The Letters of St. Jerome 111

san Girolamo (345–420 d.C.) · Epistolae · PL 22, 327–1224

111 From Augustine to Præsidius PL 22, 915

Augustine asks Præsidius to forward the preceding letter to Jerome and also to write himself to urge him to forgive Augustine.

Praesidium rogat Augustinus, ut superiorem epistolam curet Hieronymo reddendam, utque sibi eumdem suis etiam litteris placet.

Domino beatissimo, et merito venerando fratri, et consacerdoti PRAESIDIO, AUGUSTINUS in Domino salutem.

« Sicut praesens rogavi sinceritatem tuam, nunc quoque commoneo, ut litteras meas sancto fratri et compresbytero nostro Hieronymo mittere non graveris. Ut autem noverit caritas tua, quemadmodum etiam tu illi pro mea causa scribere debeas, misi exemplaria litterarum et mearum ad ipsum, et ad me ipsius. Quibus lectis pro tua sancta prudentia facile videas [al. videbis ] et modum meum, quem servandum putavi, et motum ejus, quem non frustra timui. Aut si ego quod non debui, aut quomodo non debui, aliquid scripsi, non ad illum de me, sed ad meipsum potius fraterna dilectione mitte sermonem; quo correctus petam, ut ignoscat, si meam culpam ipse cognovero. »

Philip Schaff and Henry Wace (eds.), New York: Christian Literature Publishing Co., 1890-1900. Public domain: English translation first published 1885-1900 (Nicene and Post-Nicene Fathers, Second Series). Latin: Migne, Patrologia Latina (1844-1855), public domain; transcription from Corpus Corporum (University of Zurich).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.