Life of St Romuald9 Caput IX. Aliud vivendi genus Romualdi
9 Caput IX. Aliud vivendi genus Romualdi
Post haec autem Romualdus iterum legens quia sanctus Silvester urbis Romae episcopus Sabbatorum diem jejunandum esse, ut revera sancti Paschatis vigilias, instituerit, mox remissionem Sabbati in quintam feriam commutavit, et sic, infirmorum imbecillitati consulens, longum jejunium discretione habita facilius reddidit. Hanc nimirum vivendi regulam cunctis sectatoribus singularis vitae praefigens, ut tunc se unusquisque eremiticae vitae jejunium tenere cognoscat, si per hebdomadam triduanas, et biduanas jejunando, quinta feria et Dominicis diebus olera vel quodcunque liquamen cum gratiarum actione percipiat, exceptis videlicet duabus anni Quadragesimis; in quibus non solum ipse sed et plerique sui discipuli totius hebdomadae soliti erant continuare jejunium. Et certe satis congruum erat ut qui Deum in choro laudare semper studebat et tympano, praecipuas modulationis harmonicae consonantias, diapason videlicet et diapente atque diatessaron, jugiter in aures incircumscripti luminis personaret. Jejunare autem omnino, hoc est diem absque ullo cibo transigere, licet ipse saepissime fecerit, aliis omnimodo prohibebat. Dicebat enim ad perfectionem tendenti hoc summe congruere, ut quotidie comedat et semper esuriat, quatenus hoc caro per consuetudinem leviget, quod grave novitiis initio conversionis apparet. Parvipendebat autem si quis ad tempus magnum quid inciperet, si non etiam in eo longanimiter perseveraret.
Vigilias vero temperate et cum magna discretione faciendas maxime suadebat, ne cui fortasse contingeret ut sopori, peractis nocturnis officiis, consentiret. Sane hujusmodi somnum vir sanctus in tantum habebat exosum, ut si quis ei confiteretur, post duodecim psalmorum vigilias, vel maxime circa diluculum obdormisse, nequaquam posset eo die cum ejus licentia sacra missarum solemnia celebrare. Dicebat etiam melius esse, si possibile sit, unum psalmum ex corde et cum compunctione cantare quam centum cum mentis fabulatione percurrere. Cui autem haec gratia perfecte data non esset, hortabatur tamen nequaquam desperare, nequaquam vel ab ipsa corporali exercitatione tepescere, donec ipse qui voluntatem dedit tribuat etiam aliquando facultatem. Tantummodo orationis incensum mentis intentio in Deum semel fixa custodiat, quod exterius veniens cogitationum aura perturbat. Ubi enim est intentio recta, contra voluntatem cogitatio veniens non est nimium formidanda.