Letters 60

papa san Leone I Magno (390–461 d.C.) · Epistolae · PL 54, 582–1218

60 To Pulcheria Augusta PL 54, 873

(He hopes for her intercession to procure the condemnation of Eutyches.)

Per Eutychen fidei fundamenta concuti; adversus quem concilium generale Pulcheria annitente celebrari cupit.

982 LEO episcopus PULCHERIAE Augustae.

Gaudere me plurimum et exsultare in Domino pietatis tuae scripta fecerunt, quibus evidenter ostenditur quantum catholicam diligas fidem, et quantum haereticum detesteris errorem. Haeresis quippe est nimis impia et Evangelio veritatis inimica, quae non portionem aliquam laedere, sed ipsa Christianae religionis conatur fundamenta convellere, negans sempiterni Patris Filium sempiternum de utero beatae Virginis matris veram carnem nostrae sumpsisse naturae, et eos damnatione percellens, qui ab evangelica et apostolica fide nullo deduci errore potuerunt, illudque frustra praetendens quod Nicaenae synodi fidem teneat, cujus eum esse constat alienum, gloriosissima Augusta. Unde quia non deserit Ecclesiam suam divina protectio, dicente Domino: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem 983 saeculi ; eodemque opere et tempore spiritus Dei et clementiae vestrae sollicitudinem et curam nostri cordis accendit, ut de remediis procurandis eadem utrique cuperemus: quae prius poposci, nunc quoque instantius peto, majore utens fiducia deprecandi, posteaquam praesidium venerandae exhortationis accepi. Spero autem affuturam misericordiam Dei, ut cooperante clementia vestra, pestiferi erroris possit morbus auferri: ut quidquid, ipso inspirante atque auxiliante, potuerit salubriter fieri, cum vestrae fidei laude peragatur: quoniam res humanae aliter tutae esse non possunt, nisi quae ad divinam confessionem pertinent, et regia et sacerdotalis defendat auctoritas. Data decimo sexto kalendas Aprilis, Valentiniano Augusto septies, et Avieno, v. cl. consulibus.

Philip Schaff and Henry Wace (eds.), New York: Christian Literature Publishing Co., 1890-1900. Public domain: English translation first published 1885-1900 (Nicene and Post-Nicene Fathers, Second Series). Latin: Migne, Patrologia Latina (1844-1855), public domain; transcription from Corpus Corporum (University of Zurich).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.