Life of St Romuald68 Caput LXVIII. De pisce qui inventus est in arenti rivo meritis Romualdi

san Pier Damiani († 1072) · Vita beati Romualdi · c. 1042

68 Caput LXVIII. De pisce qui inventus est in arenti rivo meritis Romualdi

Quodam tempore venit vir venerabilis Sytriam. Qui cum adhuc jejunus esset, et fratres ut pote in arduis montibus piscem, quem ei ad comedendum apponerent, non haberent, coeperunt inter se quodammodo confusi erubescere, et quid pro tam venerabili hospite acquirere potuissent, anxie cogitare. Tunc frater quidam, puto divinitus inspiratus, ad siccum pene rivum, qui juxta praeterfluebat, cum festinatione cucurrit, ubi nimirum et aquae exiguum erat; piscis vero illic visus nunquam penitus fuerat. Coepit itaque frater Deum devote deposcere, ut qui Israelitico populo aquam potuit ex arida petra producere, ipse sibi dignaretur piscem in arenti rivulo demonstrare. Confestim igitur, missa manu in exigua aqua, piscem reperit, qui beato viro ad refectionem abundanter sufficere potuit. Deo scilicet servo suo providente convivium, inventum est in saxoso et arido monte, velut in piscosa valle, vivarium. Sed quia de vita beati viri haec, quae nimirum pauca de multis dicta sunt, sufficere credimus, jam ad transitum veniamus.

Fonte del testo digitale: . Testo originale: Corpus Corporum (University of Zurich) TEI of the Patrologia Latina, via the CatholicCorpus mirror. Latin only. Migne, Patrologia Latina 144-145 (1853), public domain. No public-domain English translation found.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.