Life of St Romuald64 Caput LXIV. De districta vita quae tunc in Sytria ducebatur

san Pier Damiani († 1072) · Vita beati Romualdi · c. 1042

64 Caput LXIV. De districta vita quae tunc in Sytria ducebatur

Taliter autem in Sytria vivebatur ac si ex similitudine non solum nominis, sed etiam operis, altera denuo Nitria videretur, omnes siquidem nudis pedibus incedentes, omnes inculti, pallidi et nimia omnium rerum extremitate contenti. Nonnulli vero damnatis januis clausi, ita mortui videbantur mundo, velut in sepulcro jam positi. Vinum ibi nemo noverat, nec si etiam gravissimam quisquis aegritudinem pateretur. Sed cur ego de monachis loquor, cum et ipsi monachorum famuli, ipsi quoque custodes pecorum jejunarent, silentium tenerent, disciplinas inter se invicem facerent, et de quibuslibet verbis poenitentiam flagitarent? O aureum Romualdi saeculum quod, etsi tormenta persecutorum non noverat, spontaneo tamen martyrio non carebat! Aureum, inquam, saeculum, quod inter montium, silvarum feras tot coelestis Hierusalem cives alebat. Cum vero ibi fratres jam tanti essent ut omnes illic habitare vix possent, tunc Romualdus, monasterio ibi constructo et abbate praeposito, inviolatum servans silentium Bifurcum secessit ad habitandum. Illic enim volens abbatem spiritualiter vivere, et rectitudinis vitam tenere, multam ab eo passus est persecutionis injuriam.

Fonte del testo digitale: . Testo originale: Corpus Corporum (University of Zurich) TEI of the Patrologia Latina, via the CatholicCorpus mirror. Latin only. Migne, Patrologia Latina 144-145 (1853), public domain. No public-domain English translation found.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.