Life of St Romuald53 Caput LIII. De miraculo quo Gregorium insufflando sanavit
53 Caput LIII. De miraculo quo Gregorium insufflando sanavit
Sed quanquam vir sanctus tantam erga se servaret austeritatem, semper tamen hilarem vultum, semper serenam faciem ostendebat. Nam frater quidam, Gregorius nomine, gravissimum capitis dolorem se perpeti aliquando conquestus est. Qui cum ad beati viri cellulam, ubi et alii fratres tunc erant, cum nimia lamentatione venisset, mox ut eum vir venerabilis vidit, hunc dolorem nequaquam humorum inaequalitati, sed insidiis antiqui hostis indubitanter ascripsit, et mox quasi deridens cum, ut erat semper alacri vultu, per fenestram cellulae sibi insufflavit in frontem, et ut caeteri omnes qui aderant similiter facerent, innuit. Hoc autem facto ita sanatus est ut nullum penitus sentiret in suo capite doloris remansisse vestigium. Arbitror quod idcirco vir sanctus hoc facere voluit quia per Spiritum sanctum, qui in ejus pectore praesidebat, effugandum esse iniquissimum hostem doloris immissorem credidit. Ad evitandam vero propriam laudem et ludum finxit et socios quaesivit. Nam et Redemptor noster insufflasse legitur, cum Spiritum sanctum apostolis dedisse perhibetur.