Life of St Romuald72 Caput LXXII. De corpore Romualdi sano post quinquennium invento
72 Caput LXXII. De corpore Romualdi sano post quinquennium invento
Post quinquennium vero a sancti viri obitu, data monachis ab apostolica sede licentia, ut supra venerabile corpus ejus altare construerent, Azo quidam frater silvam petiit, quatenus modicam capsam faceret, quae sancti confessoris ossa et pulverem tantummodo capere potuisset. Nocte igitur insecuta, dormienti cuidam fratri venerabilis quidam senex apparuit, quem protinus interrogans, ait: Ubi est hujus monasterii prior? Quod cum ille se scire negaret, illico senex addidit: Pro fabricanda, inquit, capsa ire in silvam studuit, sed beati viri corpus in tam exiguum vasculum non intrabit. Postera igitur die prior, composita capsa, revertitur, et mox a fratre, qui visionem viderat, quae illum causa ad silvam invitasset, inquiritur. Quod cum ille velut labore defessus dicere noluisset, illico frater, et sui causam itineris retulit, et quod ipse viderat, exponendo per ordinem non celavit. Defosso igitur tumulo, ita propemodum totum sancti viri corpus sanum illibatumque reperiunt, velut tunc fuerat, cum sepulturae illud primitus tradiderunt, excepto quod tenuis quaedam mucoris lanugo in quibusdam ejus membris excrevisse videbatur. Rejecta igitur modica capsa quae facta fuerat, illico vas aptum ad mensuram beati corporis praeparant, et in eo sanctarum reliquiarum patrocinia recondentes, desuper altare solemniter consecrant. Obiit autem vir beatissimus Romualdus decimo tertio Kalendarum Juliarum, regnante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et gloriatur per infinita saecula saeculorum. Amen.