctu militaris exercitus idcirco tubae, litui, buccinae et classica comportantur, ut eorum clangoribus castrenses excitentur excubiae seseque valeant milites a nocturna hostilis impetus incursione munire. Nos etiam, qui in coelestis militiae sumus sacramenta jurati, et contra mundi principes ac spirituales nequitias in bella congressi, mutuis nos debemus excitare clamoribus ut non degeneri sopore depressos nocturnus insidiator inveniat, sed paratos semper ac promptos in acie reperiens pertimescat. Nam velut in quinque portarum civitate consistimus, dum in corpore, quod quinque sensibus cingitur, habitamus. His ergo portis seras apponimus, his repagula, vectes ac pessulos adhibemus, cum sensuum nostrorum aditus a vitiis irruentibus ac mundi vanitatibus sollicite custodimus. Tunc enim nostra Pentapolis incolumis integra perseverat, cum suis contenta limitibus, nec ad hostes ipsa insolenter egreditur, nec eis irrumpere molientibus aperitur, ut videlicet mens nostra in montis Sion arce consistens, quae sursum sunt quaerat, non ad carnalis illecebrae fluxa descendat. Ad illam Hierusalem, quae sursum est libera, et est mater nostra, suspiret, illam vero quae servit, cum filiis suis despiciens calcet. Alioquin si in vallem silvestrem, quae nunc est mare salis, ad Gomorrhaeorum progrediatur exemplum, hoc est, si infructuosae vitae se in ima dejiciat, si terrenae sapientiae salsuginem quaerat, mox hoste victoriam obtinente prosternitur, quoniam obseratis urbis propriae moenibus non munitur. An portas hujus nostrae civitatis non obserat propheta, cum dicit: « Qui obturat aures suas, ne audiat sanguinem, et claudit oculos, ne videat malum, iste in excelsis habitabit? » An non et Dominus gustus nostri munit aditum, cum dicit: « Cavete ne graventur corda vestra crapula et ebrietate! » De odoratu vero dicit Apostolus: « quia Christi bonus odor sumus Deo in his qui salvi fiunt. » At contra odoratus sui male spiramenta laxaverant, qui dicebant: « Unguentis nos impleamus et non praetereat nos ilos temporis; coronemus nos rosis antequam marcescant. » Tactus vero noster idipsum debet desiderare quod gustus. Nam quod Propheta dicit: « Gustate et videte quam suavis est Dominus; » idem et Joannes ait: « Quod manus nostrae contrectaverunt de Verbo vitae. » Hoc porro certamen, quod aversus quinque corporis sensus geritur, per quinque Madianitarum reges mystice figuratur: « Armate, inquit Moyses, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis. » Cumque pugnassent contra Madianitas, ut sacra narrat historia, atque vicissent, omnes mares occiderunt et reges eorum, Evi, et Recem, et Sur, et Bur, et Rebe, quinque principes gentis. Evi plane belluinus, sive ferinus interpretatur. Hunc itaque regem in nobis spirituali mucrone transfigimus, cum ferinos a nobis mores abscindimus, cum bestialis iracundiae rabiem a nostro pectore detruncamus. Nam cum Dominus dicat: « Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram; » quomodo poteris mansuetorum obtinere beatitudinem, nisi belluini spiritus in te cohibeas feritatem? Recem vero, sive sicut in veteri translatione dicitur Rocon, interpretatur inanitas. Et quid est aliud quidquid in mundo pro mundi concupiscentia geritur, nisi quod Scriptura loquitur: « Vanitas vanitatum, et omnia vanitas! » Vanitas siquidem efficit vanitantes, et ipsi vanitantes faciunt vanitatem, dum et mundus, qui transitorius est, homines, quos decipit, vanos efficiat et homines mundum, quem insane diligunt, in vanitatem vertant. Hunc ergo regem Dei miles perimit, verus Israelita concidit, si nihil superflue, nihil inaniter, vel quod ad rem non pertinet, gerat, sed graviter, et rationabiliter divinae legis implere mandata contendat. Tertius autem Madianitarum rex, Sur dicitur, quod profecto murus, sive robustus, vel etiam angustia interpretatur. Quid vero per murum, sive robustum, nisi durae mentis obstinatio, vel pervicacia debet intelligi? quod vero, et angustia interpretari dicitur, neque hoc longius a vitio duritiae separatur, quoniam quisquis ad dimittenda proximo debita durus et obstinatus est, angustia constringitur mentis, dum nulla dilatetur amplitudine charitas. De qua nimirum charitate per Prophetam dicitur: « Latum mandatum tuum nimis. » Sive etiam hoc valet intelligi, quia duritiam mentis sequitur angustia damnationis. Unde per Salomonem dicitur: « Beatus vir, qui semper est pavidus: qui autem mentis est durae, corruet in malum. » Quartus praeterea Madianitarum rex, Bur dicitur, quod irritatio interpretatur. Vides ergo, quia nomina regum umbrae sunt et imagines vitiorum. Qui enim onera gravia per portas suas inferunt, profecto forinsecus obstrepentia per sensuum suorum aditus in pectorum suorum arcana transfundunt, Deum indubitanter irritant, quem videlicet his ad inferendam ultionis sententiam provocant. Unde scriptum est: « Simulatores, et callidi provocant iram Dei. » Et de quibus saepe apud Ezechielem dicitur: « Quia domus exasperans est » Et Psalmista: « Ut quid, Deus, improperavit inimicus, irritat adversarius nomen tuum in finem? » Rebe vero, qui ordinatus dicitur, non aliter hic procedit, nisi ut per ironiam, vel antiphrasim dictum intelligatur; quatenus qui ordinatus dicitur, e contrario inordinatus sit et confusus. Vitiosus enim quisque, etsi superficie tenus quasi recte vivendi praetendat ordinem, confusae tamen et inordinatae cogitationis versat in corde caliginem. Per quinque ergo reges Madianitarum, quinque signantur corporis sensus: quia omne vitium, quod regnat in corpore, ab istis quinque sensibus pendet. Ii ergo tunc a nobis exstinguendi sunt, et gladiis obtruncandi, cum adversum nos in bello consurgunt, cum nos scandalizare non desinunt. An non istos reges exstingui, et spiritus mucrone occidi praecipit Dominus, cum scandalizantem oculum erui, cum manum, vel pedem jubet abscindi? « Melius est, inquit, cum uno oculo, vel debilem ad vitam ingredi, quam duos oculos, pedes, ac manus habentem, in inferna demergi. » Ii plane sunt reges Madianitarum: Madian autem interpretatur de judicio: quicunque enim reges spiritu non reguntur, sed sensibus carnis obediunt, non ad misericordiam sed ad judicium sepertinere testantur. Sicut de quolibet incredulo dicitur: « Qui autem non credit, jam judicatus est. » At contra de eo, qui verbum Salvatoris audit, dicitur: « Quia in judicium non venit, sed transit de morte in vitam. » Illud potius unicuique studendum est, ut se in operibus sanctis exerceat, ut sese in omnibus purificare ac sanctificare contendat. Hoc tantummodo semetipsum insuggillare, et dijudicare non desinat. Nam qui semetipsum perfecte dijudicat, judicium non exspectat. Perfecte autem semetipsum dijudicare est, et reprehendenda non agere, et quae irreprehensibiliter acta sunt timide retractare. Porro autem quisquis hoc agit, ille vere Madianitarum reges perimit: ille Amalecitarum principes sternit, et omnes a se vitiorum pestes excludit. Hinc est quod eadem sacra testatur Historia: « Quoniam egressi filii Israel venerunt ad fontem judicii, » hic est Cades, « et interfecerunt omnes principes Amalech, et Amorrhaeos, qui habitabant in Tharansem [Asasonthamar]. » Cades autem sanctificatio interpretatur. In Cades ergo, qui fons est judicii, Amalecitas, simul et Amorrhaeos spiritualiter interficimus, cum et vitam nostram piis operibus sanctificare satagimus; et tamen ipsi nos tanquam nocentes, ac reprehensibiles judicamus. Cum elaboramus semper irreprehensibiliter vivere, per sollicitudinem tamen districti examinis opera nostra non desistimus accusare. Et notandum quoniam et fons judicii, et Cades, qui sanctificatio dicitur, unus idemque locus est: quia nimirum justus quisque semetipsum, dum sancte vivit, accusat, et se dijudicando, vel accusando, magis magisque sanctificat. Hoc itaque modo vita sanctorum et in propriis cogitationibus reprehenditur, et tamen in operibus irreprehensibilibus invenitur. Unde et praecipua urbs illa regni Seon vocatur Esebon, quae nimirum cogitationes interpretatur. Per quod datur intelligi, quia maxima pars diabolicae potestatis in cogitationibus regnat. Per Seon quippe nequitiae spiritus figuratur: sed Esebon ex ditione Seon, in Israelitarum jura transfertur, cum cogitatio nostra, quae superbiae peste tumuerat ad reprehensionis suae judicium, per gratiam se verae humilitatis inclinat, ut quae se dudum arroganter extulerat, jam sua facta dijudicans, ac diligenter examinans, humiliter reprehendit.

In Cades ergo, qui est fons judicii, Amalecitas et Amorrhaeos gladio vorante dejicimus; quia tunc vitiorum omnium barbariem sternimus, tunc potestates aereas invictissime debellamus, si et innocenter vivimus, et tamen reos nos, ac peccatis obnoxios judicamus, dicentes cum Apostolo: « Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est. » Et tunc Esebon, quam cogitationes interpretari diximus, in Israelitarum cogitur transire dominium; cum mens nostra de superbia, vel omni terrena concupiscentia transfertur in amorem regni coelorum. Cogitationum quippe certamen nunquam Christi potest deesse militibus, quoniam operis nostri nos rectitudo non liberat, si pravis suis cogitationibus mens armata virtutibus non resultat. Sufficiebat quidem legis antiquae cultoribus, ut recta duntaxat extrinsecus agerent; nobis autem Evangelio terribiliter intonante praecipitur, ut dum operibus pravis exuimur, etiam cogitationibus pervigiles obluctemur: « Audistis, inquit, quia dictum est antiquis: Non moechaberis. Ego autem dico vobis, quia quicunque viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo. » Hinc est quod Joannes Baptista, per quem lex vetus exprimitur, zonam pelliceam in lumbis habuisse perhibetur. Salvator noster, qui auctor est Evangelii, inter septem candelabra aurea visus est a Joanne vestitus podere, et praecinctus ad mamillam zona aurea. Quid est ergo zona pellicea circa lumbos, nisi quod antiquis dictum est: « Non moechaberis? » Et quid est zona aurea ad mamillam, nisi quod Christianae fidei cultoribus dicitur: « Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo? » Hinc etiam per prophetam divina voce praecipitur: « Lava, Jerusalem, a malitia cor tuum; usquequo morabuntur in te cogitationes noxiae. » Et alibi: « Attendi, inquit, et auscultavi; nemo, quod bonum est, hiatur. » Et Salomon ait: « Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus, quae sunt sine intellectu. » Arripiamus ergo gladium spiritus, et contra cogitationum nos infestantium cuneos infoederabiliter dimicemus. Legimus, quia Phinees sacerdos, cum vidisset Israelitem cum Madianitide coeuntem, pugionem repente corripuit, et sacrilegam fornicantium bigam copula inter pudenda transfodit. Hoc factum priorem aedificaverit populum. Tu autem, qui alterius belli magisterio instructus es, et spiritualis dux gregis, non corporalis allatus, si quem conspexeris de populo tuo post sensum in Madianitarum amorem euntem, et illecebrosis se cogitationibus volutantem, nolo parcas, nolo dissimules, sed illico percute, sine dilatione transfige. Ipsam quoque vulvam, id est, secreta naturae discutiens, atque intime penetrans, illum ipsum peccandi fomitem perfode, ne valeat ultra concipere, vel virulentam sobolem, quae Israelitica castra contaminet, generare. Gladius, inquam, spiritus ipsum peccandi conceptaculum feriat, qui petulantia lascivientis oblectamenta carnis exstinguat. Quod cum omnibus pro suo cuique modulo necesse sit agere, illis tamen hoc propensius imminet, qui locum regiminis tenent, qui commissis fratribus praesident. Quos nimirum necesse est, ut contra vitia subditorum sacerdotalis zeli fervor accendat, et cum Phinees aeterni sacerdotii jura possideant; quod si desidiae circa delinquentes, torpore languescunt, nudati sacerdotio, cum Heli fractis in terram cervicibus eliduntur. Hinc est, quod cum Israeliticus ille populus initiatus esset Beelphegor in deserto, et in scorta Moab turpiter corruisset, iratus furore Dominus adversus Israel, dixit ad Moysen: « Tolle cunctos principes populi, et suspende eos in patibulis contra solem, ut avertatur furor meus ab Israel. » Quid est quod populus in luxuriae voraginem labitur, et in eorum praepositos vindicatur? Subditi delinquunt, et principes in patibulis suspenduntur? Scilicet alius est, qui peccat; alius ille, qui vapulat. Cur hoc, nisi quia culpa subditorum in praepositorum redundat opprobrium: et quod ab ovibus erratur, negligentiae pastoris ascribitur? Et vide, quam formidolosa sit conditio praesidentium, ut non modo pro suis, sed et pro subditorum puniantur offensis. Arguit eos Moyses, quia lex Dei negligentiae illos ac torporis accusat. Qui suspendit eos ad solem, quoniam ad examinandum producuntur, et arguuntur a luce. « Omnis enim, » ut Dominus ait, « qui mala agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus: qui autem facit veritatem, venit ad lucem. » Ad lucem quippe venit, qui occulta sua per purae confessionis aditum pandit. Curandum est ergo rectoribus Ecclesiarum, ut filios generent in Israel: et non qualemcunque, sed virilis sexus sobolem nutriant, quae videlicet ad praeliandum bella Domini fortiter convalescat. Quisquis enim per injunctae praedicationis officium ad pugnandum alios incitat, sed ipse non pugnat, illi similis est, qui buccinae clangoribus obstrepit, sed congredi cominus non praesumit. Hic itaque non virilem generat sexum, dum sit pater ignavus. Quem profecto Salphaad ille signavit, qui non filium, sed quinque filias moriens dereliquit. Salphaad siquidem interpretatur umbra in ore ejus. Quisquis enim fortia praedicat, et enerviter vivit, ne turpis appareat, quasi sub foliis se honesti sermonis occultat: sub umbra se proprii oris abscondit, dum in campum certaminis per sui torporis ignaviam non procedit. Hic itaque quantum ad se non virilem, sed muliebrem sobolem, et hanc sub quinario numero generat, dum sequaces suos non ad robur spiritualis audaciae, sed ad otium educat ignobilis vitae. Quos utique dum non curat industria pugnae spiritualis imbuere, cogit exterioribus negotiis, quasi quinque corporeis sensibus deservire.

Has itaque corporalium sensuum portas, dilectissimi, et vitiorum irruentium phalanges obstruite, et virtutum spiritualium agminibus aperite. Mens quippe militis Christi, quasi retiaculum debet expandi, quae scilicet et inanium cogitationum fluenta transponat, et sancti Spiritus incitamenta concipiens, quasi pisces includat. Robustos vos atque pervigiles nocturnus insidiator inveniat, ut castrorum, pro quibus statis, hoc est, cordium vestrorum aditus, non irrumpat. Erectum adversum se semper aspiciat crucis triumphale vexillum, ut non a vobis, quod absit, victor manubias referat, sed praesto diffugiens evanescat. Insistite semper, quae et recta sunt agite: et tamen eadem sub districta cordis examinatione pensate; ut qui vestris tribunalibus ipsi nunc trementes assistitis, illud ultimae necessitatis examen videatis intrepidi, non denuo judicandi, sed gloriam percepturi.

4.16 Epistola XVI. AD V. EPISCOPUM

ARGUMENTUM.--Octavam sancti Joannis Baptistae nativitatis eadem veneratione, qua ipsam nativitatem celebrandam esse contendit. Deinde de octo Veteris Testamenti festivitatibus disputat, easque ad evangelicae fidei normam allegorica interpretatione transfert et accommodat.

Domno V. venerandae sanctitatis episcopo, ac religiosis Ecclesiae suae canonicis, PETRUS peccator monachus servitutem.

Divini cultus obsequium tunc est procul dubio laude dignum, cum fuerit laudabiliter consummatum. Caeterum quid prodest, si recte quis quodlibet opus incipiat, nisi recto illud fine concludat? Novimus itaque, dilectissimi, quia festivitatem beati Joannis Baptistae, prout dignum est, quidem venerabiliter colitis, sed octavis ejus trium lectionum brevitate contenti, non eam, qua dignae sunt, reverentiam exhibetis. Nam si lectionis evangelicae tenor diligenter attenditur, nullius sancti festivitas in Ecclesia colitur, cujus octavis tanta reverentia debeatur. Ait enim angelus Zachariae: « Erit tibi gaudium, et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt. » Quod procul dubio non ipso nativitatis die, sed octavo potius non ambigitur fuisse completum. Octavo quippe die, quo circumcisus est, non est sine multorum gaudio Zachariae angelitus nuntiatum, et Elisabeth divinitus inspiratum, puero nomen imponitur, os patris quod diu clausum fuerat, aperitur. Et qui eatenus communia saltem proferre verba non poterat, mystica jam prophetalis oraculi sacramenta fundebat. Totum ergo gaudium, quod angelica fuerat denuntiatione promissum, octavo nativitatis die probatur exhibitum. Nativitas itaque B. Joannis non tam gratia propriae dignitatis attollitur, quam octavi sui privilegio decoratur. Quapropter aequitatis ratio dictat, ut sicut ipsa nativitas, et ejus octava nihilominus honoretur, ex qua videlicet ipsa nativitas illustratur, et ab ea percipit, unde celebris et insignis habetur. Ab octava siquidem sua venerabilis haec nativitas accipit, unde sanctorum omnium nativitatibus antecellit. Atque ideo non supparem ab ea meretur honorem, cui praebet ex se honoris ac celebris reverentiae dignitatem. Nec mirum si clarior et insignis quaeque festivitas octavo dierum circulo nunc in Ecclesia proteletur, cum octo praecipuas solemnitates per unumquemque anni circulum in lege veteri Dominus instituisse legatur. Quae profecto festivitates et nobis sunt, et illis pro temporum diversitate communes. Illorum quippe sunt per carnalis observantiae ritum, nostrae quoque nihilominus sunt super spiritualis intelligentiae sacramentum.

Prima siquidem eorum festivitas est juge sacrificium, quod utique per continuos dies matutinis ac vespertinis horis jubetur offerri. Ille nimirum jugis sacrificii solemnitatem Domino celebrat, qui in coelestis eloquii meditationibus assidue perseverat. Et quia mane lucis nostrae lex est et prophetae, vesperum autem lucis hujus, quantum ad ordinem temporum, Evangelium est, sicut dicit Apostolus, ad nos, in quos fines saeculorum devenerunt. Et ipse David: « Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. » Matutinum semper et vespertinum offert Domino sacrificium, qui semetipsum a saecularibus negotiis mactans, versatur assidue in novarum ac veterum meditationibus Scripturarum: sive matutinum ac vespertinum Domino sacrificium jugiter immolamus, cum et dignas ei gratiarum actiones de nostra redemptione referimus, ejusque terribile judicium formidantes, jam quasi tribunalibus praesidenti trementes astamus.

Post juge vero sacrificium Sabbatum ponitur, videlicet ut ab omni operis servilis exsecutione vacetur. Christiano vero spirituale Sabbatum agere, est a laboriosa rerum temporalium cupiditate quiescere, solis orationum ac lectionum studiis insudare, saecularium negotiorum pondus de mentis cervice projicere, ad contemplanda coelestia tota cordis intentione vacare; carnis oblectamenta contemnere, de sola spe coelestium spirituali jucunditate gaudere. De hoc enim dicit Apostolus: Relinquetur ergo sabbatismus populo Dei. Ille porro Sabbatum Domino veraciter celebrat, qui sic ab his, quae mundi sunt operibus, vacat, ut a spiritualibus tamen actibus non quiescat. Unde Veritas ait: « Aut non legistis, quia sacerdotes in templo Sabbatum violant, et sine crimine sunt? » Qui ergo ab actionum saecularium laboribus cessat, et divinae servitutis operibus vacat, ille Christianae religionis Sabbatum celebrat. Iste non servile opus facit, quia se peccati perpetratione custodit. Qui enim facit peccatum servus est peccati. Iste non in domo sua ignem accendit, quia omnes vitiorum fomites, et irae, et simultatis igniculos ex domicilio suae mentis exstinguit, ab illo cavens igne, de quo scriptum est: « Ite in lumine ignis vestri, et in flamma, quam accendistis. » Hic denique pondus in via non portat, quoniam incurvantium se iniquitatum ruderibus, cor per poenitentiam levigat. De quibus per Prophetam dicitur: « Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum, et sicut onus grave gravatae sunt super me. » Et paulo post: « Incurvatus sum, et humiliatus sum usquequaque. » Iste praeterea in loco suo residens, longius non procedit, quia Christum sibi fundamentum ponit, in quo scilicet firmissimum suae quietis habitaculum construit. Ipse quippe locus est de quo scriptum est: « Filii servorum tuorum habitabunt ibi. » Ipse fundamentum de quo dicitur: « Quia fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, Christum Jesum. »

Tertia vero festivitas est Neomeniae, id est, novae lunae. Tunc autem innovari luna dicitur, cum soli conjungitur, et ab eo ad concipiendum splendorem velut amissi luminis reparatur. Sol justitiae Christus, luna autem primo sancta universalis Ecclesia, deinde quaeque fidelis est anima ejus, qui splendor est gloriae, et figura substantiae, de radiis illustrata. Cum ergo sancta quaelibet anima Redemptori suo veraciter in amore conjungitur, cum ei denique velut in sponsali thalamo per oblectationis intimae glutinum copulatur; tunc procul dubio solemnitatem Neomeniae celebrat, dum reformatam se a superno lumine fratrum suorum aspectibus repraesentat, sicut dicit Apostolus: « Qui adhaeret Domino, unus spiritus est. » Nam si in his omnibus solum exterior ille solemnitatum ritus accipitur, non jam ex his utilitatis aliquid nobis videtur posse conferri, sed superstitiosa potius exigi, ac frivola judicari. Hinc est quod Apostolus ait: « Nemo dijudicet vos in cibo, aut potu, aut in parte diei festi, aut neomenia, aut Sabbato, quae sunt umbra futurorum. » Quod ergo tunc erat umbra futurorum Judaeo, nunc est exhibitio praesentium Christiano: et quod illis datum est sub exterioribus caeremoniis, nobis factum est instrumentum intelligentiae spiritualis. Tunc enim neomeniam, hoc est, novae lunae colimus ortum, cum veterem deponimus hominem, et sanctae conversationis induimus novitatem.

Quarto loco Paschalis apud illos festivitas ponitur, in qua nunc apud nos Agnus ille, qui tollit peccata mundi, pro totius saeculi salute mactatur. Nam pascha nostrum immolatus est Christus. Huic continuatur festivitas, quae dicitur Azymorum, in qua praecipitur, ut e cunctis domibus abjiciatur omne fermentum. Quam utique festivitatem, quae videlicet una cum Pascha dicenda est, nos veraciter celebramus, si fermentum malitiae et nequitiae de tabernaculo nostri cordis abjicimus, et sinceritatis ac veritatis azyma custodimus. Cavendum est ergo, ne sit in mentibus nostris adumbratio fuci, corruptela fermenti, caverna mendacii; sed potius in domo nostri pectoris vigeat et puritatis integritas, et soliditas veritatis.

Post hanc, illa festivitas sequitur, quae dicitur Novorum, cum primitiae scilicet de novis frugibus offeruntur. Cum enim ad maturitatem segetum pervenitur, tunc in perfectione bonorum fructuum auctori bonorum Deo festivitas agitur. Nos quoque Novorum solemnia gerimus, si prius agrum nostri cordis disciplinae vomere proscindentes, virtutum germina spargimus, ut boni postmodum operis frumenta metamus. Unde per prophetam dicitur: « Novate vobis novale, et nolite serere super spinas. » De bono scilicet agricola Salomon ait: « Qui operatur terram suam, inaltabit acervum frugum: qui operatur justitiam, ipse exaltabitur. » De negligenti quoque operario idem dicit: « Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti; et ecce totum repleverunt urticae, operuerunt superficiem ejus spinae, et maceria lapidum destructa erat. » Et iterum: « Praepara, inquit, foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum, ut postea aedifices domum tuam » Sed quisquis interiorem hominem suum de die in diem secundum Apostoli sententiam renovat, quisquis cor suum divini terroris ligonibus sulcat; iste non super spinas, sed super novalia seminat, ut centesimi proventus segetem metat. Unde dicit Apostolus: « Quia qui seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam. » Qui vero fructus et in hac vita de spiritu colligantur, idem alibi diligenter enumerat, dicens: « Fructus autem spiritus est, charitas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, benignitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. » Quisquis igitur hos fructus intra suae mentis horreum colligit, hic procul dubio solemnitatem Novorum salubriter colit.

Deinde sequitur festivitas mensis septimi, quae dicitur Clangoris, sive Tubarum. Sic enim inter dies septimus quisque dicitur Sabbatum, ita nihilominus et inter menses, qui septimus est, dicitur Sabbatum mensium, ut etiam Sabbatum sabbatorum. Quis est autem clangor ille tubarum, cui debeamus annua festa persolvere, nisi evangelica et apostolica doctrina, quae tanquam coeleste tonitruum, ac terribilis buccina nos ad procinctum spiritualis militiae provocat: atque ut pro castris imperatoris aeterni contra nequitiae spiritus infoederabiliter dimicemus, instigat? Quis est ergo, qui tubarum sive clangoris festum legitime celebret, nisi qui Scripturas Veteris ac Novi Testamenti studet in armario suae mentis includere, ac praecepta coelestia tenaci semper memoriae commendare? Haec itaque festa celebrantibus rite per Prophetam dicitur: « Canite initio mensis tuba in die insigni solemnitatis vestrae. »

Post hanc est et illa festivitas, quae celebratur decima die mensis septimi, in qua videlicet animas suas Judaei praecipiuntur affligere. Nos etiam hanc rite solemnitatem colimus, cum carnem nostram maceratione castigamus inediae, cum nosmetipsos reprimimus sub arctae custodia disciplinae; cum denique petulantes carnalium passionum illecebras crucifigimus, cum corpus nostrum pro Domino laboribus et aerumnis atterimus, cum interiorem hominem per compunctionis ac fletuum lamenta mactamus. Hanc igitur nobis hoc modo festivitatem celebrantibus repropitiatur ille, quem proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine suo.

Octava vero, quae et ultima solemnitas est, dicitur Scenopegia, hoc est, tabernaculorum, quae videlicet quintodecimo die ejusdem septimi mensis incipit celebrari. Laetatur enim Deus in te, cum te quasi peregrinum cernit, et exsulem: et non in patriae domibus, sed in exsilii tabernaculis conspicit habitantem. « Non enim hic habemus manentem civitatem, sed futuram inquirimus. » Cum enim hic cernimus per molem corporis, habitamus autem in coelo per studium intentionis, cum tanquam viatores quidam, et advenae, per despectum mentis praesentia cuncta transcurrimus, ad supernam vero patriam anxiis desideriorum gradibus festinamus, tunc a nobis spiritualiter Scenopegia colitur, quae dudum apud illos per legitimi ritus caeremonias carnaliter agebatur. Haec porro festivitas quintodecimo die septimi mensis incipit; et quia per octo dies colitur, decimo Kalendarum Octobris procul dubio terminatur. Dicitur enim in libro Numeri: « Quinta decima die mensis septimi, quae vobis erit sancta, ac venerabilis, omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis solemnitatem Domino septem diebus. » Et aliquanto post subjicit: « Die octavo, qui est celeberrimus, omne opus servile non facietis in eo » Quo videlicet die sancto, ac celeberrimo, B. Joannes Baptista conceptus asseritur, cujus intuitu sumus impulsi, ut hanc epistolam scriberemus: ut in eo ponamus finem, unde scriptio traxit originem. Ubi non facilis oboritur quaestio, quomodo beatus Joannes festivitate necdum elapsa, sed adhuc durante, conceptus sit; cum Lucas evangelista dicat: « Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit, » haud dubium quin Zacharias, « in domum suam: post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus. » Quomodo autem impleti sunt dies officii, cum ipsa festivitas necdum esset impleta? Quintodecimo quippe die praefati mensis incipiebat haec festivitas, quae dicitur Scenopegia, et octo diebus integris colebatur, ut octavus Kalendarum Octobris, quo beatus Joannes conceptus est, inter caeteros ejusdem festivitatis dies festivior, atque, ut illic dicitur, celeberrimus haberetur. Quod si forte dicitur quod traditio fallatur Ecclesiae, quatenus in ipso die conceptus sit, sed postmodum, tota videlicet solemnitate decursa, hoc.....

Illud praeterea consideratione dignum est, quod si utique dierum numerus, vel quo Dominus in utero virginali, vel quo beatus Joannes in alvo mansit anili, diligenter inspicitur, duobus diebus excedere Domini numerus invenitur. A conceptione quippe Domini usque ad nativitatem ejus ducenti septuaginta sex dies: a conceptu vero Joannis usque ad nativitatem ejus ducenti septuaginta quatuor dies tantummodo reperiuntur. Nam cum Dominus octavo Kalendarum Aprilis conceptus, octavo Kalendarum Januarii natus sit; Joannes autem octavo Kalendarum Octobris genitus, octavo Kalendarum Julii de maternis visceribus sit egressus, duobus tamen diebus excedit numerus Salvatoris numerum Joannis. Et hoc propter Februarium mensem, qui viginti tantummodo et octo dierum supputatione contentus est; cum omnes alii menses vel triginta, vel triginta et unum dies includant. Quia igitur hoc mense beatus Joannes in maternis visceribus latuit, quo videlicet jam emenso, Dominus conceptus, et antequam per annuae revolutionis orbitam impleretur, est editus; duo dies, quibus mensis iste minuitur, conceptui beati Joannis deesse reperiuntur. Hujus ergo mensis brevitas habet cur numerum Joannis excedat numerus Salvatoris. Hac itaque ratione reddita, credibile est, quod necdum Scenopegiae solemnitate decursa, beatus Joannes Baptista conceptus est. Quod autem inter materna viscera Dominus diutius mansit, Joannes celerius prodiit, non casus est accidentium, sed dispensatio personarum. Ille nimirum tanquam metator hospitii domo maturius exiit, ut subsequenti mox imperatori viam sterneret, adventum ejus regnis, provinciis et urbibus nuntiaret, confluentium populorum agmina tantae majestati obviatura dirigeret, ejusque receptui quaeque necessaria quantocius praepararet. Imperator autem noster in virginalis palatii thalamo residens, aliquantulum subsistit, et qui metatorem, oeconomumque praemiserat, procedere morosius judicavit. Sed....

Fonte del testo digitale: . Testo originale: Corpus Corporum (University of Zurich) TEI of the Patrologia Latina, via the CatholicCorpus mirror. Latin only. Migne, Patrologia Latina 144-145 (1853), public domain. No public-domain English translation found.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.