Against the Epistle of Manichæus, Called Fundamental 43
43 Conclusion PL 42, 202
49. And as this vision is greatly hindered by those fancies which are originated by the carnal sense, and are retained and modified by the imagination, let us abhor this heresy which has been led by faith in its fancies to represent the divine substance as extended and diffused through space, even through infinite space, and to cut short one side so as to make room for evil,—not being able to perceive that evil is not nature, but against nature; and to beautify this very evil with such visible appearance, and forms, and consistency of parts prevailing in its several natures, not being able to conceive of any nature without those good things, that the evils found fault with in it are buried under a countless abundance of good things.
Here let us close this part of the treatise. The other absurdities of Manichæus will be exposed in what follows, by the permission and help of God.
Quod si dixerimus, Non jam essent ista bona quae de nihilo facta sunt, sed tantummodo Dei natura esset; invidebimus tantis bonis; et vox impia est, injuriam putare non hoc esse quod Deus est, et ideo nolle esse aliquod bonum, quoniam ei praeponitur Deus. Quaeso, patere, natura animae rationalis, aliquanto minus te esse quam Deus est, et tanto minus, ut post ipsum te melius aliquid non sit. Patere, inquam, et mitesce illi; ne te adhuc repellat in infima, ubi per angustias poenales etiam atque etiam bonum quod es vilescat tibi. Superba es in Deum, si indignaris quod te antecedit; et nimis contumeliose de illo sentis, si non ineffabiliter gratularis tam magnum bonum esse te, ut solus sit ille praestantior. Quo constituto atque firmato, illud ne dixeris: Me solam naturam Deus facere debuit; nollem ut post me aliquid boni fieret. Non enim quod bonum est post Deum, jam debuit esse novissimum. Et hinc maxime apparet quantam tibi tribuerit dignitatem, quod Deus qui solus tibi naturaliter dominatur, fecit alia bona quibus tu quoque dominareris. Nec mireris quod nunc tibi non omni modo serviunt, et te aliquando etiam cruciant: quia Dominus tuus majorem potestatem habet in ea quae tibi serviunt, quam tu in ipsa, tanquam in servos servorum suorum. Quid ergo mirum si tibi peccanti, id est non obtemperanti Domino tuo, poenalia quibus dominabaris effecta sunt? Quid enim tam justum, et quid justius Deo? Hoc namque humana natura in Adam meruit, de quo nunc non est disputandi locus: sed tamen dominator justus et justis praemiis et justis suppliciis approbatur, beatitate recte viventium poenaque peccantium. Nec tamen sine misericordia derelicta es, quae certis rerum temporumque mensuris vocaris ut redeas. Ita recto moderamine altissimi Conditoris usque ad bona terrena perventum est, quae corrumpuntur et reformantur, ut haberes supplicio mixta solatia; ut et laudares Deum delectata ordine bonorum, et refugeres in eum exercitata experimentis malorum. Ita in quantum tibi terrena serviunt, docent te esse dominam suam; in quantum autem molesta sunt, docent ut servias Domino tuo.