Letters 128

papa san Leone I Magno (390–461 d.C.) · Epistolae · PL 54, 582–1218

128 To Marcian Augustus PL 54, 1073

(Professing readiness to be reconciled to Anatolius if he will abide by the canons and not infringe the prerogatives of others.)

Laudata principis fide ac religione testatur se libenter Anatolium in gratiam suam recepturum, modo satisfaciat canonibus, et sacerdotum jura non convellat.

LEO MARCIANO Augusto.

Si quantum vestra clementia pro evangelicae fidei integritate sollicita est, tantum Constantinopolitanae urbis episcopus in custodiendis ecclesiasticis regulis vellet esse devotus, omnia compressis dissensionum scandalis ad statum proprium jam rediissent, nec quidquam sibi, vobis in imperio constitutis, qui omnia justa defenditis, et erroribus obviatis, eorum adhuc pravitas vindicaret, qui curationem sibi non patiuntur adhiberi. Sed vestrae mansuetudini haec palma servatur, ut vobis omnium, qui ad Christum Dominum nostrum per catholicam fidem 1250 revocantur aut redeunt, sanitas debeatur. Sicut itaque gloriamur in vobis, ita contristamur in eos quibus carnali aemulatione praeoccupatis vos pro statu Ecclesiarum et pace omnium sacerdotum, spiritu tam Christiano quam regio in tantum videmus esse sollicitos, ut interventionum vestrarum pro his quos deviare cognoscitis commodetis adhortando me vestris epistolis, ut coepiscopo meo Anatolio animi mei gratiam fraterna charitate restituam, quam illi et amabiliter, ut meministis, impendi, et praebere semper opto; si tamen, ut hortatus ante sum, ab ea quae illum praegravavit ambitione descisceret, et eos qui ipsum obfuscabant in suo consortio non haberet. Sed ad epistolas meas pia affectione transmissas hactenus respondere nihil voluit, et cum de persona Aetii, vel Andreae, qui illi fuerat substitutus, ea secuta sint quae debeant improbari, non otiosum est quod de his quae maxime fuerant curanda reticetur. Praeceptioni itaque pietatis vestrae parere volueram, et litteras dare ad episcopum supradictum, si priores, quas ad illum direxi, vel effectu rerum, vel scriptis ipsius proficere aliquid probavissem. At cum nihil de ambitionis poenitudine voluerit profiteri, nihilque ad haec respondere quae a me sunt scripta curaverit, colloquia quidem mea ab illo suspendi, sed animum, quo illum corrigi et meliorem esse desidero, non mutavi. Proinde, si placet vestrae clementiae, immo, quia id vobis placere cognosco, satisfaciat canonibus, et omnium gratiam sacerdotum pacifica humilitate servaturum se esse rescribat, ambitumque culpabilem se abjecisse significet; ego me illum in eam gratiam spondeo recepturum, ut in omnibus quae sunt Domino placitura consortium ejus amplectar: quoniam illa pax vera, illa charitas erit firma, in qua simul studebimus et catholicam fidem et Nicaenorum canonum decreta servare. Data septimo idus Martii, Aetio et Studio viris clarissimis consulibus.

Philip Schaff and Henry Wace (eds.), New York: Christian Literature Publishing Co., 1890-1900. Public domain: English translation first published 1885-1900 (Nicene and Post-Nicene Fathers, Second Series). Latin: Migne, Patrologia Latina (1844-1855), public domain; transcription from Corpus Corporum (University of Zurich).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.