Life of St Romualdpref Prologus.

san Pier Damiani († 1072) · Vita beati Romualdi · c. 1042

pref Prologus.

Adversum te prorsus, immunde munde, conquerimur, quia habes intolerabilem stultorum sapientium turbam tibi facundam, Deo mutam. Habes, qui per vanam eloquentiam et inanem philosophiam se sciunt in superbiae cornibus arroganter extollere, non habes qui profuturum aliquid aedificationi proximorum ac posterorum velit memoriam schedulis adnotare. Habes, inquam, qui in praetoriis judicum negotiorum saecularium lites et causarum jurgia continuis valeat declamationibus perorare, non autem habes, qui possit in sancta Ecclesia vel unius sanctorum virtutes et clara gesta describere. Sapientes siquidem sunt ut faciant mala, bona autem facere nesciunt. Ecce enim tria jam fere lustra transacta sunt, ex quo beatus Romualdus deposito carnis onere ad aetherea regna migravit, et nemo adhuc ex hujusmodi sapientibus exstitit, qui de tot mirabilis vitae ejus praeconiis pauca saltem historico stylo digereret, et, avidissimae devotioni fidelium satisfaciens, ad communem utilitatem recitanda, legivo sanctae Ecclesiae tradidisset. Nobis autem in angusto cellulae angulo residentibus utilius erat, sicut proposuimus, propria peccata ad mentis oculos assidue revocare, quam alienae virtutis historiam texere; magis expedire commissi reatus tenebras plangere, quam splendida sanctitatis insignia imperitis sermonibus offuscare. Verumtamen, cum ad sepulcrum ejus ex longinquis terrarum partibus toto anno maximeque in ejus festivitate fidelium multitudo conveniat, miracula per cum divinitus facta conspiciat, audire vitae ejus historiam desi derabiliter quaerat, sed, utpote quae non sit, audire non valeat; non irrationabiliter pertimescimus ne celeberrima ejus fama, quae adhuc populi totius ore depromitur, labente curriculo temporum, de memoria hominum penitus deleatur.

Quapropter, hoc timore compulsus, multorumque fratrum precibus et germana charitate devinctus, quod de praedicto mirabili viro ab egregiis ejus discipulis didici, aggrediar, Deo auctore, describere, vitaeque ejus initium, cursum et finem, nimirum imperitus homo, non historiam texens, sed quoddam quasi breve commonitorium faciens, quibuscunque tentabo litterarum apicibus exarare. Hoc autem unum in primis lectorem meum nosse desidero, quia non multa per eum facta miracula in hac ego descriptiuncula colligam, sed potius, quod ad aedificationem omnimodis attinet, conversationis ejus ordinem referre contendam. Beatus siquidem vir in tantum se humilitatis tegmine a vento vanae gloriae custodivit, quod undecunque humanis oculis videri mirabilis potuit, studiosissima occultatione suppressit. Quae tamen miracula etiamsi minime fecisset, mirabilem vitam ducens, minori veneratione dignus non esset. Neque enim Praecursor Domini fecisse miracula legitur, quo majorem nullum inter natos mulierum surrexisse Veritas ipsa testatur. Nonnulli enim Deo se deferre existimant, si in extollendis sanctorum virtutibus mendacium fingant. Hi nimirum, ignorantes Deum nostro non egere mendacio, relicta veritate, quae ipse est, falsitatis ei putant se placere posse commento. Quos bene Jeremias redarguit, dicens: Docuerunt linguas suas loqui mendacium, ut inique agerent laboraverunt (Jer. IX). Qui enim ultro oblatam simplicem veritatem referre facile poterant, in componendis quae nesciunt casso labore desudant, et quo se pro Deo stare quasi adjutores autumant, eo ut revera falsi testes contra Deum pertinaciter pugnant, Apostolo Corinthiis attestante, qui ait: Si Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, inanis est fides vestra; deinde subjungit: Invenimur falsi testes Dei, quoniam diximus testimonium adversus Deum, qui suscitaverit Christum, quem non suscitavit. Sed quia, necessitate ad scribendum coacti, velut commoti ista praemisimus, jam precibus ejus de quo loquimur, Deo opitulante, ad narrationis ordinem veniamus.

Fonte del testo digitale: . Testo originale: Corpus Corporum (University of Zurich) TEI of the Patrologia Latina, via the CatholicCorpus mirror. Latin only. Migne, Patrologia Latina 144-145 (1853), public domain. No public-domain English translation found.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.