Life of St Romuald50 Caput L. De divina jussione ad Romualdum ut missam celebraret et psalmos exponeret
50 Caput L. De divina jussione ad Romualdum ut missam celebraret et psalmos exponeret
Imposuerunt itaque discipuli sancto viro quasi de commisso crimine poenitentiam, et celebrandi sacra mysteria penitus abstulere licentiam. Quod ille praejudicium libenter amplectens, et poenitentiam velut revera obnoxius criminis observavit, et ad sacrosanctum altare per sex fere menses accedere non praesumpsit. Tandem vero, sicut ipse postmodum eisdem suis discipulis retulit, divinitus sibi jussum est ut, si divinam timeret gratiam perdere, jam indiscretam simplicitatem omnino postponeret, et sacra missarum solemnia fiducialiter celebraret. Postera igitur die sacrificare incipiens, cum ad secunda missae secreta perventum esset, in exstasim raptus, tam longo temporis spatio siluit, ut omnes qui ad erant mirarentur. Interrogatus autem postmodum cur in offerendo sacrificio tantas moras praeter solitum habuisset, respondit: Raptus, inquit, in coelum oblatus sum ante Deum, et continuo mihi divina voce praeceptum est ut, secundum hunc intellectum quem mihi Deus immisit, psalmos exponerem et pro modulo mei sensus chartulis per ordinem commendarem. Ego, autem nimio et inenarrabili terrore constrictus, respondere nihil aliud potui, nisi tantummodo: Fiat, fiat. Unde postea vir sanctus totum Psalterium, et nonnulla prophetarum cantica luculenter exposuit, et, licet corrupta grammaticae regula, sanum tamen sensum ubique servavit.