Life of St Romuald55 Caput LV. Item de Gregorio, quem de gravi morbo aqua frigida liberavit

san Pier Damiani († 1072) · Vita beati Romualdi · c. 1042

55 Caput LV. Item de Gregorio, quem de gravi morbo aqua frigida liberavit

Alio quoque tempore, idem qui supra Gregorius tam virosam et marcidam tolerabat in cruribus scabiem, ut jam ex elephantiae morbo crederet tam gravem prodire tumorem. Huic Romualdus hoc praecipuum medicinae genus indixit, videlicet ut crura per tres dies frigida aqua perfunderet, promittens quia hoc modo sanitatem pristinam recuperaret. Quod tamen ille adimplere studuit, nimirum magis necessitate jussionis quam recipiendae fiducia sospitatis. Mirum satis, et solum divinae potentiae referendum! confestim tibiarum tumor deponitur, virus omne siccatur, et penitus omni languore deposito frater sanus per omnia redditur. Credi ergo rationabiliter potest quia eodem spiritu Romualdus discipulo ut ter aquis tumentia crura perfunderet jussit quo Eliseus Naaman leprosum lavari septies in Jordane mandavit.

Fonte del testo digitale: . Testo originale: Corpus Corporum (University of Zurich) TEI of the Patrologia Latina, via the CatholicCorpus mirror. Latin only. Migne, Patrologia Latina 144-145 (1853), public domain. No public-domain English translation found.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.