The Epistles of Cyprian 38
38 The Letter of Caldonius, Herculanus, and Others, on the Excommunication of Felicissimus with His People PL 4, 329
Argument.—Caldonius, Herculanus, and Others Carry into Effect What the Preceding Letter Had Bidden Them.
Caldonius, with Herculanus and Victor, his colleagues, also with Rogatianus and Numidicus, presbyters. We have rejected Felicissimus and Augendus from communion; also Repostus from among the exiles, and Irene of the Blood-stained ones; and Paula the sempstress; which you ought to know from my subscription; also we have rejected Sophronius and Soliassus (budinarius),—himself also one of the exiles.
ARGUMENTUM.-- Felicissimus, una cum seditionis suae sociis, a communione omnium arcendus.
Cyprianus Caldonio et Herculano collegis, item Rogatiano et Numidico compresbyteris salutem. Vehementer contristatus sum, fratres charissimi, acceptis litteris vestris, ut, cum mihi propositum semper et votum sit universam fraternitatem nostram incolumem continere, et illibatum gregem, secundum quod charitas exigit, reservare, nunc nuntietis Felicissimum multa improbe et insidiose esse molitum; ut praeter fraudes veteres et rapinas, de quibus jampridem multa cognoveram, nunc quoque cum episcopo portionem plebis dividere, id est, a pastore oves et filios a parente separare, et Christi membra dissipare tentaverit. Cumque ego vos pro me vicarios miserim, ut expungeretis necessitates fratrum nostrorum sumptibus, si qui etiam vellent suas artes exercere, additamento quantum satis esset desideria eorum juvaretis, simul etiam et aetates eorum et conditiones et merita discerneretis, ut etiam nunc ego, cui cura incumbit omnes optime nosse, et dignos quosque et humiles et mites ad ecclesiasticae administrationis officia promoverem, ille intercesserit ne quis posset expungi, neve ea quae desideraveram possent diligenti examinatione discerni, comminatus sit etiam fratribus nostris qui primi expungi accesserant potentatu improbo et terrore violento quod secum in morte non communicarent qui nobis obtemperare voluissent.
Cumque post haec omnia, nec loci mei honore motus, nec vestra auctoritate et praesentia fractus, instinctu suo quietem fratrum turbans proripuerit se cum plurimis, ducem se factionis et seditionis principem temerario furore contestans; in quo quidem gratulor plurimos fratres ab hac audacia recessisse et vobis acquiescere maluisse, ut cum Ecclesia matre remanerent et stipendia ejus episcopo dispensante perciperent; quod quidem et caeteros pro certo scio cum pace facturos et cito ab errore temerario recessuros. Interim, cum Felicissimus comminatus sit non communicaturos in morte secum qui nobis obtemperassent, id est qui nobis communicarent, accipiat sententiam quam prior dixit, ut abstentum se a nobis sciat, quando ad fraudes ejus et rapinas, quas dilucida veritate cognovimus, adulterii etiam crimen accedit, quod fratres nostri graves viri deprehendisse se nuntiaverunt, et probaturos se asseverarunt. Quae omnia tunc cognoscemus quando in unum cum collegis pluribus permittente Domino convenerimus. Sed et Augendus, qui, nec Episcopum nec Ecclesiam cogitans, pariter se cum illo conspiratione et factione sociavit, si ultra cum eo perseveraverit, sententiam ferat quam ille in se factiosus et temerarius provocavit. Sed et quisquis se conspirationi et factioni ejus adjunxerit, sciat se in ecclesia nobiscum non esse communicaturum, qui sponte maluit ab ecclesia separari. Hac litteras meas fratribus nostris legite, et Carthaginem ad clerum quoque transmittite, additis nominibus eorum qui cum Felicissimo se junxerunt. Opto vos, fratres charissimi, semper bene valere et nostri meminisse. Valete.