Letters 154

papa san Leone I Magno (390–461 d.C.) · Epistolae · PL 54, 582–1218

154 To the Egyptian Bishops PL 54, 1124

(See Letter CLVIII.)

Episcopos Aegyptios pro fide extorres consolatur, et ut pro incarnationis mysterio patienter adversa tolerent, hortatur.

LEO episcopis ex Aegypto catholicis apud Constantinopolum constitutis.

Licet laboribus dilectionis vestrae, quos pro observantia catholicae fidei suscepistis, toto corde compatiar, et ea quae vobis ab haereticis illata sunt non aliter accipiam quam si ipse pertulerim, intelligo tamen magis esse gaudii quam moeroris, quod confortante vos Domino Jesu Christo in evangelica apostolicaque doctrina insuperabiles perstitistis. Et cum vos inimici fidei Christianae ab Ecclesiarum vestrarum sede divellerent, maluistis peregrinationis injuriam pati, quam ulla impietatis ipsorum contagione violari. Unde ad Christianissimum principem nostrum litteras dirigens gratias egi ipsius pietati, quod vos, sicut nobis indicatum est, ea qua dignum erat charitate suscepit. A cujus benevolentia non dubito eam vobis fiduciam esse collatam, ut pro universalis Ecclesiae statu constanter exsequi quae sunt agenda possitis: quia et clementia ejus pro defendendis sanctae synodi Chalcedonensis decretis sacerdotali fervet affectu, et nihil universo mundo praestari salubrius ac beatius potest, quam ut dispositum ante saecula sacramentum inviolabiliter per omnia ecclesiastica 1317 pace servetur et regia. Unumquemque igitur vestrum, quos idem animus et eadem fidei causa conjunxit, vel qui vos haereticorum persecutione despecta, indefesso ardore fidei ex Aegypto sunt secuti, fraterno simul et paterno cohortor affectu, ut aequo et forti animo haec tentamenta toleretis; agnoscentes vos non amisisse propria, sed majora meruisse, quorum brevi fatigatione, qua ad confessorum pervenitur coronas, ita utitur providentia Dei, ut per vestram patientiam multorum devotio roboretur, et cum gloria venerandi principis Alexandrina Ecclesia, depulsis haereticis, antiquam recipiat dignitatem. Datum quinto idus Octobris, Constantino et Rufo consulibus.

Philip Schaff and Henry Wace (eds.), New York: Christian Literature Publishing Co., 1890-1900. Public domain: English translation first published 1885-1900 (Nicene and Post-Nicene Fathers, Second Series). Latin: Migne, Patrologia Latina (1844-1855), public domain; transcription from Corpus Corporum (University of Zurich).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.