The Letters of St. Jerome 103

san Girolamo (345–420 d.C.) · Epistolae · PL 22, 327–1224

103 To Augustine PL 22, 831

A letter of introduction in which Jerome commends the deacon Præsidius to the kind offices of Augustine. Written in 403 a.d. See Augustine, vol. i., Letter XXXIX.

Commendat Augustino Praesidium, et salvere jubet Alypium.

Domino vere Sancto et Beatissimo Papae AUGUSTINO, HIERONYMUS in Christo salutem

Anno praeterito per fratrem nostrum Asterium Hypodiaconum dignationi tuae epistolam miseram, promptum reddens salutationis officium: quam tibi arbitror redditam. Nunc quoque per sanctum fratrem meum Praesidium Diaconum, obsecro primum ut memineris mei. Deinde ut bajulum litterarum habeas commendatum, et mihi scias germanissimum, et in quibuscumque necessitas postulaverit, foveas atque sustentes; non quo aliqua re, Christo tribuente, indigeat; sed quo bonorum amicitias avidissime expetat, et se in his conjungendis maximum putet beneficium consecutum. Cur autem ad Occidentem navigaverit, ipso poteris narrante cognoscere.

Nos in monasterio constituti, variis hinc inde fluctibus quatimur, et peregrinationis molestias sustinemus. Sed credimus in eo qui dixit: Confidite, ego vici mundum : quod ipso tribuente et praesule, contra hostem diabolum victoriam consequamur. Sanctum et venerabilem fratrem nostrum Papam Alypium, ut meo obsequio salutes, obsecro. Sancti fratres, qui nobiscum in monasterio Domino servire festinant, oppido te salutant. Incolumem te et memorem mei Christus Dominus noster tueatur omnipotens, Domine vere sancte et suscipiende Papa.

Philip Schaff and Henry Wace (eds.), New York: Christian Literature Publishing Co., 1890-1900. Public domain: English translation first published 1885-1900 (Nicene and Post-Nicene Fathers, Second Series). Latin: Migne, Patrologia Latina (1844-1855), public domain; transcription from Corpus Corporum (University of Zurich).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.