On Divine Omnipotence

san Pier Damiani († 1072) · De divina omnipotentia · 1065

Testo originale: Migne, Patrologia Latina 145, 595-622.

Latin text only; 'en' is empty. Chapter headings are Migne's Latin rubrics. Migne's editorial argument and notes are omitted.

1 Caput Primum. Quod Deus multa potest quae non vult

Qui solus de marini fluctus procellis eripitur, dum sagenam adhuc inter rupes et scopulos, inter minaces atque intumescentes undarum cumulos periclitari considerat, inhumanus est, si laborantes in discrimine socios non deplorat. Ego itaque episcopatu dimisso, me quidem velut arenis expositum gaudeo; sed te ventis atque turbinibus atteri, ac inter hiantes pelagi fluctuare voragines, non sine fraterna compassione suspiro. Errat, pater, errat, qui confidit se simul et monachum esse, et curiae deservire. Quam male mercatur, qui monachorum praesumit claustra deserere, ut mundi valeat militiam bajulare. Undis erutus sanus est piscis, non ut sibi vivat, sed ut alios pascat. Vocamur, attrahimur; sed ut vivamus aliis, moriamur nobis; amat venator cervum, sed ut sibi faciat cibum; persequitur capras, lepusculos insectatur; sed, ut ipse bene sit, illa nihil sint. Amant et homines nos, sed non nobis; sibimet diligunt, in suas nos vertere delicias concupiscunt. Quos nimirum dum in exteriora prosequimur, quid aliud quam monacho nostro, qui latebat intrinsecus, repudium damus? Mox enim ad summa tendentis vitae status evertitur, rigor enervatur disciplinae, atque silentii censura dissolvitur, et ad effluendum quidquid libido suggesserit, ora laxantur. Unde processit, et quod nunc occurrit memoriae: utrum Deus possit reparare virginem post ruinam. Nam dum aliquando, ut meminisse potes, uterque discumberemus ad mensam, illudque B. Hieronymi sermocinantibus deveniret in medium; audenter, ait, loquor: cum omnia possit Deus, suscitare virginem non potest post ruinam. Valet quidem liberare a poena, sed non valet coronare corruptam. Ego licet pavidus, utpote, qui disputare de tanti viri testimonio facile non auderem, unanimi tamen patri, tibi videlicet, dixi pure quod sensi. Haec, inquam, fateor, nunquam potuit mihi placere sententia. Non enim a quo dicatur, sed quid dicatur attendo. Nimis scilicet inhonestum videtur, ut illi, qui omnia potest, nisi sub altioris intelligentiae sacramento, tam leviter impossibilitas ascribatur. Tu autem e contrario respondisti: ratum esse, quod dictum est, et satis authenticum, Deum videlicet non posse suscitare virginem post ruinam. Deinde longis atque prolixis argumentationibus multa percurrens, ad hoc tandem definitionis tuae clausulam perduxisti, ut diceres: Deum non ob aliud hoc non posse, nisi quia non vult. Ad quod ego: Si nihil, inquam, potest Deus eorum, quae non vult: nihil autem, nisi quod vult, facit; ergo nihil omnino potest eorum facere, quae non facit. Consequens est itaque, ut libere fateamur, Deum hodie idcirco non pluere, quia non potest; idcirco languidos non erigere, quia non potest; ideo non occidere injustos, ideo non ex eorum oppressionibus liberare sanctos. Haec, et alia multa idcirco Deus non facit, quia non vult, et quia non vult, non potest; sequitur ergo, ut quidquid Deus non facit, facere omnino non possit. Quod profecto tam videtur absurdum, tamque ridiculum, ut non modo omnipotenti Deo nequeat assertio ista congruere, sed ne fragili quidem homini valeat convenire. Multa siquidem sunt quae nos non facimus, et tamen facere possumus. Si quando tamen tale quid in mysticis et allegoricis contingat nos reperire scripturis, cante potius et reverenter accipiendum est, quam juxta litteras audacter et libere proferendum. Sic est illud, quod Loth properanti Segor ab angelo dicitur: « Festina igitur, inquit, et salvare ibi, quia non potero facere quidquam, donec ingrediaris illuc. » Et: « Poenitet me fecisse hominem. » Et quia Deus praecavens in futurum, tactus sit dolore cordis intrinsecus, et multa id generis. Si quid igitur tale divinis paginis reperitur insertum, non mox passim procaci ac praesumptiva vulgari debet audacia, sed sub modesta sobrii sermonis proferendum est disciplina; quia si hoc diffunditur in vulgus, ut Deus in aliquo, quod dici nefas est, impotens asseratur, illico plebs indocta confunditur, et Christiana fides non sine magno animarum discrimine perturbatur.

Illo plane modo dicitur Deus non posse aliquid, quo et nescire: videlicet quidquid malum est, sicut non potest agere, ita nescit agere. Non enim potest, aut sic mentiri, vel pejerare, vel injustum aliquid facere, quanquam per prophetam dicat: « Ego Dominus formans lucem, et creans tenebras: faciens pacem, et creans malum. » Quod autem dicit in Evangelio: « De die autem illo, vel hora nemo sit, neque angeli in coelo, neque Filius, nisi Pater; » hoc procul dubio intelligendum est, quod discipulus hoc tantummodo nesciat, qui sibi nil prorsus ignorat. Cum enim Jesus, Verbum videlicet Patris, tempora cuncta condiderit, omnia siquidem per ipsum facta sunt; qua consequentia, qui totum novit, diem judicii, partem videlicet temporis, ignoravit? Sed super eodem Salvatore scribit Apostolus: « In quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. » Cur autem absconditi, nisi quia non palam omnibus manifesti? Nam de eodem judicii die post Resurrectionem rursus a discipulis inquisitus, ait: « Non est vestrum nosse tempora, vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate. » Ac si dicat: Non vobis hoc expedit nosse, quatenus dubietatis ista suspensio in operibus pietatis vos magis, ac magis semper exerceat, et ab omni, si qua possit obrepere, vanitate compescat. Scit ergo sibi, quod nescit apostolis. Quod in hoc procul dubio probat, cum Patrem, cum quo videlicet unum est, hoc nosse denuntiat: « Ego enim, ait, et Pater unum sumus. » Sic enim juxta verbi sonum, asserit se quasi nescire, quod Pater; sicut aliquando significatur quodammodo non habere, quod Pater. Unde est et quod dicit Apostolus: « Cum tradiderit regnum Deo, et Patri; » tanquam regnum donec ipse tenuerat, Pater non habebat; et cum Patri tradiderit, ipse non teneat. Cum tradere regnum Deo Patri, nihil aliud sit juxta sobrium intellectum, nisi perducere credentes ad contemplandam speciem Dei Patris. Tunc quippe Deo Patri regnum a Filio traditur, cum per mediatorem Dei et hominum in contemplationem divinitatis aeternae fidelium multitudo transfertur id est, ut jam necessaria non sit dispensatio similitudinum per angelos, et principatus, et potestates, et virtutes: ex quarum persona non inconvenienter intelligitur dici in Canticis canticorum ad sponsam: « Similitudines auri faciemus tibi cum distinctionibus argenti quoad usque rex in accubitu suo est; » id est, quoad usque Christus in secreto suo est. Quoniam vita nostra abscondita est cum Christo in Deo: « Cum Christus, inquit, apparuerit vita nostra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. » Quod antequam fiat, videmus nunc per speculum in aenigmate, hoc est, in similitudinibus; tunc autem facie ad faciem. Haec enim nobis contemplatio promittitur actionum omnium finis, atque aeterna perfectio gaudiorum. « Filii enim Dei sumus, et nondum apparuit quod erimus. Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est. » Quod enim dixit famulo suo Moysi: « Ego sum, qui sum. » Et: « Dices itaque filiis Israel: Qui est, misit me ad vos: » hoc contemplabimur, cum videbimus eum in aeternum. Ita quippe ait: « Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. » Hoc fiet, cum venerit Dominus, et illuminaverit abscondita tenebrarum, cum tenebrae mortalitatis hujus corruptionisque transierint. Tunc erit mane nostrum, de quo in psalmo dicitur: « Mane astabo tibi, et videbo. » De hac contemplatione intelligitur dictum, cum tradiderit regnum Deo et Patri, id est, cum perduxerit justos, in quibus nunc ex fide viventibus regnat mediator Dei et hominum homo Christus Jesus ad contemplationem Dei Patris. Multa denique talia reperiuntur in sententiis Scripturarum, quae si juxta litterarum superficiem contenti sumus accipere, non nobis poterunt lumen veritatis infundere, sed tenebrarum potius caliginem parturire. Hoc ergo quod dicitur, Deum non posse malum aliquod vel nescire; non referendum est ad ignorantiam, vel impossibilitatem, sed ad voluntatis perpetuae rectitudinem. Quia enim malum non vult, recte dicitur, quia neque scit, neque potest aliquod malum. Caeterum quidquid vult, indubitanter et potest, testante Scriptura: « Tu autem dominator virtutis cum tranquillitate judicas, et cum magna reverentia disponis nos: Subest enim tibi, cum volueris, posse. »

2 Caput II. Quod voluntas Dei omnibus rebus causa est ut existant

Voluntas quippe Dei omnium rerum, sive visibilium, sive invisibilium causa est, ut existant; adeo ut condita quaeque, antequam ad formarum suarum visibiles procederent species, jam veraciter atque essentialiter viverent in sui opificis voluntate: « Quod factum est, ait Joannes, in ipso vita erat. » Et idem in Apocalypsi, viginti quatuor seniores dixisse testatur: « Dignus es, Domine Deus noster, accipere gloriam, et honorem, et virtutem; quia tu creasti omnia, et propter voluntatem tuam erant, et creata sunt. » Prius dicitur, quia erant, et postmodum fuisse creata. Quia quae foris expressa sunt per conditionem operis, jam intus erant in providentia et consilio Conditoris. Porro autem sicut voluntas Dei causa est, ut quae nondum sunt condita, originaliter fiant; ita nihilominus efficax causa est, ut quae sunt perdita, ad status sui ordinem redeant. « Nunquid enim voluntatis meae est mors impii, dicit Dominus? Sed volo ut convertatur et vivat. »

Ut ergo ad id, quod praelibatum est, sermo recurrat, quid praejudicat Deo suscitare posse virginem post ruinam? Nunquid idcirco non potest, quia non vult; et idcirco non vult, quia malum est; sicut dictum est, mentiri, et pejerare, et injustum quid facere, Deum nec velle, nec posse? Sed absit, ut malum sit de violata, virginem fieri; imo sicut malum est virginem violari, ita violatam redire in virginem procul dubio bonum esset, si divinae dispositionis ordo concederet, v. g. hominem post lapsum mortis subire vindictam; licet justo Dei judicio malum fuit. Mortem enim Deus non fecit, cum ipse potius sit mors mortis (sicut per Oseam prophetam dicit: « Ero mors tua, o mors [Osse XIII; I Cor. XV] ). » Jam vero saltem post redemptionis nostrae mysterium, hominem immortalem fieri certe bonum esset, si sententiam semel prolatam clementia divina dissolveret. Neque enim hoc omnipotens Deus idcirco, vel nolle, vel posse dicendus est, quia malum est, hominem videlicet fieri immortalem; sed justo suo judicio, nostraeque salutis augmento, quod ipse novit, tantum de vindicta redempti hominis voluit superesse. Hoc itaque modo malum est post stuprum virginem esse corruptam; bonum autem esset si virginitatis Deus signaculum in ea reformaret. Sed licet Deus hoc nullatenus faciat, sive ut virginem terreat, quatenus vereatur amittere quod postmodum nequeat reparare; sive dictante aequitate justitiae, ut quod tanquam vile quid per carnis blandimenta projecit, id instaurare etiam per poenitentiae lamenta non possit: sive certe, ut dum in se ruinae suae signa superesse considerat, acrioribus afflictionis suae remediis indesinenter insistat. Sive igitur his, sive aliis supernae providentiae causis, ad integritatem pristinam violata virgo non redeat: nequaquam tamen omnipotens Deus dicendus est hoc non posse, sed potius nolle, ut servetur arbitrium aequissimae voluntati, non autem ascribatur, quod absit, impotentia majestati. Quod enim malum est, non potest facere Deus, quia nec potest etiam velle; quod tamen nequaquam referendum est ad impossibilitatem, sed ad naturalem potius clementiae singularis bonitatem. Quod vero bonum est, velle potest, et facere, tametsi quodam cautelae suae, vel provisionis intuitu, quaedam bona, aut raro faciat, aut nunquam faciat. Alioquin poterat dici ante Salvatoris adventum, quia Deus creare non posset ex utero Virginis Filium. Nimirum, quod nunquam fecerat, sed ne quidem nisi semel facturus erat. Tamenetsi nunquam faceret, et velle, et facere poterat, quia bonum erat. Virginem itaque suscitare post ruinam, quomodo non possit Deus, cum procul dubio et ille omnipotens sit, et hoc bonum sit?

3 Caput III. Quod absque dubio Deus post lapsum reparare virginem possit

Virginem sane suscitari post lapsum duobus intelligitur modis: aut scilicet juxta meritorum plenitudinem, aut juxta carnis integritatem. Videamus itaque an utrumque valeat Deus. Juxta meritum namque plebem fidelium virginem appellat Apostolus, cum Corinthiis dicit: « Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo. » Neque enim in illo Dei populo solummodo virgines erant, sed multae conjugiis obligatae, vel post virginitatis dispendium continentes. Et Dominus per prophetam: « Si vir, inquit, dimiserit uxorem suam, et illa recedens duxerit virum alterum, nunquid revertetur ad eam ultra? Nunquid non contaminata et polluta vocabitur mulier? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis; tamen revertere ad me, dicit Dominus. » Reversio plane ista ad Dominum, quantum ad qualitatem meritorum pertinet, hoc est, de corrupta integram fieri, de prostituta virginem reparari. Cur rursus idem sponsus loquitur: « Et omnium peccatorum tuorum jam memor non ero. » In carnalis siquidem sponsione complexus viri, corruptio carnis, foedus amoris, dispendium castitatis, virginem se plerumque thalamis nuptialibus tradit, quae polluta recedit. E contra, cui coelestis sponsus adhaeserit, protinus abluit maculas turpitudinis, et ad florem revocat redolentissimae castitatis. De prostibulo virginem, de corruptione reddit integritatem.

Unde est, quod plerosque novimus utriusque sexus homines post abominabiles voluptatis illecebras, ad tantam religiosae vitae pervenisse munditiam, ut non modo castos atque pudicos quoslibet in sanctitate praecederent; sed et non contemnenda multarum virginum merita superarent. Quibus non jam sola prioris meriti mensura rependitur, sed procul dubio cum remissione reatus etiam cumulus superadditae mercedis augetur. Ecce probatum, ut opinor, est, juxta meritum posse Deum suscitare virginem post ruinam: juxta carnem vero quis etiam vesanae mentis addubitet eum videlicet, qui erigit elisos, solvit compeditos, qui postremo curat omnem languorem et omnem infirmitatem, clausulam non posse reparare virgineam? Enimvero qui corpus ipsum de tenuissimo seminis liquore compegit, in humanae formae speciem per varia membrorum lineamenta distinxit, ad summam necdum existentem condidit creaturam, existentem jam non poterit recuperare vitiatam? Fateor plane, fateor, nullumque timens cavillatoriae contentionis obloquium constanter affirmo; quia valet omnipotens Deus multinubam quamlibet virginem reddere, incorruptionisque signaculum in ipsa ejus carne, sicut ex materno egressa est utero, reparare. Haec autem dixi, non ut B. Hieronymo, qui pio studio locutus est, detraham; sed ut eos, qui ex verborum illius occasione, Deum astruunt impotentem, invicta fidei ratione refellam.

4 Caput IV. Quomodo possit fieri, ut quod factum est, non sit factum

Ad illud postremo, quod in hac disputandi materia plures objiciunt, sub sanctitatis tuae judicio video respondendum. Aiunt enim: Si Deus, ut asseris, in omnibus omnipotens est, nunquid potest hoc agere, ut quae facta sunt, facta non fuerint? Potest certe facta quaeque destruere, ut jam non sint; sed videri non potest, quo pacto possit efficere, ut quae facta sunt, facta non fuerint. Potest quippe fieri, ut amodo, et deinceps Roma non sit; sed ut antiquitus non fuerit condita, quomodo possit fieri, nulla capit opinio. Inspirante Deo responsurus sum ad haec: in primis exactorem meum verbis Salomonis admonendum video, quibus ait: « Majora te ne quaesieris, et altiora te ne scrutatus fueris. » Deinde dicendum, quia quod Deus facit, aliquid est: quod Deus non facit, nihil est: « Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. » De quo nimirum alibi scriptum est: « Qui fecit quae futura sunt. » Juxta quod et illud: « Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul: » Et Apostolus: « Qui fecit, inquit, ea quae non sunt. » Omnia plane haec testimonia Scripturarum testantur Deum fecisse quod non erat; non destruxisse quod erat; condidisse futura, non abolevisse praeterita. Quanquam et saepe legatur Deus aliquid evertisse, ut melius aliquid procuraret; sicut mundum per aquae diluvium, Pentapolim per ignis incendium, quibus nimirum sic abstulit esse, et futurum esse, ut nequaquam abstulerit et fuisse. Quanquam si ad pravorum hominum merita, qui tunc deleti sunt, solerter inspicias, quoniam vanitates et inania sectati sunt, ut non ad esse, sed ad nihilum tenderent, eos merito non fuisse decernas. Hinc est, quod eos in afflictione spiritus conqueri, Scriptura testatur: « Exiguum, inquiunt, et cum taedio est tempus vitae nostrae, et non est refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis; quia ex nihilo nati sumus, et post haec erimus quasi non fuerimus. Erimus, inquiunt, tanquam si non fuerimus; quia et nunc quando videbantur esse, ad nihilum potius pertinebant, quam ad verum esse. Ego, ait, sum qui sum; et haec dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos. » Qui enim ab illo, qui vere est, recedit, necesse est ut non sit; quia ad nihilum tendit. Hinc est, quod iterum gementes dicunt: « Exstinctus cinis erit corpus nostrum, et spiritus diffundetur tanquam mollis aer; transiet vita nostra tanquam vestigia nubis, et sicut nebula dissolvetur quae fugata est a radio solis; nomen nostrum oblivionem accipiet, et pertenuis umbrae transitus est tempus nostrum. » Unde et propheta: « Omnes, inquit, gentes quasi non sint, sic sunt coram eo: et quasi nihilum et inane reputatae sunt ei. »

Et Salomon ait: « Tanquam momentum staterae, sic ante te est orbis terrarum, et tanquam gutta roris antelucani. » Et innumera talia reperiuntur in Scripturis, quibus impii homines, aut tenuissimis, aut vilissimis comparentur rebus, aut nihil esse dicantur, etiam tunc, cum potentes esse videntur. Unde et David: « Vidi, inquit, impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani; et transivi, et ecce non erat. » Tunc enim et cum divitiis intumescunt, et cum se super alios arroganter extollunt, cum denique inferiores per tyrannidis violentiam opprimunt; tunc, inquam, eo verius nihil sunt, quo ab eo, qui vere et summe est, procul sunt.

5 Caput V. De futuris contingentibus et philosophiae usu in sacris disputationibus

Sed quid sibi volunt vani quilibet homines et sacrilegi dogmatis inductores, qui dum aliis quaestionum suarum tendiculas struunt, quod in eas ipsi ante praecipites corruant, non attendunt; et dum simpliciter gradientibus scandala frivolae inquisitionis objiciunt, ipsi potius in lapidem offensionis impingunt. Nunquid, inquiunt, potest Deus hoc agere, ut postquam semel aliquid factum est, factum non fuerit? tanquam si impossibilitas ista non solis videatur provenire praeteritis, et non in praesentibus similiter inveniatur temporibus, et futuris. Nam et quidquid nunc est, quandiu est, non esse impossibile est. Item, quod futurum est, non futurum esse impossibile est: quanquam nonnulla sunt, quae videlicet aequaliter possunt evenire, et non evenire: sicut est, me hodie equitare, et non equitare; amicum videre, vel non videre; pluere, vel aerem serenum esse. Quae scilicet, et his similia hujus saeculi sapientes consueverunt ad utrumlibet appellare; quia solent aeque et contingere, et non contingere. Sed haec ad utrumlibet magis dicuntur juxta variabilem naturam rerum, quam juxta consequentiam dictionum. Secundum naturalem namque variae vicissitudinis ordinem potest fieri, ut hodie pluat; potest et fieri, ut non pluat. Sed quantum ad consequentiam disserendi, si futurum est ut pluat, necesse est omnino ut pluat; ac per hoc prorsus impossibile est ut non pluat. Quod ergo dicitur de praeteritis hoc consequitur nihilominus de rebus praesentibus et futuris: nimirum, ut sicut omne quod fuit, fuisse necesse est, ita, et omne quod est, quandiu est, necesse sit esse: et omne quod futurum est, necesse sit futurum esse. Atque ideo quantum ad ordinem disserendi, quidquid fuit, impossibile sit non fuisse; et quidquid est, impossibile sit non esse; et quidquid futurum est, impossibile sit futurum non esse. Videat ergo imperite sapientium, et vana quaerentium caeca temeritas; quia si haec quae ad artem pertinent disserendi, ad Deum praviter referant; jam non tantum in praeteritis, sed in praesentibus ac futuris, eum impotentem penitus, et invalidum reddant. Qui nimirum, quia necdum didicerunt elementa verborum, per obscuras argumentorum suorum caligines amittunt clarae fidei fundamentum; et ignorantes adhuc, quod a pueris tractatur in scholis, querelae suae calumnias divinis ingerunt sacramentis. Et quia inter rudimenta discentium vel artis humanae nullam apprehendere peritiam, curiositatis suae nubilo perturbant puritatis ecclesiasticae disciplinam. Haec plane quae ex dialecticorum, vel rhetorum prodeunt argumentis, non facile divinae virtutis sunt aptanda mysteriis; et quae ad hoc inventa sunt, ut in syllogismorum instrumenta proficiant, vel clausulas dictionum, absit, ut sacris legibus se pertinaciter inferant et divinae virtuti conclusionis suae necessitates opponant. Quae tamen artis humanae peritia, si quando tractandis sacris eloquiis adhibetur, non debet jus magisterii sibimet arroganter arripere; sed velut ancilla dominae quodam famulatus obsequio subservire, ne si praecedit, oberret, et dum exteriorum verborum sequitur consequentias, intimae virtutis lumen et rectum veritatis tramitem perdat. Quis enim manifeste non videat, quia si argumentationibus istis, ut sese ordo verborum habet, fides adhibetur, divina virtus in temporum quibusque momentis impotens ostendatur? Nam juxta frivolae quaestionis obloquium, non praevalet Deus agere, ut vel dudum quae facta sunt, facta non fuerint; vel e diverso, quae facta non sunt, facta fuerint; vel quae nunc sunt, quandiu sunt, non sint; vel quae futura sunt, futura non sint; vel e contra, quae futura non sunt, futura sint. De qua nimirum quaestione veteres liberalium artium discussores, non modo gentiles, sed et fidei Christianae participes prolixius tractaverunt; sed nemo illorum in hanc ausus est prosilire vesaniam, ut Deo notam impossibilitatis ascriberet, et praesertim si Christianus fuit, de illius omnipotentia dubitaret; sed ita de consequentia necessitatis vel impossibilitatis juxta miram solius artis disputavere virtutem, ut nullam in his conflictibus Dei facerent mentionem. Isti autem, qui antiquam quaestionem noviter afferunt, dum altiora gestiunt nosse, quam capiunt, potius aciem suae mentis obtundunt; quia ipsum lucis auctorem offendere non pavescunt. Haec igitur quaestio, quoniam non ad discutiendam majestatis divinae potentiam, sed potius ad artis dialecticae probatur pertinere peritiam; et non ad virtutem, vel materiam rerum, sed ad modum et ordinem disserendi, et consequentiam verborum, non habet locum in Ecclesiae sacramentis, quae a parvis scholaribus ventilatur in scholis. Non enim ad fidei regulam, vel morum pertinet honestatem; sed ad loquendi copiam, verborumque nitorem. Quamobrem sufficiat nobis brevi compendio fidem defendere, quam tenemus; sapientibus autem hujus saeculi, quae sua sunt, cedimus. Habeant, qui volunt, litteram occidentem, dummodo per Dei misericordiam spiritus a nobis vivificans non recedat.

6 Caput VI. Quod Deus intra praesentiae suae sinum, omnia simul, et tempora, et loca concludat

Constat itaque Deum omnipotentem sic omnia saecula in aeternae sapientiae suae thesauro concludere, ut nec ad se quid accedere, nec a se quidquam per temporum momenta valeat transire. In illa igitur ineffabili suae majestatis arce persistens, sic omnia in praesentiae suae constituta conspectu, uno ac simplici contemplatur intuitu, ut sibi nunquam penitus vel praeterita transeant, vel futura succedant. Cui dum semper esse atque idem esse est per aeternitatem; dum omne, quod labitur, circumscribit, intra semetipsum omnium cursus temporum, claudit. Et sicut intra se sine transitu cohibet omnia tempora, ita nihilominus intra se sine spatiis universa continet loca. Hinc est plane quod ait: « Coelum et terram ego impleo. » Hinc est quod Sapientia illius dicit: « Gyrum coeli. circuivi sola. » De qua et Salomon ait: « Quia cum sit una, omnia potest, et permanens in se, innovat omnia. » Et idem alibi: « Si coelum et coeli coelorum te capere non possunt: quanto magis domus haec, quam aedificavi tibi! » De cujus etiam Spiritu scriptum est: « Spiritus Domini replevit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia. » De quo rursus dicitur: « Quia omnium est artifex, omnem habet virtutem, omnia prospiciens. » Et Dominus per prophetam dicit: « Coelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum. » Rursumque de eo scriptum est: « Coelum metitur palmo, et omnem terram pugillo concludit. » Sedi quippe, cui praesidet, interior et superior manet. Nam per id coelum palmo metiens, et terram pugilo concludens, ostenditur quod ipse sit circumquaque cunctis rebus, quas creavit, exterior. Id namque quod interius concluditur, a concludente exterius continetur. Per sedem ergo, cui praesidet, esse interius, et supra perpenditur; per pugillum vero, quo continet, esse exterius, subterque signatur. Quia enim ipse manet intra omnia, ipse extra omnia, ipse super omnia, ipse infra omnia, et superior est per potentiam, et inferior est per sustentationem, et exterior per magnitudinem, et interior per subtilitatem. Ubi ergo si aliquid absque eo, qui cum per molem corporis nusquam est, per incircumscriptam substantiam nusquam deest? De quo ait Apostolus: « Quia in ipso constant omnia. » Et rursus: « Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. » Est enim, ut ita dixerim, locus illocalis, qui sic in se continet omnia loca, ut non moveatur ipse per loca: et cum omnia simul impleat, non per partes sui occupat partes loci, sed totus ubique est, nec per ampliora loca diffusior, nec per angustiora contractior, nec altior in excelsis, nec plus humiliatus in infimis, non major in magnis, non minor in minimis; sed unus, idemque simplex et aequalis ubique, nulla indigens creatura, sed eo indiget omnis creatura. Nam et antequam virtutes angelicas condidisset antequam tempus temporale aliquid exstitisset, plenas, atque perfectas immortalitatis divitias et gloriae possidebat. Ad creandum igitur, quod non erat, non solitudinis eum, vel alicujus inopiae necessitas impulit, sed sola propriae clementiae bonitas provocavit. Nec beatitudini ejus rerum conditio conferre aliquid potuit, cum ita per se, et in se sit plenus atque perfectus; ut nec existente creatura, sibi aliquid accedat, nec ea pereunte decedat. « Omnia siquidem flumina intrant in mare, et mare non redundat. »

7 Caput VII. De Dei simplici, et una, distincta tamen omnium rerum scientia, et providentia

Est plane Deo sicut coaeternum omnia posse, sic et omnia nosse, idemque semper existere. In illo itaque summo rerum cardine naturarum omnium jura dispensans, sic omnia tempora, praeterita videlicet, praesentia et futura, intra suae provisionis arcana complectitur, ut nec novum aliquid sibi penitus accedat; nec aliquid ab eo per cursus momenta recedat; sed nec diversis obtutibus diversa considerat, ut cum intendit praeteritis, vacet a praesentibus, vel futuris; vel rursus cum praesentia, sive futura considerat, oculos a praesentibus avertat; sed uno duntaxat ac simplici praesentissimae majestatis intuitu, simul omnia comprehendit. Neque hoc confuse, atque inexplicate, sed omnia discernit, atque juxta proprietatem suam quaeque distinguit. Plane qui in theatro residet, non simul omnia videt; quia cum intendit aciem ante se, non videt post se; qui autem non in theatro, sed super theatrum excelsior supereminet, totius undique interiorem theatri ambitum uno comprehendit aspectu; ita omnipotens Deus, quia omnibus, quae volvuntur, incomparabiliter supereminet, omnia simul suis subjecta conspectibus praesentialiter videt. Et, ut quod loquimur, non modo vivax ingenium capiat, sed et deses quilibet facile comprehendat, major nobis varietas est in hoc tam brevissimo temporis puncto, quo dicimus coelum, quam Deo sit simul inspicere infinita omnium spatia saeculorum. Nam cum hujus particulae prima dicitur syllaba, remanet adhuc secunda; et cum secunda sonat, jam prima pertransiit. Deus autem uno atque ineffabili suae contemplationis ictu simul omnia conspicit, et conspiciendo distinguit. Omnia circumdando penetrat, et penetrando circumdat. Hinc est, quod Petrus ait apostolus: « Unum hoc non lateat vos, charissimi, quia unus dies apud Deum, sicut mille anni, et mille anni, sicut dies unus. » Et quia millenarius numerus perfectus est, mille annos posuit pro longitudine, et prolixitate omnium saeculorum. Unde et Psalmista: « Mille, inquit, anni ante oculos tuos, tanquam dies hesterna, quae praeteriit; » quia quidquid a nobis futurum exspectatur, jam Deo per omnia notum, quasi praeteritum esse decernitur. Est enim, sicut ipse de se dicit: « Alpha et Omega, initium et finis. » Et per prophetam: « Ante me non est formatus Deus, et post me non erit. » Enim vero, quia in supremo rerum vertice ineffabiliter supereminens, quasi quodam profunditatis et aeterni consilii sui circulo non modo cuncta temporum spatia, sed et loca, et universas amplectitur creaturas, et haec omnia uno contemplationis ictu, ac simplici semper aspectat intuitu; non immerito solus potens, solus aeternus, solus dicitur immortalis. Unde et Apostolus: « Regi, inquit, saeculorum immortali et invisibili, soli Deo honor et gloria. » Et idem: « Beatus, et solus potens Rex regum, et Dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem, quem nemo hominum vidit, nec videre potest (II Tim. VI); » nam et angelica virtus, licet potens sit, non tamen a se, sed ab illo est: licet immortalis sit, suumque beatum vivere nullo prorsus fine concludat; tamen quia et loca mutat, et tempora, non coaeterna suo dicenda est Creatori, quia naturaliter atque essentialiter est ipsa potentia, ipsa immortalitas, ipsa aeternitas. Unde et Moyses: « Dominus, inquit, regnabit in aeternum, et ultra. » Nam et angelica beatitudo juxta conditionis suae modum non immerito videtur aeterna, quae nulli prorsus termino probatur obnoxia. Et merito dicitur, quia in aeternum vivit, quia beate vivere nunquam desinit. Sed ille non solum in aeternum, sed in aeternum regnat, et ultra, qui cuncta saeculorum volumina intra provisionis suae continet sinum: et non tanquam praeterita, vel futura, sed ut revera praesentia, suoque subjecta conspectui, perspicacissimo comprehendit intuitu; qui suae ditionis imperio regit omnia, cujus legibus obtemperant universa, qui omnes creaturas ad nutum sui disponit arbitrii; omnibus vivendi moderatur, atque temperat ordinem, omnium formas distinguit, ac species, omnibus, prout vult, congruas virium tribuit facultates; a quo, et per quem est quidquid est, sine quo quidquid est procul dubio nihil est.

8 Caput VIII. De Dei aeternitate

Omnipotenti itaque Deo non est heri, vel cras, sed hodie sempiternum, cui nihil defluit, nihil accedit; cui nihil est varium, nihil a se diversum. Illud hodie aeternitas est incommutabilis, indefectiva, inaccessibilis, cui videlicet nihil addi, nihil valet imminui: et omnia quae apud nos elabendo discurrunt, aut per temporum vicissitudines se variant, apud illum hodie stant et immobiliter perseverant. In illo scilicet hodie dies ille adhuc immobilis est, in quo mundus iste sumpsit originem; in illo jam, et ille nihilominus est, quo judicandus est per aeterni judicii aequitatem. Neque enim in eam lucem, quae sine accessu, ea, quae elegit, et illustrat: et sine recessu ea, quae respuit, deserit, defectus mutabilitatis venit; quia in semetipso permanens immutabilis, mutabilia cuncta disponit. Sicque in se transeuntia condidit, ut apud se quae condita sunt, transire nequaquam possint. Nec tempus intus in conspectu ejus defluit, quod apud nos foris per exteriora decurrit. Unde fit ut in aeternitate ejus omnia fixa permaneant, quae non fixa extrinsecus saeculorum volumina indesinenter emanant. Deo quippe dies una est aeternitas sua, quam videlicet diem, nec fine claudi, nec initio videt aperiri Psalmista, cum dicit: « Melior est dies una in atriis tuis super millia. » Quid est ergo, quod ille non valeat de praeteritis omnibus vel futuris, qui videlicet omnia facta, vel facienda sine ullo transitu defigit, et statuit in suae praesentia majestatis? Cui profecto et illud tempus intransibiliter adest, quod ea quae facta sunt antecessit, et illud quo cuncta deinceps futura concludit. Hinc est enim quod in his quae prophetico spiritu dicta sunt in Scripturis, saepe reperiuntur praeterita pro futuris poni, et longe post agenda velut jam transacta narrari. Unde est quod passurus per prophetam Dominus ait: « Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus, faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me. » Resurrecturus autem: « Resurrexi, et adhuc sum tecum. » De ascensuro quoque atque Spiritus sancti dona missuro dicitur: « Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus, » quia videlicet in oculis illius sapientiae, unde ista manabant, omnia tempora simul stant, futura atque praeterita, ut revera praesentia, fixa atque immobilia semper assistunt. Et tantumdem est: « Dederunt in escam meam fel, » quantum et dabunt; et idem est: « Foderunt manus meas et pedes meos, » quod fodient.

Jam itaque veniant supervacuae quaestionis auctores, imo qui perversorum dogmatum nituntur esse cultores, et dicant: Nunquid potest Deus agere, ut quae facta sunt facta non fuerint? Quibus ego prima fronte respondeo, quia hoc non est, quia divinae bonitatis est de nihilo aliquid agere, non de aliquo potius nihil efficere; cum utique scriptum sit: « Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. » Ego probare volo quod Deus de nihilo faciat aliquid; tu ostendere niteris quod de aliquo faciat nihil. Sed jam, quaeso, cuncta simul emove: omnes pestiferi languoris humores sub unius conamine excreatus effunde, ut multiplici morbo unius antidoti sufficiat haustu occurrere, nec ad curationem tui pluribus compellamur confectionum generibus indigere. Age ergo, dic, quaeso: Potest facere Deus de praeteritis, ut quod factum est non fuerit factum; vel de praesenti, quod nunc est, quandiu est, ut non sit; vel ut omnino quod futurum est, ut futurum non sit; vel rursus haec omnia per contrarium? Quae nobis profecto exsecrationi potius videntur esse tradenda quam stylo. Dic mihi, versutae quaestionis objector, credis etiam tu quia quidquid Deus facit bonum est, atque adeo aliquid est, et quidquid ille non facit nihil est? Audi Scripturam: « Vidit, inquit, Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona. » Et illud: « Sine ipso factum est nihil. » Sed quia hoc negare non potes, assentior, inquis. Tu itaque dum quaeris unam eamdemque rem et fuisse, et non fuisse; esse, et non esse; futuram esse, et futuram non esse; niteris profecto quaeque facta vel facienda confundere, et inter esse et non esse nutantia demonstrare. Quod certe rerum natura non habet. Nihil enim simul potest esse et non esse; sed quod in rerum natura non est, procul dubio nihil est. Quaeris ergo a Deo, durus exactor, ut faciat quod suum non est, hoc est nihil. Sed ecce evangelista contra te stat, dicens: Quia sine ipso factum est nihil; Deus adhuc non didicit facere nihil. Tu eum doce, et praecipe ut tibi faciat nihil. Adhuc peto, respondeas: Credis, quaeso, et quod Propheta canit, cui scilicet omnia Scripturarum testimonia concinunt: « Omnia, inquit, quae voluit Dominus, fecit in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis? » Sed hoc etiam a te negari non posse manifestum est.

Cum ergo Deus omnia possit, cur addubitas Deum hoc non posse, ut aliquid simul sit et non sit, si hoc fieri bonum est? Porro si inutile est, res quaslibet inter esse et non esse confundi, Deus autem non inutilia, sed bona omnia fecit; imo si malum est, ac per hoc nihil est. Hoc Deus omnino non facit: « Quia sine ipso factum est nihil. » Huc accedit, quia voluntas summi et omnipotentis opificis tam efficax causa est omnibus rebus existendi, vel non existendi, ut quod ille vult esse, non possit non esse, et quod non vult esse, non valeat esse. Virtus quippe Dei fecit ut quod constituit esse, jam non valeat non fuisse; et quod constituit fuisse, quandiu est, non valeat non esse; et quod constituit esse futurum, jam non valeat futurum non esse. Unde ergo Dei virtus potentior et mirabilior esse perpenditur, inde a stulte sapientibus in suo posse invalida judicetur? Sic enim quidquid est, ab ipso est. Ipse rebus hanc vim existentiae contulit, ut postquam semel exstiterint, non exstitisse non possint.

9 Caput IX. Quod mala dicenda sunt potius non esse quam existere

Mala autem quaelibet, sicut sunt iniquitates et scelera, etiam cum videntur esse, non sunt, quia a Deo non sunt, ac propterea nihil sunt; quia videlicet Deus omnino non fecit, sine quo factum est nihil. Quapropter si quid boni factum est ab hominibus, perdere suum esse et fuisse non potest, quia opus Dei est, etiamsi per homines factum est. Unde propheta dicit: « Omnia enim opera nostra operatus es in nobis. » Omnia quippe bona et Dei sunt et nostra, quoniam ille operatur in nobis, qui effectum tribuit operandi. Et Salomon: « In manu illius, inquit, et nos, et sermones nostri, et omnis sapientia, et operum scientia, et disciplina. » In illo etiam, sicut ait Apostolus, « vivimus, movemur et sumus. » Quod si malum factum est, etiam tunc nihil erat, cum esse videbatur. Hinc est quod ipsos malitiae ac pravitatis auctores apud inferos conqueri Scriptura testatur: Transierunt, inquiunt, omnia illa tanquam umbra, et tanquam nuntius praecurrens, et tanquam navis, quae pertransiit fluctuantem aquam, cujus cum pertransierit vestigium non est invenire neque semitam carinae illius in fluctibus. Semita namque in fluctibus facta mox deficit. Unde rursus dicunt: « Aut tanquam avis quae transvolat in aere, non ullum invenitur itineris illius argumentum. » Tertium quoque non dissimile his rursus apponitur: « Aut tanquam sagitta emissa in locum destinatum, divisus aer continuo in se reclusus est, et ignoratur transitus illius. » Vestigium certe navis, et avis, et sagittae transitus mox fiunt, illico recluduntur; sic quilibet iniqui, mox ut incipiunt, praesto deficiunt. Unde subjungunt: « Sic et nos nati continuo desivimus esse; » imo ipso momento quo videntur esse, non sunt, quia ab illo qui vere est longe sunt. Quo contra de viro justo dicitur: « Consummatus in brevi, explevit tempora multa, quia placita erant Domino opera illius. » De illis autem: « Dejecisti eos dum allevarentur. » Non ait, postquam allevati sunt, sed, dum allevarentur, quia per hoc inanescunt, per quod intumescunt; inde corruunt, unde sublimes fiunt. Non itaque hoc asserendum est, quod postquam ad extrema deveniunt, tunc nihil fiant; sed tunc procul dubio sunt nihil, cum videntur aliquid. Nihil apud testimonium veritatis, aliquid in umbra caliginis. Adhuc fortassis epulabatur ille splendide, fulciebatur cuneis obsequentium, ambiebatur agminibus bellatorum, quem propheta superexaltatum et elevatum vidit: et mox ad contemplanda summa pertransiens, quem magnum aliquid forte crediderat, nihil esse cognovit. Hinc est enim quod scriptum est: « Quoniam spes impii tanquam lanugo est, quae a vento tollitur: et tanquam spuma gracilis, quae a procella dispergitur; et tanquam fumus, qui a vento diffusus est; et tanquam memoria hospitis unius dici praetereuntis. » Nam qui tot momentanearum rerum exempla congessit, non tam vile quid esse omnem reproborum gloriam, quam nihil esse signavit. Mala ergo etiam cum videntur esse, non sunt; et ab eo qui vere et summe est procul sunt. Bona autem, id est ea quae bonus artifex condidit, quae ut tu quisquis es, quaeris, esse simul et non esse non possunt, quia in rerum natura, quam rationabilis artifex esse constituit, alternitas ista non invenit locum. Quia enim inter esse et non esse confundi malum est, ac potius nihil est, idcirco a bono Creatore, qui bona omnia fecit, alternitatis ista confusio facta non est. In malis autem potest utcunque videri haec confusionis alternitas, quae certe videntur esse, et non sunt, atque ideo quasi sunt, et non sunt. Sunt quidem in superficie coloris, non autem in judicio veritatis: quanquam et ipsis malis non possumus hanc diversitatem exacte concedere, ut simul sint et non sint, quia videntur esse, sed non sunt, atque ideo verius dicuntur semper non esse, quam esse et non esse.

10 Caput X. Quod omnia Deus potest, sive faciat sive non faciat

Manifestum est igitur alternitatem istam, de qua quaeritur, scilicet, utrum possit aliquid fuisse simul et non fuisse; esse, et non esse; futurum esse, et futurum non esse, naturis existentium rerum nulla posse ratione congruere; ad solas autem verborum pugnas, quae de disserendi ac ratiocinandi fiunt consequentiis pertinere. Quamobrem indubitabili fide credendum est, Deum omnia posse, sive faciat, sive non faciat. Nam quod malum est, potius debet dici nihil, quam aliquid, atque ideo nihil praejudicat, si dicamus Deum omnia posse, licet mala omnia non possit; cum mala non intra omnia, sed extra omnia potius debeant supputari. Hinc est, quod saepe divina virtus armatos dialecticorum syllogismos, eorumque versutias destruit; et quae apud eos necessaria jam atque inevitabilia judicantur, omnium philosophorum argumenta confundit. Audi syllogismum: Si lignum ardet, profecto uritur; sed ardet, ergo et uritur. Sed ecce Moyses videt rubum ardere, et non comburi. Rursus, si lignum praecisum est, non fructificat, sed praecisum est, ergo non fructificat. Sed ecce virga Aaron in tabernaculo, contra naturae ordinem reperitur amigdalas protulisse. Alioquin quid est tot in Aegypto Pharaoni magnalia, ac signa portendere; filiorum Israel catervas Aegyptiis pereuntibus, per divisum mare transferre, largissima fluenta ex aridi saxi rupe producere, et Jerichontina moenia non armis frementibus, sed tubis clangentibus, dissipare? Postremo, quod in stuporem omnium saeculorum, solem in coelo ad imperium Josue per unius diei spatium sistere; per Ezechiam vero decem ad orientem lineis revocare; circa tres pueros furentis incendii vires exstinguere, circa Danielem vero cruentos leonum rictus, et rabida ora refrenare? Quid, inquam, haec omnia sunt, nisi frivola sapientum hujus mundi sensa confundere, et contra naturae consuetudinem divinae virtutis gloriam mortalibus revelare? Veniant dialectici, sive potius, ut putantur, haeretici, ipsi viderint; veniant, inquam, verba trutinantes, quaestiones suas buccis concrepantibus ventilantes, proponentes, assumentes, et ut illis videtur inevitabilia concludentes, ac dicant: si peperit, concubuit: sed peperit, ergo concubuit. Nunquid hoc ante redemptionis humanae mysterium non videbatur inexpugnabilis roboris argumentum? Et quidem poterat Deus, et fetare virginem ante ruinam, et reparare virginem post ruinam. Utrumque scilicet bonum erat, sed licet eatenus neutrum fecerat, utrumque tamen posse facere credendus erat. Et certe mirabilius est, et valde praecellentius virginem incorruptam manere post partum, quam corruptam ad virginale decus redire post lapsum; quia et majus est, quemlibet clausis januis ingredi, quam eas, quae patuerint, januas claudi. Si ergo natus ex Virgine Redemptor noster, quod majus est, et longe praestantius, fecit; quod minus est, corruptam quamlibet redintegrare non poterit? Potuit Deus homo ex utero virginali, salva virginitate, procedere; non poterit violatae virginitatis dispendium reparare? Quomodo ergo restauratur homicida, ut post dignam poenitentiam jam non sit homicida? Quomodo fur, quomodo perjurus? quomodo raptor? quomodo omnium certe criminum rei postquam se veraciter corrigunt, jam non sunt, qui fuerunt? Unde scriptum est: Verte impios, et non erunt. Sed dicis: Fateor, inquam, quia corrupta quaelibet post poenitentiam jam non est quae fuit, ut videlicet fornicationis subeat notam: verumtamen ad veritatis jam non revertitur gloriam. Et ego e contra respondeo quia qui potuit ex materno utero illaesa virginitate procedere, valet etiam, si vult, in violata qualibet virginitatis signaculum reformare.

11 Caput XI. Quod naturae conditor naturae sit etiam immutator

Proponatur adhuc superstitiosae quaestionis obloquium: videatur etiam, ex qua sit radice productum, quatenus ne praecipiti raptu uberes sincerae fidei fruges obruat, sed hiatu terrae dignus cum ipso fonte rivus arescat. Ad affirmandum namque quod Deus nequeat virginem reparare post lapsum, quasi consequenter adjiciunt: Nunquid hoc potest Deus agere, ut quod factum est non fuerit? Tanquam si semel constet ut si fuerit virgo corrupta, jam nequeat fieri ut rursus sit integra. Quod certe quantum ad naturam verum est, statque sententia; factum quoque aliquid fuisse, et factum non fuisse, unum idemque inveniri non potest. Contraria quippe invicem sunt, adeo ut si unum sit, alterum esse non possit. Nam quod fuit non potest vere dici quia non fuit; et e diverso, quod non fuit, non recte dicitur quia fuit. Quae enim contraria sunt in uno eodemque subjecto congruere nequeunt. Haec porro impossibilitas recte quidem dicitur, si ad naturae referatur inopiam: absit autem, ut ad majestatem sit applicanda divinam. Qui enim naturae dedit originem, facile, cum vult, naturae tollit necessitatem. Nam qui rebus praesidet conditis, legibus non subjacet conditoris: et qui naturam condidit, naturalem ordinem ad suae deditionis arbitrium vertit: quicunque creata quaelibet dominanti naturae subesse constituit, suae dominationis imperio naturae obsequentis obedientiam reservavit. Consideranti plane liquido patet quoniam ab ipso mundi nascentis exordio rerum conditor in quid voluit naturae jura mutavit, imo ipsam naturam, ut ita dixerim, quodammodo contra naturam mutavit. Nunquid enim non contra naturam est mundum ex nihilo fieri: unde et a philosophis dicitur (ARIST. I Phys. text. 34): « Quia nihil ex nihilo fit; » animalia non ex animalibus, sed ex stolidis elementis, solo jussionis imperio creari; dormientem hominem costam perdere, nec dolere; de solo viro feminam sine femina fieri, et in una costa omnia hominis membra distingui; mutuo se nudos aspicere, et non modo non erubescere, sed nequidem nosse; et multa alia quae persequi longum est. Quid ergo mirum est si is qui naturae legem dedit et ordinem, super eamdem naturam sui nutus exerceat ditionem, ut ei naturae necessitas non rebellis obsistat, si ejus substrata legibus, velut ancilla deserviat? Ipsa quippe rerum natura habet naturam suam, Dei scilicet voluntatem, ut sicut illius leges quaelibet creata conservant, sic illa cum jubetur sui juris oblita, divinae voluntati reverenter obediat. Quid est enim, hodieque quod cernimus, quoniam Salamandra in ignibus vivit, et non modo laesionem adustione non patitur, sed tanquam fomentis insuper vegetatur? Quidam quoque vermiculi in ferventissimis aquis et nascuntur et vivunt. Quid est quod palea tam frigida est, ut obrutas diutissime nives servet; calida, ut poma quaelibet acerba maturet? Quid est, quod ignis cum ipse sit lucidus, quaelibet si fuerint ab eo adusta, nigrescunt; et cum ipse resplendeat, quidquid et ambit et lambit, pulcherrimus decolorat? Verumtamen lapides igne candente percocti, et ipsi sunt candidi; et quamvis ille magis rubeat, illi flammis albescunt; luci tamen congruit album, tenebris nigrum. Cumque ignis in lignis ardeat, lapides coquat, contrarios habet in non contrariis rebus effectus. Licet enim sint lapides, et ligna diversa, constat tamen non esse contraria, sicut album et nigrum, quorum in lapidibus unum, in lignis exhibet alterum. Illos enim clarificat, haec offuscat, dum in iliis omnino deficeret, nisi in istis viveret. Cur etiam in carbonibus tanta infirmitas, ut ictu levissimo frangantur, pressu facillimo conterantur; et tanta firmitas, ut nullo humore corrumpantur, nulla prorsus aetate vincantur, usque adeo, ut eos substernere soleant, qui limites figunt, quatenus litigantes eorum ostentione convincant, si qui post annosa ac diuturna temporum curricula fixum lapidem limitem non esse contendant? Quis enim eos infossos humidae foveae, ubi ligna putrescerent, tandiu durare incorruptibiliter posset, nisi rerum ille corruptor ignis efficeret? Calx quoque conceptum ignem atque sopitum sic occultissime servat, ut nemo tangendo sentiat, sed cum exstinguitur, tunc accenditur, et sentitur: ut enim calx vim occulti ignis expellat, aqua perfunditur; et cum ante frigida sit, inde fervescit, unde ferventia cuncta frigescunt. At si non aqua, sed oleum, quod utique fomes est ignis, adhibetur, nulla ejus infusione calor vel minimus excitatur.

Quid ergo mirum, si omnipotens Deus in magnis magnus ostenditur, cum etiam in minimis atque extremis quibusque rebus tam mirabiliter operetur? Quid enim vilius pelle colubri? si tamen oleo fervescente decoquitur, mire per eam dolor aurium mitigatur. Quid inferius cimice? Si sanguisuga faucibus haeserit, fumo ejus excepto, statim evomitur; urinae quoque difficultas hujus appositione laxatur. Quid de adamante referam, qui non igne, non ferro dividitur, ullaque alia vi, nisi duntaxat hircino sanguine non secatur? Quid est quod magnetem lapidem mirabilem ferri facit esse raptorem? Qui tamen si adamas juxta ponitur, non modo jam ferrum nullatenus rapit, sed et si jam rapuerat, ut ei appropinquaverit, mox remittit; tanquam si lapis lapidem timeat, et velut ante conspectum majoris potentiae vires proprias perdat. Nec latet asbeston Arcadiae lapidem propterea sic vocari, quod accensus semel jam non posset exstingui. Pyrites etiam lapis, qui in Perside reperitur, cur ab igne nomen accepit, nisi quia tenentis manum, si vehementius prematur, adurit? In eadem rursus Perside lapis gignitur, qui selenites vocatur, cujus candor interior cum luna crescit, eademque postmodum ad defectum tendente, decrescit. Quid est praeterea, quod Agrigentinum Siciliae sal cogit, cum admotum igni fuerit, fluere; cum vero in aquam mittitur, velut in ignibus crepitare? Quid est quod apud Garamantas efficit quemdam fontem tam frigidam diebus, ut non bibatur; tam fervidum noctibus, ut non tangatur? Quis in Epiro alium fontem ita mirabilem praebuit, ut cum sit contrectantibus frigidus, in eo tamen faces, ut in caeteris exstinguuntur accensae, sed non ut in caeteris accenduntur exstinctae? Quis in Aegypto hujusmodi ficum constituit, cujus lignum, cum in fluenta projicitur, non ad lignorum consuetudinem potius enatet, sed in profunda mergatur; quodque est mirabilius, postquam in uno aliquando manserit, inde ad aquae superficiem rursus emergit, quando scilicet madefactum humoris pondere debuit praegravari? Quid est quod in arvis Sodomae poma gignuntur, quae ad maturitatis quidem speciem usque perveniunt; sed morsu, pressuve tentata, in fumum, vel favillam corio fatiscente, evanescunt? Quid etiam quod in Cappadociae finibus equae ex vento concipiunt, iidemque fetus nonnisi ad triennium usque vivunt? Unde Thilon Indiae insula, hujusmodi vires habet, ut omnes in ea rami arborum nunquam nudentur tegmine foliorum? Unde et terra illa occiduis partibus hanc consecuta est dignitatem, ut ex arborum ramis volucres prodeant, et ad pomorum similitudinem animati atque pennati fructus erumpant? Sicut enim referunt, qui se vidisse testantur, paulatim incidit pendulum quid ex ramo suspendi, deinde in imaginem volucris speciemque formari: postremo quantulumcunque plumescens, hiatu rostri sese ab arbore dividit sicque novus aeris habitator ante pene discit volare, quam vivere. Enimvero quis tot virtutis divinae magnalia, quae contra communem naturae ordinem fiunt, enumerare sufficiat? Qui nimirum non humanis discutienda sunt argumentis, sed virtuti potius relinquenda sunt Creatoris. Quid ergo mirum si is, qui naturalia rerum omnium jura disposuit, et ipsum naturae ordinem ad arbitrium efficacissimae suae voluntatis inflectit, ut qui matrem virginem nascendo servaverat, violatam quamlibet si voluerit integram reddat? Aequale nempe fuit Deo, et prius Enoch, et Eliam in carne retinere viventes; et post Lazarum ac viduae filium de sepulcris educere resurgentes.

12 Caput XII. De palatio Romuli et philosopho corruentibus

Nescio si legitur, sed a nonnullis intra Romana moenia celebri fama vulgatur, quod videlicet Romulus, qui conditor Urbis asseritur, constructo palatio, cujus parietina, licet semiruta, ex magna adhuc parte cernuntur, in hanc vocem, quasi de firmamento operis confisus eruperit: Certum est, inquit, et immobiliter fixum, quia nisi virgo pepererit, domus ista non corruet. Sicque, si tamen verum est quod asseritur, ex gentilis hominis lingua, sicut rei probavit eventus, egressa est prophetia. Nam nocte, qua Salvator ad redemptionem nostram ex virginali alvo processit, sicut dicitur, palatium corruit. Utrumque nimirum et virginem parere, et aedificium ruere, homini Deum ignoranti, impossibile videbatur. At qui utrumque semper potuit, sed diu intra prudentiae suae secreta continuit, utrumque cum voluit, per effectum operis congruo tempore declaravit. Illud plane stupendum est, quod nunc homines in Ecclesiae gremio non modo renati, sed etiam nati, tam audacter, tam impudenter omnipotenti Deo calumniam impossibilitatis objiciunt, et protinus absorbere terreni subsecivii voragine non pavescunt. Erubescat jam lingua phrenetica, et quae nescit esse facunda, discat esse vel muta. Nescit aedificationis augmenta depromere, sciat saltem sine fidei destructione tacere. Alioquin abscindat sibi ferro praeputium per vindictam, non sibi frenum adhibeat per silentii disciplinam. Ventilent quaestiones suas qui volunt, juxta modum et ordinem discerendi, dum vero per ambages suas et scholaris infantiae naenias contumeliam non inferant Creatori; sciantque impossibilitatem istam in ipsa rerum esse natura, et verborum ex arte procedentium consequentia, non ad virtutem pertinere divinam, nihilque divinae majestatis evadere posse potentiam; ut dicatur juxta solius naturae ordinem, verborumque conditionem, si est aliquid, quandiu est, non potest non esse; et si fuit, non potest non fuisse; et si futurum est, non potest non esse futurum. Alioquin contra ipsius naturalis proprietatis ordinem, existendique materiam, quid est quod Deus non possit evertere? quid est quod Deus non valeat nova conditione creare? Discutiant itaque juxta modulum suum litterarum duntaxat, quibus adhuc indigent, elementa; nec altiora se usurpent divina mysteria. Philosophus quidam, dum siderum cursus, stellarumque meatus nocturno tempore rimaretur, in limosum repente lapsus est puteum. Cujus casum poetata est Iambi, quae illius erat ancilla, dicens: Dominus meus ignorabat id quod sub pedibus ejus jacebat vile lutum, et investigare tentabat arcana coelorum. Ex cujus nimirum vocabulo, Iambicum metrum nomen accepit. Animadvertant hoc, qui modum suae capacitatis excedunt, et ad ea, quae super se sunt, superbe tentanda prorumpunt; nedum adversus Deum quid loquuntur, ignorant, incaute se, insipienterque locutos, etiam per illatam sibi dignae ultionis sententiam, discant.

13 Caput XIII. De his, qui Dominum blasphemantes lepra perfusi sunt

Prudentis et honorati apud saeculum cujusdam diaconi didici narratione, quod refero: In Bononiae partibus, inquit, duo quidam viri, qui et amicitiae invicem foedere, et compaternitatis, si rite recolo, necessitudine tenebantur, in convivio discumbebant, quibus in mensam allatus est gallus. Quod videlicet pulmentum unus illorum arrepto cultello, ut mos est, in frusta desecuit, tritum quoque piper cum liquamine superfudit. Quo facto, alter protinus ait: Profecto compater, sic explicuisti gallum, ut ipse sanctus Petrus, etiamsi velit, redintegrare non possit. Cui mox intulit ille: Plane non modo B. Petrus; sed et si ipse Christus imperet, gallus hic perpetuo non resurget. Ad hanc vocem repente gallus vivus, et plumis undique coopertus exsiluit, alas percussit, et cecinit, plumas concussit, totumque liquamen super eos, qui convescebantur, aspersit. Illico sacrilegium blasphemae temeritatis digna poena sequitur ultionis. Nam et in aspersione piperis, lepra percussi sunt. Quam videlicet plagam non modo ipsi usque ad obitum pertulerunt, sed et posteris suis in omnes generationes, velut quoddam haereditarium, reliquerunt. Unde factum est, ut in famulatum subacti sint sanctae Bononiensis Ecclesiae, quae videlicet B. Petri apostoli est insignita vocabulo. Quorum progenies, ut relator asseruit, huc usque leprosa hoc illationis canone censita est: ut ex operibus manuum suarum inferant Ecclesiae capisteria. Sic, sic nimirum duplici poenae, leprae, simul et servitutis addicti suppliciis, instruunt alios, ut jam temere de divina potentia non loquantur. Et gallus qui dudum arguerat Petrum in terra negantem, tunc probavit Petrum cum eo, quem negaverat, in coelo regnantem. Et forte non sine divino judicio, hujusmodi canonis illatione sunt multati, ut sicut triticum a quisquiliis, capisterio ventilante, discernitur; ita per discretionis magisterium discant et quae velut quisquilias vitando repellere, et quae quasi ad victus utilitatem debeant verba proferre. Nam perversi quilibet homines, dum quid cor suggesserit, agunt: dum quidquid lingua prurit, inconsulte ac procaciter effluunt; si eis aliquando flagella non obviant, Deum vel non esse, vel humana non curare autumant. « Dixit enim insipiens in corde suo: Non est Deus. » Et iterum: « Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso? » Ideoque nonnulli in ipso momento pravi operis, vel e vestigio postquam nequiter agunt, motum divini furoris incurrunt, quatenus et ipsi supernae patientiae diutius non illudant; et caeteri ab agendo similia se per animadversionis eorum exempla compescant.

14 Caput XIV. De illo quem adulterio commisso, malignus spiritus interemit

Enimvero cum apud Parmense oppidum degerem, ibique liberalium artium studiis insudarem, quiddam me contigit nosse, quod non inutile videtur ad posterorum notitiam styli currentis articulo tradere. Ad Occidentem sane praedictae urbis est quaedam extra muros sita basilica, gemino beatorum martyrum Gervasii et Protasii titulo decorata. Nocte quadam, quae videlicet eorumdem martyrum natalitia praecedebat, vir quidam maturius surrexit, bovesque suos in pascua remotiora deduxit: cui convicinus quidam, flamma nequissimae libidinis inflammatus insidiatus est, ut ejus uxorem polluere moliretur. Eadem igitur nocte callidus ad domum ejus explorator accessit, et occasione reperta, non diutius postquam iste cum pascendis animalibus abiit, ille febricitare se diabolica machinatione confingens, in lectum uxoris illius vir simulatus intravit. Cumque velut frigescens intremeret, dentium stridores emitteret, crebrius singultiret, infelix mulier, tanquam aegrotanti viro compatiens, coepit illum ulnis astringere, lodice contegere, et quibus valebat impendiis confovere. At ille, ut dolorem mente conceperat, peperit iniquitatem; violat itaque alienum torum, sibique procurat interitum, moxque concitus abiit. Sed ecce, vix brevi temporis elapso spatio, maritus redit, stratum repetit. Cui protinus uxor expostulans, et vehementer exprobrans, ait: Optime poteris hodie sanctorum martyrum, quae tibi tam contigua est, Ecclesiam ingredi; et cum caeteris Christianis divinis interesse mysteriis! Cumque vir attonitus quid illa loqueretur inquireret, eventumque rei sicut contigerat per ordinem cognovisset, uterque se deprehendentes irrisos, ac turpissima ludificatione delusos, intolerabili doloris angustia consternati sunt. Interea dum populus ad Ecclesiam hinc inde conflueret, ut nocturnae laudis officium devotus audiret, tandem et illi, resumpto spiritu, nihilominus convenerunt, atque omni verecundiae rubore postposito, querelam suam coram omnibus deposuerunt, praesertim mulier laceros crines evellens, et uberibus lacrymis ora tristia perfundens, lugubres emittebat ululatus in coelum: « Domine, tu, inquit, corda hominum nosti, tu conscientiae meae testis es; quia ego hac sanctissima nocte etiam proprii thalami viriles amplexus abhorrui, alieno praesertim misceri viro me penitus ignoravi; te oro, Domine, non aspicias peccata mea, sed placeat coram te ut sanctorum tuorum ulciscaris injuriam. In conspectu ergo populi tui nunc ostende virtutem, et ad gloriam sanctissimi nominis tui prode meae proditionis auctorem. Producatur in medium, et immanitatem crudelissimi sceleris de suae fraudis aufugio non lucretur. » Cumque multa his similia mulier amaro spiritu non clam, sed vociferando profunderet, et populus, ei pro moerore compatiens, idem votis et precibus divinam clementiam imploraret; auctor sceleris, ubi latebat, daemoniaco spiritu repente corripitur, et in furorem nimium atque vesaniam rabidus effertur. Moxque in Ecclesiam, populo obstupescente, noviter prosiliit, omnesque in sui admirationem, semetipsum laniando ac discerpendo, convertit. Dans fremitus et rugitus, propriis se manibus crudeliter lacerabat, modo velut volans in alta prosiliens, modo se cum gravissimo impetu in ima demergens, modo in parietem caput incutiens, modo se in pavimentum insaniendo prosternens, omnia viscera sua miserabiliter conquassabat. Hoc itaque modo malignus spiritus eum collidere non cessavit, donec infelicem animam, coram populo qui aderat, de corpore illius evulsit. Videntes autem qui aderant, immensam auctori Deo justitiae gloriam referunt; qui et impune non passus est abire peccantem, et innocentem consolatus est mulierem. Quando autem hoc mihi relatum forte dicebatur, adhuc videri saxa quibus impegerat, sanie illius et cruore rubentia. Porro autem et hic forte credebat Deum vel nescire quod occulte committitur, vel nequaquam posse ut de scelera committentibus ulciscatur, dicens in corde suo: « Non videbit Dominus, nec intelliget Deus Jacob. » Sed sive Dei mandata calcando, sive Deum detractionibus stimulando, quis arroganter excedat, non levis est criminis; et in paucis, sive prava committentibus, sive superba loquentibus, quos repente divina sententia percutit, quid caeteri, qui velut immunes videntur, ad horam mereantur, ostendit. Desinat, oro, jam desinat quisquis ponit os suum in coelo, ut lingua ejus transeat super terram. Quod profecto tale est, qui sic Deum derogationibus lacerat, ut et contra servum ejus de illius impossibilitate confligat.

15 Caput XV. Concludit asserendum esse Deum posse facta infecta facere

Quando igitur quaestio ista proponitur, ut dicatur: Quomodo potest Deus hoc agere ut quod factum fuit factum non fuerit? Respondeat sanae fidei frater quia quod factum est, si malum fuit, non aliquid, sed nihil fuit: ac propterea non fuisse dicendum est, quia materiam existendi non habuit, quod rerum artifex ut fieret non mandavit. Quod si bonum fuit quod factum est, a Deo utique factum est. « Dixit enim, et facta sunt, mandavit, et creata sunt. Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. » Atque ideo tale est quod dicitur: Quomodo facere Deus potest ut quod factum fuit factum non fuerit? Ac si dicatur: Potest Deus agere ut, quod fecit ipse, non fecerit? Nimirum ut, quod fecit Deus, non fecerit Deus. Ideo conspuendus est qui hoc asserit, et non responsione dignus, sed ad cauterium potius destinandus; ad confutandos tamen improbos et dicaces, memoriae commendanda sunt quae superius dicta sunt: quae nimirum nos omittimus hic etiam succincte perstringere, ne legenti fastidium valeat styli prolixitas generare. Non enim librum, sed epistolam edere proposuimus. Inter caetera tamen illud unum quod a nobis dictum est, memoriae nostrae non excidat; quoniam Creatori omnium Deo omnia posse coaeternum est, sicut et omnia nosse, quodque intra sapientiae suae sinum sic omnia tempora, praeterita scilicet, praesentia, et futura concludit, figit, ac perenniter sistit, ut neque novum aliquid ad se patiatur accedere, nec a se quidquam praetereundo transire. Verumtamen quae est illa virtus, quae potestas, qua potest Deus omnia? quae sapientia, qua novit omnia? Inquiramus Apostolum: « Christus, inquit, Dei est virtus, et Dei sapientia. » Ibi sane vera aeternitas, vera est immortalitas: ibi aeternum illud hodie, quod nunquam transit: ibi praesens sempiternum, illudque hodiernum, quod tanta jugiter stabilitate defigitur, ut transire nesciat, nec se aliquando in praeteritum vertat. Ad revincendam ergo dicacium hominum impudentiam, quibus adhuc propositae quaestionis absolutio superius facta non sufficit, non inepte possumus dicere quia potest Deus facere in illa invariabili et constantissima semper aeternitate sua, ut quod factum fuerat, apud hoc transire nostrum, factum non sit; scilicet ut dicamus: Roma, quae antiquitus condita est, potest Deus agere ut condita non fuerit. Hoc quod dicimus, potest, praesentis videlicet temporis, congrue dicitur quantum pertinet ad immobilem Dei omnipotentis aeternitatem; sed quantum ad nos, ubi continuata mobilitas, et perpes est transitus, ut mos est, potuit, convenientius diceremus, ut ita intelligamus hoc quod dicitur: Potest Deus facere, ut Roma non fuerit non condita, hoc scilicet secundum eum apud quem « non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio. » Quod nimirum apud nos ita sonat, potuit Deus. Quantum enim ad aeternitatem suam, quidquid potuit Deus, hoc etiam et potest; quia praesens ejus in praeteritum nunquam ei vertitur: ejus hodie non in cras, vel in aliquod temporis vicissitudine permutatur; sed sicut ipse semper est quod est, ita quidquid illi adest, semper adest. Quapropter sicut rite possumus dicere: Potuit Deus ut Roma, antequam facta fuisset, facta non fuerit; ita nihilominus possumus et congrue dicere: Potest Deus ut Roma, etiam postquam facta est, facta non fuerit. Potuit secundum nos, potest secundum se. Illud enim posse, quod habebat Deus antequam Roma fieret, immutabile semper apud aeternitatem Dei et intransibile perseverat. Et ut de quacunque re possimus dicere quia potuit eam Deus, valeamus etiam nihilominus dicere quia potest eam Deus; quia posse ejus, quod sibi utique coaeternum est, fixum semper atque immobile est. Potuisse enim Dei, apud nos est tantummodo; apud ipsum autem non potuisse, sed immotum, constans atque invariabile posse semper est. Quodcunque enim potuit Deus, indubitanter et potest; apud quem nimirum, sicut non est esse et fuisse, sed sempiternum esse; ita consequenter non est potuisse et posse, sed immobile semper et perpetuum posse. Sicut enim non ait: « Ego sum qui et sum: » sed potius, « ego sum qui sum: et qui est, misit me ad vos; » ita procul dubio consequens est ut dicat: Non ego sum qui potui et possum; sed, qui immobiliter et aeternaliter possum. Illud enim posse, quod apud Deum erat ante saecula, illud est hodie; et illud posse, quod sibi est hodie, erat nihilominus ante saecula; et fixum atque immobile per omnia quae futura sunt, saecula, aeternaliter perseverat. Sicut ergo potuit Deus, antequam quaeque facta essent, ut non fierent; ita nihilominus potest et nunc ut quae facta sunt non fuissent. Illud enim posse, quod tunc habebat, nec immutatum est, nec ablatum; sed sicut ipse semper est quod est, ita et posse Dei mutari non potest. Ipse est enim qui per Prophetam dicit: « Ego Deus et non mutor. » Et in Evangelio: « Antequam Abraham fieret, ego sum. » Non enim mutatur juxta conditionem nostram de futurum esse in esse, vel de esse in fuisse; sed semper idem est, et semper est quod est.

Sicut ergo Deus unus idemque semper est, ita apud eum omnia posse, indefectivum atque impertransibile semper adest. Et sicut veraciter et absque ulla penitus contradictione dicimus quia hoc nunc et semper Deus hoc est quod erat ante saecula, ita nihilominus veraciter dicimus quia hoc nunc et semper potest Deus quod poterat ante saecula. Si ergo per omnia potest Deus quidquid ab initio potuit ante rerum conditionem, ut quae nunc facta sunt nullatenus fierent; potest igitur ut facta minime fuissent. Posse siquidem ejus fixum est et aeternum, ut quidquid unquam potuit, semper possit, nec varietas temporum apud aeternitatem ullum vicissitudinis invenit locum; sed sicut idem semper quod in principio erat, sic etiam totum potest quidquid ante saecula poterat. Propositae igitur disputationi adhibenda est clausula: Si itaque omnia posse coaeternum est Deo, potest igitur Deus ut quae facta sunt facta non fuerint. Sed omnia posse coaeternum est Deo; potest igitur Deus ut quae facta sunt facta non fuerint. Constanter igitur et fideliter asserendum est quia Deus, sicut omnipotens dicitur, ita prorsus sine ulla exceptione omnia veraciter potest, sive in his quae facta sunt, sive in his quae facta non sunt, ut illud Esther elogium velut inviolabile ponatur in opusculi conclusione signaculum: « Domine, rex omnipotens, in ditione tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuae resistere voluntati. Tu enim fecisti coelum et terram, et quidquid coeli ambitu continetur; Dominus omnium tu es, nec est qui resistat majestati tuae. »

16 Caput XVI. Testatur charitatem suam erga fratres monasterii Casinensis, et virilem eorum virtutem commendat

Verumtamen quaestio ista, licet adversus Deum inaniter opponatur, habet alias latebras; continet adhuc obscuros sinus atque recessus: nos subtilius adhuc rimari idcirco desistimus, quia volumen vitamus extensum, qui proposuimus epistolare compendium. Praesertim dum super hac disputandi materia non aliud attingere decernimus, nisi ut ex impotentia Dei devolutam super nos calumniam veritatis allegationibus repellamus. Sed dum ista praescribimus, quo cor ferventius aestuat, cohibere silentio, ut saltem scintilla non effluat, non valemus. Igitur ut jam omnes communiter alloquar, nolo vos lateat, venerabiles fratres mei, quia ex quo gloriosi coenobii vestri limen excessi, vos jugiter prae oculis habui, intimae dilectionis visceribus astrinxi, atque, ut ita fatear, redeunti a Casino sacratissimo idem contigit quod mulieri quae revertebatur a Silo tabernaculo, ut nimirum vultus mei non sint amplius in diversa mutati: vobiscum sane praesentialiter habito, vobis semper assisto. Alioquin si propterea non sum vobiscum quia corporalibus oculis vos non intueor, ergo nec ipsi oculi sunt in capite, quia caput cernere nequeunt; vel ipsi sibimet oculi absentes sunt, quia nec quisquam se, nec uterque se invicem possunt mutua contemplatione conspicere. Beati siquidem qui vobiscum vivunt, beati qui inter vos et in sanctis operibus vestris moriuntur. Pia nimirum fide credendum est quia scala illa quae de Casino monte olim in coelum videbatur erecta, adhuc palliis strata, lampadibusque coruscat. Sicut tunc excepit ducem, ita nunc exercitum transmittit ad coelestia subsequentem; nec ab ejus glorioso tramite exorbitant declinantes jam defuncti, cujus, dum in hoc exsilio viverent, vestigia sunt secuti. Hoc est intimi fervoris incendium illud quod mihi inexstinguibiliter flagrat in corde, haec perpes fabula quae meo versatur in ore. Inter caeteros autem virtutum flores quos in illo agro pleno, cui benedixit Dominus, reperi, fateor, hoc mihi non mediocriter placuit quod ibi scholas puerorum, qui saepe rigorem sanctitatis enervant, non inveni; sed omnes aut senes, cum quibus utique nobilis vir sedebat in portis Ecclesiae, aut juvenili vivendi decore laetantes. Qui nimirum, ut filii prophetarum, idonei sunt ad Eliam per deserta quaerendum; aut certe adolescentiae adhuc flore vernantes, qui, juxta apostolum Joannem, vicere malignum. Ecce quod nunc occurrit dicam ad consolationem divini mei Petri, qui olim civis fuerat Capuanus, nunc in militia est aeterni Regis ascriptus.

17 Caput XVII. De puero clausis foribus intromisso

Puerulus quidam, aetate quinquennis, Hubaldi scilicet nobilissimi viri, qui mecum degit in eremo, filius, in meo monasterio factus fuerat monachus. Hic aliquando intempestae noctis silentio, quiescentibus fratribus, sive egressus, sive sublatus sit, nescio. Sed cum pistor in pistrino jaceret, interrupto ad horam somno, vestem, quae sibi cominus adjacebat, sibimet voluit superponere, ut frigus arceret. Extendens itaque brachium, dormientem juxta se reperit puerum. Repente, stupefactus et valde perterritus, festinus exsurgit, lucernam accendit, totamque domum sollicita curiositate circuiens, omnes aditus clausos et obseratos invenit. Mane autem facto, non parva admiratio inter fratres versabatur: nimirum puer, qui, remota omni dubietate, praeterito vespere in strato suo ipsis videntibus quievisset, qualiter in pistrinum clausis januis ingredi potuisset. Et quidem de apostolis legitur, cum educendi essent de custodia publica: « Quia veniens angelus Domini, per noctem aperiens januas carceris, et educens eos, dixit: Ite, et stantes loquimini in templo plebi, omnia verba vitae hujus. » De Petro autem rursus legitur: « Quia cum praecederet eum angelus de carcere ad portam ferream, ultro aperta est eis. » De Paulo etiam: « Quia subito terrae motus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris, et confestim aperta sunt ostia omnia, et universorum vincula soluta sunt. » Porro autem cum beatos apostolos etiam angeli de custodiis non educerent, nisi prius januas aperirent, mirum est valde quomodo puer vel magicis artibus hominum, vel praestigiis immundorum spirituum, clausam undique domum, non apertis foribus, ingredi potuit. Nam et ipse puer sollicite requisitus, hoc addebat quia quidam homines eum assumentes, ad magnum convivium deduxerunt, ubi videlicet omnes epularum deliciae videbantur, eumque manducare fecerunt. Referebat etiam quod eum usque ad castellum quod supereminet monasterio deferentes, super ipsum tintinnabulum quod juxta basilicam in excelso dependet imposuerunt.

Hoc autem idcirco duximus describendum, ut unusquisque nostrum, dum et ipsos pueros, qui peccare necdum noverunt, maligni hostis subjacere insidiis considerat, ipse quoque quod patitur aequanimiter ferat. Illatas nempe a maligno hoste molestias cum quanta debent portare patientia peccatores, cum illorum aliquando fraudes et ipsi perferant innocentes? Ergo frater ille quem Deus visitat in tribulationibus hortor ut gaudeat, et tentationis impactae malleo animae suae purgari rubiginem fiducialiter credat. Non enim est, ut ipse diabolus fingit terrendo, futurae damnationis indicium, sed aeternae salutis potius argumentum. Spiritus sanctus, qui est lumen aeternum et remissio peccatorum, omnes vos illuminet et absolvat, sedulamque mei memoriam in sanctis orationibus vestris vos habere praecipiat.

Sit nomen Domini benedictum.

Fonte del testo digitale: . Testo originale: Corpus Corporum (University of Zurich) TEI of the Patrologia Latina, via the CatholicCorpus mirror. Latin only. Migne, Patrologia Latina 144-145 (1853), public domain. No public-domain English translation found.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.