Letters 116

papa san Leone I Magno (390–461 d.C.) · Epistolae · PL 54, 582–1218

116 To Pulcheria Augusta PL 54, 1035

(Commending her pious zeal and informing her of his assent to the acts of Chalcedon.)

Pro vigore fidei et sanctionibus contra rebelles monachos editis gratias agit. --II. Se ad Chalcedonenses episcopos litteras dedisse consensus sui testes.

LEO episcopus PULCHERIAE Augustae.

Quamvis nullas nunc litteras tuae pietatis acceperim, scribente tamen gloriosissimo principe, non aliter dignatione ipsius sum gavisus, quam si mihi etiam tuae serenitatis redderentur alloquia. Unde consuetudinem debiti a me officii oportuit custodiri, qua me significarem clementiae vestrae salute gaudere, et incessabilibus a Deo precibus postulare ut vos, et Romanae reipublicae, et catholicae Ecclesiae in omni prosperitate conservet. De vigore autem fidei vestrae, qua indesinenter Domino sacrificium laudis offertis, quantas Deo gratias agam, enarrare non valeo: quoniam principibus temporis nostri non 1207 solum potentiam regiam, sed etiam sacerdotalem cognoscimus inesse doctrinam. Indicante enim fratre meo Juliano episcopo, pervenerunt ad nos in exemplaribus praeceptionum vestrarum saluberrimae sanctiones, quibus insanam imperitiam monachorum dignati estis parcendo plectere, et docendo punire; ut, si eos ad poenitentiam miseratio divina converterit, multis lacrymis, et a nefandis caedibus, et ab haereticorum blasphemiis diluantur.

Quod vero piissimus imperator ad omnes episcopos, qui Chalcedonensi synodo interfuere, voluit me scripta dirigere, quibus ea quae illic de fidei regula sunt definita firmarem libenter implevi, ne fallax cujusquam simulatio sententiam meam haberi vellet incertam, cum per Constantinopolitanum episcopum, cui laetitiam meam largiter indicavi, in omnium potuerit notitiam pervenire, quod scripseram, nisi maluisset meum gaudium tacere, quam repulsam sui ambitus, publicare. Fratri et coepiscopo meo Juliano, cui sollicitudinem meam in causa fidei delegavi, rogo ut eam fiduciam praebere dignemini, qua pietati vestrae possit quae universali Ecclesiae sint profutura, suggerere. Data duodecimo kalendas Aprilis, Opilione viro clarissimo consule.

Philip Schaff and Henry Wace (eds.), New York: Christian Literature Publishing Co., 1890-1900. Public domain: English translation first published 1885-1900 (Nicene and Post-Nicene Fathers, Second Series). Latin: Migne, Patrologia Latina (1844-1855), public domain; transcription from Corpus Corporum (University of Zurich).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.