Libro II, lezione IDE DISTINCTIONE ET ORDINE SIMPLICIUM ENUNCIATIONUM, IN QUIBUS NOMEN FINITUM VEL INFINITUM PONITUR TANTUM EX PARTE SUBIECTI

San Tommaso d'Aquino, In libros Peri hermeneias expositio · Aristotele, Dell'interpretazione cap. 10 · 19b5–19

Il testo di Aristotele

Quoniam autem est affirmatio de aliquo significans aliquid, hoc autem oportet esse vel nomen vel innominatum; unum autem oportet esse et de uno id quod est in affirmatione; (nomen autem dictum est et innominatum prius; non homo enim nomen quidem non dico, sed nomen infinitum: unum enim significat quodammodo et infinitum nomen; quemadmodum et non currit non verbum dico, sed infinitum verbum); erit omnis affirmatio et negatio vel ex nomine et verbo, vel ex infinito nomine et verbo. Praeter verbum autem nulla affirmatio vel negatio est. Est enim vel erit, vel fuit, vel fit, vel quaecumque alia huiusmodi verba, ex his sunt, quae sunt posita: consignificant enim tempus. Quare prima erit affirmatio et negatio, est homo, non est homo. Deinde, est non homo, non est non homo. Rursus, est omnis homo, non est omnis homo: est omnis non homo, non est omnis non homo. Et in extrinsecis temporibus eadem est ratio.

La versione latina commentata da san Tommaso, nel testo dell'edizione leonina.

Sinossi degli editori leonini

1. Argumentum huius secundi libri est enunciatio, secundum quod diversificatur per aliquid sibi additum.— Divisio.—2. Subiectum affirmationis est nomen vel innominatum, idest infinitum nomen. — 3. Nomen infinitum significat unum non simpliciter, sed secundum quid, in quantum significat formae alicuius negationem, quam ut ens aliquod ratio considerat, quamvis non sit. — 4. Ex quo infertur duplicem esse modum affirmationis et negationis: quaedam enim constant ex nomine proprie dicto et verbo; quaedam vero constant ex nomine improprie dicto, seu ex nomine infinito et ex verbo. — 5. Differentia enunciationum non potest sumi ex parte verbi. Nam in enunciationibus verbum infinitum fit verbum negativum, et ideo reddit negativas ipsas enunciationes. — 6. Distinguuntur enunciationes in quibus nomen finitum vel infinitum ponitur solum ex parte subiecti; et hoc tripliciter: secundum affirmationem et negationem; secundum subiectum finitum vel infinitum; secundum subiectum universaliter vel non universaliter positum.

Il commento di san Tommaso

1. Postquam Philosophus in primo libro determinavit de enunciatione simpliciter considerata; hic determinat de enunciatione, secundum quod diversificatur per aliquid sibi additum. Possunt autem tria in enunciatione considerari: primo, ipsae dictiones, quae praedicantur vel subiiciuntur in enunciatione, quas supra distinxit per nomina et verba; secundo, ipsa compositio, secundum quam est verum vel falsum in enunciatione affirmativa vel negativa; tertio, ipsa oppositio unius enunciationis ad aliam. Dividitur ergo haec pars in tres partes: in prima, ostendit quid accidat enunciationi ex hoc quod aliquid additur ad dictiones in subiecto vel praedicato positas; secundo, quid accidat enunciationi ex hoc quod aliquid additur ad determinandum veritatem vel falsitatem compositionis; ibi: His vero determinatis etc.; tertio, solvit quamdam dubitationem circa oppositiones enunciationum provenientem ex eo, quod additur aliquid simplici enunciationi; ibi: Utrum autem contraria est affirmatio etc. Est autem considerandum quod additio facta ad praedicatum vel subiectum quandoque tollit unitatem enunciationis, quandoque vero non tollit, sicut additio negationis infinitantis dictionem. Circa primum ergo duo facit: primo, ostendit quid accidat enunciationibus ex additione negationis infinitantís dictionem; secundo, ostendit quid accidat circa enunciationem ex additione tollente unitatem; ibi: At vero unum de pluribus etc. Circa primum duo facit: primo, determinat de enunciationibus simplicissimis, in quibus nomen finitum vel infinitum ponitur tantum ex parte subiecti; secundo, determinat de enunciationibus, in quibus nomen finitum vel infinitum ponitur non solum ex parte subiecti, sed etiam ex parte praedicati; ibi: Quando autem est tertium adiacens etc. Circa primum duo facit: primo, proponit rationes quasdam distinguendi tales enunciationes; secundo, ponit earum distinctionem et ordinem; ibi: Quare prima est affirmatio etc. Circa primum duo facit: primo, ponit rationes distinguendi enunciationes ex parte nominum; secundo, ostendit quod non potest esse eadem ratio distinguendi ex parte verborum; ibi: Praeter verbum autem etc. Circa primum tria facit: primo, proponit rationes distinguendi enunciationes; secundo, exponit quod dixerat; ibi: Nomen autem dictum est etc.; tertio, concludit intentum; ibi: Erit omnis affirmatio etc.

2. Resumit ergo illud, quod supra dictum est de definitione affirmationis, quod scilicet affirmatio est enunciatio significans aliquid de aliquo; et, quia verbum est proprie nota eorum quae de altero praedicantur, consequens est ut illud, de quo aliquid dicitur, pertineat ad nomen; nomen autem est vel finitum vel infinitum; et ideo, quasi concludens subdit quod quia affirmatio significat aliquid de aliquo, consequens est ut hoc, de quo significatur, scilicet subiectum affirmationis, sit vel nomen, scilicet finitum (quod proprie dicitur nomen, ut in Primo dictum est ), vel in nominatum, idest infinitum nomen: quod dicitur innominatum, quia ipsum non nominat aliquid cum aliqua forma determinata, sed solum removet determinationem formae. Et ne aliquis diceret quod id quod in affirmatione subiicitur est simul nomen et innominatum, ad hoc excludendum subdit quod id quod est, scilicet praedicatum, in affirmatione, scilicet una, de qua nunc loquimur, oportet esse unum et de uno subiecto; et sic oportet quod subiectum talis affirmationis sit vel nomen, vel nomen infinitum.

3. Deinde cum dicit: Nomen autem etc., exponit quod dixerat, et dicit quod supra dictum est quid sit nomen, et quid sit innominatum, idest infinitum nomen: quia, non homo, non est nomen, sed est infinitum nomen, sicut, non currit, non est verbum, sed infinitum verbum. Interponit autem quoddam, quod valet ad dubitationis remotionem, videlicet quod nomen infinitum quodam modo significat unum. Non enim significat simpliciter unum, sicut nomen finitum, quod significat unam formam generis vel speciei aut etiam individui, sed in quantum significat negationem formae alicuius, in qua negatione multa conveniunt, sicut in quodam uno secundum rationem. Unum enim eodem modo dicitur aliquid, sicut et ens; unde sicut ipsum non ens dicitur ens, non quidem simpliciter, sed secundum quid, idest secundum rationem, ut patet in IV Metaphysicae, ita etiam negatio est unum secundum quid, scilicet secundum rationem. Introducit autem hoc, ne aliquis dicat quod affirmatio, in qua subiicitur nomen infinitum, non significet unum de uno, quasi nomen infinitum non significet unum.

4. Deinde cum dicit: Erit omnis affirmatio etc., concludit propositum scilicet quod duplex est modus affirmationis. Quaedam enim est affirmatio, quae constat ex nomine et verbo; quaedam autem est quae constat ex infinito nomine et verbo. Et hoc sequitur ex hoc quod supra dictum est quod hoc, de quo affirmatio aliquid significat, vel est nomen vel innominatum. Et Eadem differentia potest accipi ex parte negationis, quia de quocunque contingit affirmare, contingit et negare, ut in Primo habitum est.

5. Deinde cum dicit: Praeter verbum etc., ostendit quod differentia enunciationum non potest sumi ex parte verbi. Dictum est enim supra quod, praeter verbum nulla est affirmatio vel negatio. Potest enim praeter nomen esse aliqua affirmatio vel negatio, videlicet si ponatur loco nominis infinitum nomen: loco autem verbi in enunciatione non potest poni infinitum verbum, duplici ratione. - Primo quidem, quia infinitum verbum constituitur per additionem infinitae particulae, quae quidem addita verbo per se dicto, idest extra enunciationem posito, removet ipsum absolute, sicut addita nomini, removet formam nominis absolute: et ideo extra enunciationem potest accipi verbum infinitum per modum unius dictionis, sicut et nomen infinitum. Sed quando negatio additur verbo in enunciatione posito, negatio illa removet verbum ab aliquo, et sic facit enunciationem negativam: quod non accidit ex parte nominis. Non enim enunciatio efficitur negativa nisi per hoc quod negatur compositio, quae importatur in verbo: et ideo verbum infinitum in enunciatione positum fit verbum negativum. - Secundo, quia in nullo variatur veritas enunciationis, sive utamur negativa particula ut infinitante verbum vel ut faciente negativam enunciationem; et ideo accipitur semper in simpliciori intellectu°, prout est magis in promptu. Et inde est quod non diversificavit affirmationem per hoc, quod sit ex verbo vel infinito verbo, sicut diversificavit per hoc, quod est ex nomine vel infinito nomine. Est autem considerandum' quod in nominibus et in verbis praeter differentiam finiti et infiniti est differentia recti et obliqui. Casus enim nominum, etiam verbo addito, non constituunt enunciationem significantem verum vel falsum, ut in Primo habitum est: quia in obliquo nomine non includitur ipse rectus, sed in casibus verbi includitur ipsum verbum praesentis temporis. Praeteritum enim et futurum, quae significant casus verbi, dicuntur per respectum ad praesens. Unde si dicatur, hoc erit, idem est ac si diceretur, hoc est futurum; hoc fuit, hoc est praeteritum. Et propter hoc, ex casu verbi et nomine fit enunciatio. Et ideo subiungit quod sive dicatur est, sive erit, sive fuit, vel quaecunque alia huiusmodi verba, sunt de numero praedictorum verborum, sine quibus non potest fieri enunciatio: quia omnia consignificant tempus, et alia tempora dicuntur per respectum ad praesens.

6. Deinde cum dicit: Quare prima erit affirmatio etc., concludit ex praemissis distinctionem enunciationum in quibus nomen finitum vel infinitum ponitur solum ex parte subiecti, in quibus triplex differentia intelligi potest: una quidem, secundum affirmationem et negationem; alia, secundum subiectum finitum et infinitum; tertia, secundum subiectum universaliter, vel non universaliter positum. Nomen autem finitum est ratione prius infinito sicut affirmatio prior est negatione; unde primam affirmationem ponit, homo est, et primam negationem, homo non est. Deinde ponit secundam affirmationem, non homo est, secundam autem negationem, non homo non est. Ulterius autem ponit illas enunciationes in quibus subiectum universaliter ponitur, quae sunt quatuor, sicut et illae in quibus est subiectum non universaliter

Di questo commento non esiste una traduzione inglese di pubblico dominio: qui si dà il latino.

Note degli editori leonini

α) Postquam Philosophus etc. Uti praemonuimus in praefatione, opus περ ἑρμηνείας unico libro apud graecos absolvitur, sed a sequioribus scriptoribus latinis in duos libros fuit distributum. Ratio vero huius divisionis ex natura enunciationis (quae est totius operis subiectum) petitur; scilicet, quia enunciatio et simpliciter consideranda est, et secundum quod diversificatur per aliquid sibi additum, recte ab enunciatione posteriori sensu accepta secundi libri sumitur exordium. — Quartum librum sui commentarii in idem περ ἑρμηνείας opus exorditur Boethius, eamdem divisionem sequutus; sed alia est partitio quam sequitur Ammonius. Ipse enim ea quae in hac s. Thomae lectione prima exponuntur sectioni secundae suae interpretationis adnectit, eamdemque absolvit, « Hactenus, inquiens, Aristoteles propositionum ex subiecto praedicatoque consistentium commentationem provexit; quamobrem nos quoque de iis quae sequuntur ab alio exorsi principio dicamus.» Tertiam vero sectionem a primis verbis Ὅταν δὲ τὸ ἔστι etc. sequentis lectionis exorditur: « Caput Libri tertium hinc auspicatur, inquit, quod de iis esse propositionibus diximus quae ex tertio appraedicato componuntur » (Ed. cit., fol. 23 col. 4, et fol. 24 col. 1).

β) Secundo ostendit quod non potest esse etc. Ita legit et optime cod. C.—Piana: secundo quod non potest etc.—Cod. A: secundo ostendit quando potest esse etc. Quae lectio falsa est: numero enim 5, in quo agitur de hoc membro subdivisionis, ostenditur differentias enunciationum sumi non posse ex parte verborum. Sed et cod. B erronee legit: secundo quando potest esse eadem oratio distinguendi etc.

γ) De quo significatur. Est lectio codd. ABC, quam adoptamus loco edd. P. et Ven.: de quo significatur aliquid de aliquo. Placeret quidem conservare aliquid, quamvis non necessarium, cum de facili subtintelligatur; sed non potest admitti lectio, de aliquo. Sermo est de subiecto, (ut, hoc..., scilicet subiectum), de quo aliquid significatur; at dici nequit sine confusione quod, subiectum sit id de quo significatur aliquid de aliquo: nam dicendo, de quo significatur aliquid, designatur subiectum; addendo autem, de quo significatur aliquid de aliquo, videtur aut idem repeti, aut indicari praedicatum.

δ) Scilicet praedicatum. Haec lectio codd. CE indicatur ex sequentibus, oportet esse unum et de uno subiecto: dici enim de subiecto est proprium praedicati.—Piana: scilicet primum.

ε) Sit vel nomen, vel nomen infinitum. Cum hac lectione Piana concordat lectio codd. ABC.—D legit: sit vel nomen finitum vel nomen infinitum: quae lectio est magis explicita, adiecto vocabulo finitum. Attamen vocabulum istud non necesse est apponi, quia de facili supponitur. Dictum enim est paulo supra quod nomen finitum dicitur proprie nomen.—E: vel non sit nomen vel nomen infinitum. Negatio apposita error est.

ζ) Ipsum non ens dicitur ens etc. Animadvertat novitius non ens dici ens non simpliciter sed secundum quid, hoc est non ratione sui, sed ratione entis cuius non-ens est negatio. Contra sophistam, qui in non entis tenebris aufugit, et diuturna consuetudine tenebris illis offunditur (pag. 177) disserit Plato in libro, cui Sophista titulus est. Ibi probandum assumit quod, non ens velut imaginando esse, revera non ens dicimus (pag. 178) atque inter alia haec habet: «Quod enim non pul- » chrum ubique pronunciamus, hoc non ab alio quoquam alterum est, » quam a pulchri natura... Revera sequitur non pulchrum esse aliquid, » quandoquidem est illud cui opponitur.... Eademque erit de caeteris » ratio, postquam alterius ipsius natura e genere entium esse appa- » ruit... Oportet audacter iam dicere, quod non ens, firmiter naturam

» suam habet (τὸ μὴ ὂν βεβαίως ἔστι τὴν αὑτοῦ φύσιν χον), quemad- » modum magnum erat magnum, pulchrumque erat pulchrum, ac etiam » non magnum et non pulchrum. Eodemque pacto non ens, secundum » idem erat, et est non ens species una multis aliis entibus adnumerata» (Pag. 180.—Ed. cit. Marsillii Ficini.—Cf. ib. Parmenides, pag. 1122 seq.). Quia vero s. Thomas IV Metaphys. citat, ex prima eius lectione declarabimus formam illam loquendi, qua sophistice abutitur idealismus sive speculativus sive criticus.—Ens igitur multipliciter dicitur, quamvis omne ens dicatur per respectum ad unum primum (Cf. lib. I, lect. v, not. ξ). Alia enim dicuntur entia vel esse, quia per se habent esse, sicut substantiae, quae principaliter et per prius entia dicuntur. Alia vero dicuntur entia, quia sunt passiones sive proprietates substantiae, sicut propria sive per se accidentia uniuscuiusque substantiae, ut capacitas sciendi in homine, gravitas in corporibus etc. Quaedam autem dicuntur entia, quia sunt via ad substantiam, sicut motus et generationes, quae ordinantur ad productionem substantiae, sicut ad naturalem terminum. Alia autem entia dicuntur, quia sunt corruptiones substantiae: corruptio enim est subiecti quod corrumpitur via ad non esse, sicut generatio est via ad esse substantiae, ut dictum est. Et quia corruptio terminatur ad privationem, sicut generatio ad formam, convenienter ipsae etiam privationes formarum substantialium esse dicuntur. Et iterum qualitates vel accidentia quaedam dicuntur entia, quia sunt activa vel generativa substantiae, vel eorum quae secundum aliquam habitudinem ad substantiam dicuntur. Item negationes eorum quae ad substantiam habitudinem habent, vel etiam ipsius substantiae esse dicuntur; unde dicimus quod non-ens est non-ens: quod non diceretur nisi negationi aliquo modo esse competeret. Sciendum tamen, addit s. Thomas, quod praedicti modi essendi ad quatuor possunt reduci. Nam unum eorum, quod est ens debelissimum, est tantum in ratione, scilicet negatio et privatio: quas dicimus in ratione esse, quia ratio de eis negotiatur quasi de quibusdam entibus, dum de eis affirmat vel negat aliquid (secundum quid autem differant negatio et privatio, cf. lib. I, lect. IV, not. μ.). Aliud huic proximum in debilitate est, secundum quod generatio et corruptio et motus entia dicuntur: habent enim aliquid admixtum de privatione et negatione. Nam motus est actus imperfectus. Tertium autem dicitur quod nihil habet de non-ente admixtum, habet tamen esse debile, quia non est

per se, sed in alio; sicut sunt qualitates, quantitates et substantiae proprietates. Quartum autem genus est, quod est perfectissimum, quod scilicet habet esse in natura absque admixtione privationis, et habet esse firmum et solidum, quasi per se existens et non in alio, sicut sunt substantiae. Et ad hoc (nempe ad substantiam), sicut ad primum et principale omnia alia referuntur: nam qualitates et quantitates dicuntur esse, in quantum insunt substantiae; motus et generationes dicuntur esse, in quantum tendunt ad substantiam vel ad aliquid praedictorum; privationes autem et negationes dicuntur esse, in quantum removent aliquid trium praedictorum.

Dixi quod praefata loquendi forma abutitur idealismus. Quia enim negationes quasi entia concipiuntur a mente nostra et ratio de eis negotiatur quasi de quibusdam entibus, idealismus speculativus, quem Hegel finxit, transtulit huiusmodi negationes ad ordinem realitatis, voluitque a non esse sicut et ab esse sumendas esse differentias, quibus res omnes fiunt, ordinentur et distinguantur ad invicem. Logique de Hégel traduite... par A. Vera, Ed. II, Paris 1864, chap. XII, pag. 112 seq. in textu et in nota, et pag. 408. - Ex opposito, idealismus criticus, duce Kantio, (Cf. Critique de la raison pure..., retraduite par J.Tissot, tom.I, pag.62, et deinceps per totum istud opus. Paris 1845) nonnisi realitatem contingentem extra nos ponit, sed obiecta universalia et relationes necessarias atque universales ipsorum contingentium (Cf. lib.I, lect.XIII, not. γ), non secus ac negationes, privationes etc., fieri a mente nostra et in mente nostra tantum existere contendit; subdens quod mens actu spontaneo quidem estimat obiecta huiusmodi habere extra nos realitatem, sed reflexio scientifica corrigit (verius corrumpit) primaeum et spontaneum assertum rationalis naturae. - Idealismus igitur totus fundatur in confusione entis rationis cum ente reali, non satis discernens in cognitione nostra quid ponatur a mente et quid sit a rebus.

η) Non potest sumi ex parte verbi. Unus cod. B immediate prosequitur: et hoc sequitur ex hoc quod supra dictum est. Dictum est enim etc. Quam lectionem, cum ea caeteri codd. nostri careant, non admittimus, quamvis illam absonam a contextu non dicamus. Revera quae hoc loco dicuntur, quasi corollaria sunt eorum quae sunt praemissa in lect. VIII, lib. I.

θ) In simpliciori intellectu. Cod.D: in simpliciorem intellectum; -codd. ABCE: secundum simpliciorem intellectum. Et hanc meliorem puto lectionem. - Cod. A infra: per hoc quod sit ex verbo finito vel infinito verbo, sicut diversificavit per hoc quod est ex nomine finito vel infinito (Cf. not. β). Integram lectionem Pianam habent codd. CDE, imo et cod. B, nisi quod in fine legit ex nomine, vel infinito.

ι) Est autem considerandum etc. Codd. ABC: «Est autem considerandum quod in omnibus verbis praeter differentiam finiti et infiniti, et » differentiam (BC, est differentia) recti et obliqui, nomini et verbo addita » (B, in omni etiam verbo addito;- C, nomini verbo addito) non constituunt enunciationem» etc. Quae lectiones intricatae sunt, nec quid enuncient dici perspicue potest. Lectionem Pianam habent codd. DE.

κ) Nomen autem finitum est ratione prius infinito. Codd.: nomen autem finitum est naturaliter prius infinito. Quae lectio posset acceptari. Asserit enim s. Thomas nomen finitum esse prius infinito, sicut probavit in primo libro de affirmatione respectu negationis (lect. VIII n. 3). Ibi autem dixit affirmationem esse priorem negatione tum ex parte vocis, tum ex parte intellectus, tum ex parte rei, sicut compositio est naturaliter prior divisione, et habitus est naturaliter prior privatione.

S. Thomae Aquinatis Opera omnia iussu impensaque Leonis XIII P. M. edita, t. I (Romae: ex Typographia Polyglotta S. C. de Propaganda Fide, 1882) (archive.org, University of Toronto scan). Public domain (1882). Our transcription of the scan.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.